IOANNIS BERNARDI DIAZ DE LVCO, DEcretorum Doctoris, Hispani, Episcopi Calagurritani, ac inuictissimi Romanorum Imperatoris, ac Hispaniarum regis Caroli Quinti a consiliis, Practica criminalis canonica, in qua omnia fere flagitia, quae a clericis committi pos sunt, cum eorum poenis describuntur. Quae his notis {} plurima interclusimus, huic quartae & postremae editioni ab Autore adiecta sunt. NO SE PVEDEN GOZAR AMBOS VIRTVD PARA VIDA Y MUERTE Lugduni, Apud Gulielmum Rouillium. M. D. LIIII. Cum priuilegio Regis. EXTRAICT DV PRIVILEGE DV ROY. P ar grace & priuilege du Roy, est permis & octroyé a Guillaume Rouille, Libraire de Lyon , d'imprimer, ou faire imprimer, tant de foys, & en tel nombre que bon luy semblera, ce pre sent liure, intitulé Ioannis Bernardi Diaz de Luco, Episcopi Calagurritani, Practica criminalis canonica, nouuellement reueüe, corrigee, & augmentee par ledict autheur: & sont faictes inhibitions & defences depar ledict Seigneur, a tous autres Libraires & Imprimeurs, & persones quelconques de n'imprimer, ne faire imprimer, vendre ny distribuer, en ses païs, terres, & seigneuries, autres que ceux qu'aura imprimé, ou fait imprimer ledict Rouille: & ce durant le temps & terme de dix ans, a commencer du iour & datte que seront paracheués d'imprimer lesdictz liures: sur peine de confiscation des liures qu'ilz imprimeroyent, & d'amende arbitraire, applicable audict Seigneur. Et outre ce, ledict Seigneur, tant pour ceste oeuure que pour autres contenues & mentionnees en sesdictes lettres, en mettant au commencement, ou a la fin, en brief & au vray (sur peine d'encourir crime de faux) le contenu en sesdictes lettres de priuilege, veut & luy plaist qu'elles soyent tenues pour suffisamment signifiees a tous Libraires, Imprimeurs, & autres: & soit cela de tel effect & vertu, que si lesdictes lettres leur auoyent esté expres sement monstrees & signifiees: sauf que, s'ils veulent pretendre qu'elles contiennent moins que ce que ledict Rouille aura mis en sondict brief, ilz seront remis a en demander exhibition par deuant le Senechal de Lyon, ou son Lieutenant: lequel, quant a ce, a esté commis par cesdictes presentes: le vidimus desquelles ledict Rouille sera tenu de deliurer a tous Libraires & Imprimeurs, & autres qui l'en requerront , a leurs despens: & y sera foy adioustee comme a l'original: nonobstant oppositions & appellations quelconques, mandemens, ordonnances, restrictions, defences, establis semens de Courtz & iurisdictions, & lettres a ce contraires, lesdictes inhibitions & defences tenans: comme plus a plein est contenu & declairé par lesdictes lettres de priuilege, sur cedonnees a Paris le xv. d'Auril, m. d. liiii. Par le Roy en son conseil . Signé, Mahieu. REUERENDO IN CHRI sto patri ac domino, D. Ioanni Bernardo Diaz a Luco, Calagurritanae ecclesiae Prae suli dignissimo, Gulielmus Rouillius felicitatem precatur. H abet hoc eximium, Prae sul amplissime, illustrium hominum uirtus, ut uel ignotissimum quenque in sui admirationem rapiat, eorúmque animos coniungat, quorum corpora longissimo locorum dirimuntur interuallo. Idque si alias unquam, proximis certe hisce annis, quibus ex diuinis ingenij tui monumentis, quae superato Pyrenaeo, amplissimi tui nominis splendore bonam Europae partem adimplerunt, singulares animi tui dotes degustare coepimus, admirabilémque uirtutum tuarum concentum uel per nos ipsi perspicere, uel ex alijs qui istic negotiantur, studiose cognoscere, quouis Sibyllae folio uerius es se comperi. Tanta enim eo ex tempore Amplitudinis tuae admiratio, & quaedam quasi ueneratio, animo meo incessit, ut omnes mihi de inde occasiones aucupandas duxerim, quo quacunque tibi ratione innotescerem, nostríque erga te animi propensionem qualiquali officio declararem. Qua in re dum anxie me, sed frustra, discrucio, nulla se offerente occasione, quae tanto Amplitudinis tuae splendore non multo inferior uideretur: percommode & prope diuinitus mihi cecidit, ut istinc ad nos reuersus uir ornatissimus Gaspar Trechsel, & clarissimi tui nominis studiosissimus, & mihi arcto affinitatis uinculo coniunctus, tuo mihi nomine reddiderit duo eximia felicissimi tui ingenij opera, Practicam nimirum, criminalem, & Regulas iuris, ambo ut multo accuratiore lima abs te recognita, ita auctario minime poenitendo locupletata: nihil me tibi in prae sentia gratius facere pos se affirmans, quam si ea quamprimum, & quam accuratis sime typis meis excudenda curarem. Quam tam obuiam ineundae abs te gratiae occasionem eo mihi auidius arripiendam putaui, quod opera ea sane insignia es se constaret, planeque digna, quae diligentius, typisque elegantioribus excusa, omnium manibus tererentur: quippe in quibus praeter absolutissimam quandam disciplinarum omnium cognitionem, non obscura etiam uerae pietatis studia elucerent. Vt interim caeter as uere heroicas animi tui dotes praetermittam, quibus Carolus Imperator, perspicacissimi princeps ingenij, tantum deferendum putauit, ut te intimis suis consilijs adhibitum, earum curarum, quibus latissima ista regna reguntur, participem es se uoluerit, & Calagurritani Prae sulatus fa stigio insignitum, ad Tridentinum Concilium de maximis Reipublic. Christianae commodis tractaturum amplissima cum potestate legandum putarit: id nimirum ratus, quod res est, paucos se prudentia pares, superiorem habere nemlnem, eui tantam rerum molem concrederet. Sed dabitur alias, Prae sul amplissime, uberior laudes tuas prae dicandi occasio: quas si uel maxime hic prosequi uelimus, tam angusto tamen epistolae spatio excluderemur. Reliquam est, ut hoc clientis tui officium boni consulas, omniaque a nobis, quae uel industria consequi, uel labore perficere poterimus, & postules & expectes. Vale. PROOEMIUM. S icvti dignum sacrae scripturae consonum fuit, legibus humanis eximere eos, qui in sortem domini vocari meruerunt (quos clericos appellamus) nec pati earum seueritate puniri, si quando eos labi fecerit humana fragilitas (quae cuiusuis ordinis su scepti, seu professionis amplexatae regulis, nusquam sic potest subiugari, quin aliquando resiliat) sic etiam neces sarium fuit (ne clerici tali immunitate insolentes effecti effrenate viuerent) sanctionibus sacris noxios eorum affectus compescere, & in earum trans gres sores animaduertere. Quamobrem in aurea ac florentissima illa militantis ecclesiae aetate, per religiosissimos suos gubernatores, aduersus omnia fere (quae a clericis pos sunt perpetrari facinora) de scriptae extant vltiones ac poenae. Tantus insuper fuit in illis antiquis ac sanctis patribus clericalis hone statis zelus, vt aliquando leuia etiam & parum perniciosa crimina sub grauibus poenis prohibuerint. Sic tandem clericorum excessibus poenas condignas statuerunt, vt nisi executorum tepiditas ac segnicies illas parum metuendas reddiderit, non minus illae clericos omnes a perpetratione criminum cohibere pos sent, quam sibi subditorum vitia reprimunt Cae sareae leges, quae membrorum truncationes, ac vitae periculum comminantur. Itaque s aepe mecum sanctorum illorum patrum zelum conside raui, huius autem tempestatis incuriam contemplatus sum, qua pristina illa ac pia instituta non modo ob non vsum abrogata, sed per contrarium vsum contempta, ac irrisa cuiuis licet intueri. Praeterea quae in clericali statu hinc succes serint incommoda, ac quantus censurarum adsit contemptus, qualis morum peruersio subsit, pe sitaui quam pluries. Et summo quodam ardens desiderio, vt sacrarum illarum sanctionum gladius (Iudicum inertia, ac tepiditate, ne dicam vitiosa, muneribusque redempta dissimulatione, magna infectus rubigine) purgatus splendeat, ac sese offerendo clericorum oculis ac mentibus, timorem ingerat delinquendi, libellum hunc componere statui: quo iudices ecclesiastici facilius instruantur, ac expergefacti a somno vitiorum grauitatem, clarioribus mentis oculis intelligant, intellecta celerius ac debitis poenis coerceant, vtque clerici omnes in eo, in quibus delinquere possint, agnoscant, ac errantes, quales deceat eos pertime scere poenas perpendant. Vidi nanque s aepius in clericis minima puniri acriter, leuia cautius quandoque vitari, magna vero, aut dissimulari, aut leuiter corrigi, vnde accidit in grauia eos facile labi, & sine metu poenae torpere, ex quo ecclesiastici ordinis facies non parum deformata conspicitur. Quod Bernardus reprehendit dicens, Praelati nostri culicem ligant, & camelum deglutiunt, dum maiora praetermittentes minora discutiunt. In hoc igitur paruo libello quisque prae sulum, aut eius vicem gerens breui tempore leget quae pos sunt clerici committere crimina, quantíque illa faciant canonica iura. Quas insuper ex antiquis sanctionibus aetate illa aeditis (qua & fortiora corpora, & maiora merita noscebantur) fragilius seculum succedens temperauerit. Quídve doctores poenalia iura canonica exponentes tradiderint. Quo fiet, vt qui zelo corrigendi ae stuant iudices, quo facilius desiderium expleant, adinueniant, discant etiam qualiter decet eos zelum suum sacris canonibus adaequare, ne cum cum periculo animae suae, ac subditorum dispendio in crudelitatem ac asperitatem quandam conuertant, instarque imperiti ac crudelis chirurgi vulneribus minimis, & quibus leuibus valet mederi pharmacis, carnis adustione, aut resecatione medeantur. Sunt enim plerique iudices, qui suae prauae temperaturae impetus, & quasi insitam rabiem, iustitiae zelum reputantes , semota omni humanitate quae (nec ipsis defuit pecudibus) in captos quosque des aeuiunt, illisque defensionis copia subtracta, ac iuris ordine peruer so, asperius infligant supplicium, quam pro ratione culpae, legali censura decernat. Ac insuper sic dolent reum aliquem innoxium reperire ac declarare, velut si accusati liberatione, ipsi rei efficerentur. Est & alia iudicum species, non parum perniciosa Reipublicae, qui inquirendi pigritiam, corrigendíque secordiam, misericordiae cuipiam adscribere nituntur, quíque dum impiis miserentur, sceleratissimis hominibus vrbes ac loca replent. Hi forsan, perlecto libello hoc, ineptam illam ac crudelem clementiam deponent, considerantesque quanti fecerint clericorum facinora patres antiqui, quantúmve ad Christianam religionem propagandam censuerint illi conducere vitam honestam clericorum, non sic segniter illa punient, nec facile quibusuis oblatis si bi precibus aut munusculis, dissimulabunt. Pollentes praeterea iudices doctrina, zelo, ac prudentia in officiis requisitis (ne aliorum exces suum neglecta correctio, sibi interitum parturiat, vt accidit Heli summo sacerdoti) hoc opusculo prouocati, ad reformandos clericorum mores, accingentur. Quo fiet, vt illis reformatis, laicorum etiam vitam (qui exemplo quopiam pernicioso a clericis habito, plura sibi alia quantumuis grauia licere contendunt) purgari, ac perfici merito sperandum erit: aut si hoc saltem bonum defuerit: non enim videri continget aliquando, in magnam Christianorum perniciem, clericos sceleratiores es se laicis: cum & diuus ille Hieronymus dixerit, Quod vehementer de struit Ecclesiam Dei, laicos meliores es se quam clericos. AVTOR OPERIS LECTORI S. P. D. NOn me praeterit, candidis sime Lector, tibi ad calcem nostri operis peruenienti contigis se id quod alicuius oppidi pulchros & excelsos muros prospicienti, euenire solet, vbi demum perlustrato eo, humiles domos, & angustos calles intuetur. Nam cum in nostri huius opusculi vestibulo tam amplam denunciationem criminum, ac poenarum varietate refertam legeris, longam tibi examinationem singulorum promittentem, viderísque in singulis capitibus plura quae dici poterant & debebant, praetermis sa: alia discus sa secus quam decebat, aut res ipsa patiebatur, merito te spe concepta frustratum dicere poteris, Autorémque incusabis, quod non paria adificio fundamenta iecerit, aut iactis condigna aedificia construxerit. Sed noli quae so contemnere oblatum munusculum, & autoris animum, si non lectorum votis ac peritiae materiaeque foecunditati satisfecerit. Optaui, mihi crede, hoc praestare, si non obstitis set sacerdotij munus, Consilij regij onus, ac inquietudo curiae, vbi nec animi quies datur, nec librorum copiam (ad hoc maxime neces sariam) licet asportare: praecipue quod post trigintaduos annos & amplius in solo Pontificio ac Cae sareo iure consumptos, non illae adsunt corporis vires, quas negocia exigunt, & veritatis studiosus inuestigator exoptat. Statueram equidem huius intellectualis filij emancipationem differre, ne cum eiusdem periculo, ac patris dedecore, sui iuris effectus, tantum orbem peragraret. Sed institerunt amicorum preces, qui propriae & communis vtilitatis affectu aetatis veniam postularunt, quam tandem a me obtinuerunt, tum vt illis rem quam opinabantur aequam, non negarem (Cui enim aliquoties non contingit proprijs commodis & honori amicorum petita praeferre?) tum etiam (vt verum fatear) quod cum mors omnibus quotidie minetur, méque pos set (vt alios plures amicos & socios, etiam aetate minores & valetudine prosperiore) intercipere, timui ne illa superueniente, & eo quod scriptum est, & quod ipse in hoc opere desideras, frustrareris. Suscipe ergo, & lege benigne libellum, hunc Lector amice, malis que eum adhuc infantulum in obsequio recipere, quam parentis morte succedente, eum tanquam abortiuum (cum alijs pluribus ingenij foetibus, quibus secula nostra carent ob autorum immaturam mortem) sepulturae tradere. Sat enim tibi sit, quod si vacat, & iuris peritia suppetit, poteris illum tot additionibus ornare, vt lectorum omnium desideria expleas, non mini mam inde laudem comparaturus. Intellige sque, cum tu id fueris aggres sus, quam non sit leue ex varijs libris ac autoribus veras excerpere conclusiones, omniúmque oculis perpertuo iudicandas exponere, nulla aliae ob id mercede recepta, nisi vt aliqua pars temporis (de quo ratio reddenda est) proficiendae reipublicae in sumeretur. Vale. # 1 Denunciatio. Capvt i. C oram vobis Domino N. Officiali ac Vicario generali, ego N. Presbyter promotor seu fiscalis curiae vestrae, denuncio quod Coluberius & Serpelion dioecesis huius originarij, in ea domicilium habentes, & beneficia, grauia & plura perpetrarunt facinora. Cum enim laici es sent, sine ordinibus ministrare, ac celebrare sunt ausi. Tandem vero excommunicati, illegitimi, rebaptizati, bigami, serui sine dominorum suorum licentia, & illiterati, & post peractam poenitentiam solennem, per saltum, furtiue, extra tempora, & ante aetatem debitam, & ab alieno episcopo, ac simoniaco, excommunicatoque, haeretico, & a collatione ordinum suspen so, & qui episcopatui renunciauerat, ad sacros ordines sunt promoti, ac suspensionis, excommunicationis, ac interdicti censura nodari, non ieiuni, ac in die s aepius, & sine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo, & super altari non con secrato, ac in priuatis locis sine licentia episcopi celebrarunt, mis s amque pro requie defunctorum promulgatam pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum, Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt, ac ob negligentiam ipsorum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari, aliquoties insuper celebrando corpus & sanguinem domini non percipiebant, super rebus aptis ad faciendum sortilegia & ad illum effectum tantum vnam, vel plures mis sac scienter celebrarunt, adhibitis nephariis precibus, & verbis superstitiosis, in custodia Eucharistiae desides. Commendatumque sibi infirmum baptizare noluerunt, beneficia plura possident, quorum aliqua patres eorum nullo mediante pos sederunt, & in pluribus eorum intrusi sunt, viuis eorum pos ses soribus, & occasione laicae recognitionis, non requisita episcopi audientia, beneficia ecclesiastica sibi prae sumpserunt vendicare, & in nullo beneficiorum resident, quúmque parochiales ecclesias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Officium insuper diuinum, prout tenentur, non recitarunt, negociatores, ac alienae rei conductores, proxenetae illicitorum contractuum, Laicorum ministri, ac in rebus eorum procuratores existentes, tabellionatus officium exercentes, ac Leges & Physicam audientes, villarum procurationes suscipientes, ac principum & secularium virorum iustitiarij, contra ecclesias a quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Instituti haeredes rogati de restituendo hae reditatem incapaci, tacitam fidem dederunt. Calumniatores, maledici, venatores, ioculatores, goliardi, seu buffones. Carnificum seu macellariorum, aut tabernariorum officium publice & personaliter exercentes. Aleatores, ac bona ecclesiae dilapidantes, publicis spectaculis, ac clandestinis nuptiis interes sentes, nuptias secundas benedicentes, virgatis ac partitis, & aliis prohibitis vestibus publice vtentes, ac comam nutrientes siue relaxantes, ebrij, fornicarij, concubinarij, ac matrimonium de facto contrahentes, Monialibus & spiritualibus filiabus se commiscentes, stupri, incae stus, adulterij, ac criminis nephandi rei, sacrilegi, vsurarij, a manifestis vsurariis oblationes recipientes, eósque ecclesiasticae sepulturae tradentes, fures, simoniaci, periuri, ac falsi testimonij rei, homicidae, venefici, parricidae, & per assassinos alios interfici mandantes, truncationésque membrorum per se facientes seu iudicantes, duellum aliis sponte offerentes, seu oblatum suscipientes, naues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, aliósque ad pugnam incitantes, violentiae que illatores, literas ad alios directas aperientes, & aduersariis o stendentes. Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant, capientes. Incendiarij, ac raptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interes sentes, eorúmque eleemosynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. Sortilegi, consulentésque aru spices, incantatores, ariolos, augures, sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur, & peccatores qui sibi confessi fuerunt signo aut verbo prodentes, blasphemi, apostatae, schismatici, hae retici, ac haereticis receptatoribus, defensoribus, & fautoribus eorum ecclesiastica adhibentes sacramenta, ac eos christianae sepulturae tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes. Fal sarij, conspiratores, ac lae s ae maiestatis rei, séque desuis criminibus gloriantes. Quare peto praemis sorum habita informatione summaria, eos citari personaliter, aut capi, ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi, incarcerari, tortura, siue iuramento. praemissis interrogari, confessionibus propriis, aut testibus conuictos ab ingres su ecclesiae interdici, su spendi, beneficiis priuari, ac bonorum publicatione puniri, verberari, in exilium mitti, deponi, ac in arctum monasterium detrudi, in perpetuum carcerem damnari, ac exigentibus culpis, aut data incorrigibilitate degradari, ac seculari curiae tradi, poenísve aliis pecuniariis, vel corporalibus, canonicis, vel synodalibus, consuetudinariis, siue arbitrariis puniri, aliquo lapsu temporis non ob stante. Deficiente vero legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehememtem suspitionem ex testium dictis obortam illis purgationem indici, in qua si defecerint, vti conuictos puniri. Si vero capi non potuerint, absentes eos poenis damnari condignis. Pro quibus omnibus ac in neces sariis eorum, vestrum imploro officium, ac expensas protestor & peto. # 2 Coram vobis domino N. Capvt ii. Q voties enim ad expurgandam eccle siasticam Rempubl. facinorosis clericis alicuius eorum flagitium nunciandum est, decet vt id in prae sentia iudicis fiat. Sic enim & iudex ipse perpendere poterit, quae sit personae qualitas contra quam denunciatio fit, quae insuper delicti species ac grauitas, vt iuxta illam quae futura sunt ordinet ac praecipiat, intelliagátque quo animi motu, quáve certitudine delicti, fiscalis suus, aut quiuis alius denunciaturus accedit, & an etiam negocium id de quo agitur notario qui tunc se illi offert, tuto committi valeat. Non enim in criminalibus causis minima cura iudicis debet es se personam notarij eligere, ac variare iuxta casuum & negotiorum occurrentiam, cum praecipue inter plures optio datur. Multum namque impedit delictorum correctionem tabellionum animus corruptus precibus aut precio, seu particulari quadam affectione, vnde s aepius causarum secreta reuelant, testes negligenter, & non vt decet, examinant, & iudices ipsos variis persuasionibus & fictionibus ad suae prauae intentionis tramitem inclinare satagunt, aut aptis importunitatibus oppugnant, eorum insuper torpore & segnitie (cum a iudicibus seu fiscalibus in similibus causis nihil accipiant , quo ad laborem scribendi & solicitudinem instigentur) perit s aepius probationum copia, & reorum pauperum defenfio. Oportebit etiam de omnibus curiae tabellionibus diffidere, quando illos certioraturos malefactorem de his quae geruntur, iudex probabiliter suspicatur, extraneúmque quaerere notarium, quo prae sente denunciatio fiat, & per quem summarie informationis testes examinentur, ac mandatum capturae subscribatur. Proderit praeterea quod iudice prae sente denunciationes fiant contra reos, nam ex hoc ipse facilius illorum memoriam conseruabit, & melius rationem criminalium causarum, & status earum ab officialibus exiget, nec eis licebit, aliquorum prosequi causas, & reliquas pro arbitrio silentio praeterire. # 3 Officiali ac vicario generali. Capvt iii. H i dvo termini officialis, ac vicarius inter se differunt, vt notat Guilielm. in clemen. j. de offic. vicar. quem refert Federic. de Senis in consil. cccij. incipien. Reuerende pater dicitur in iure, in colum. fin. Nam quicquid potest officialis, potest & vicarius, sed non conuertitur: & officialis non habet potestatem circa actus spirituales extraiudiciales, quia illud pertinet ad vicarium in spiritualibus, & vicarius potest punire & corrigere, non tamen officialis. Quando autem episcopus vnum solum vicarium constituit, credit Federic. vbi supra, quod transit in eum quicquid transit in officialem, & quicquid transire potuit in vicarium in spiritualibus. Ioan. Andr. tamen in addit. ad Specul. in rubr. de officio vicarij, dicit quod ista vocabula sunt synonyma, & sic idem est dicere officialis, quod vicarius, & quod dimittenda est ista diuersitas vocabulorum consuetudinibus patriae, quem refert Barbat. in clem. Et si principalis. de rescript. in j. col. qui dicit quod ista opinio Ioan. Andr. videtur verior, & sic quod nulla sit differentia in effectu, sed solum in nomine, reiecta opinione Guiliel. vbi supra, qui nititur facere differentiam inter ea quae sunt gratiae, & iustitiae, & iurisdictionis voluntariae, prout latius ipse refert. Praeter alia autem quae in his qui creandi sunt officiales ades se debent, tanquam quibus totius dioecesis moderatio ac regimen committenda sunt, aut saltem committi solent (licet verius ij coadiutores, non vero excusatores episcoporum es se deberent) vt crimina corrigere & punire pos sent, poenámque depositionis infligere, non sufficit quod solum aliquis in officialem creetur, sed requiritur quod sibi expresse praedicta committantur: vt sanxit Bonifacius huius nominis pontifex viij. in capit. licet, de officio vicar. libro sexto. Sufficeret etiam iuxta glos. ibi quod expressis aliquibus, casibus ex requirentibus speciale mandatum, caetera sub generali clau sula committerentur. Aduerte tamen quod talis officiaslis ex generali mandato pos set inquirere, vt notant Ioan . mona. Lapus, & Domin. contra Ioan. And. ibi & vide notabile verbum in ista materia per Marian. in capit. Qualiter. lo ij. de accusat. quae stione v. articulo xiiij. quod refert Felinus in capitul. Non potest. de re iudicat. in iiij. col. vbi dicit quod licet vicarius episcopi ex generali mandato non potest punire, tamen sicut potest inquirere vt supra, ita pos set inquisitum absoluere absque alia relatione ad superiorem: & dicetur facta inquisitio & ab solutio ex potestate ordinaria vicarij, quae non impeditur, per d. cap. licet, quod dicit dictum peregrinum & nunquam obliuiscendum, Et quamuis Ripa in l. qui condemnare. in iij. col. nume. penul. ff. de re iud. referat hanc conclusionem Maria. & Felin. & dicat quod ista decisio non videtur vera, quia vicarius non prohibetur condemnare criminosos fauore ipsorum delinquentium, sed defectu pote statis iurisdictionis. Vnde cum vicarius careat potestate, non videt quomodo possit absoluere. Ego credo eorum opinionem es se veram in terminis in quibus ipsi loquuntur, quia dicunt, quod sicut permittitur vicario facere inquisitionem ad effectum remittendi culpabiles inquisitos ad episcopum, sequendo decisio. Rotae lxvj. in nouis. ita si post inquisitionem inuenerit eos innocentes, potest absoluere. Nam in isto casu sententia absolutoria vicarij non est a crimine, vnde non operatur exceptionem rei iudicatae, ad quam pronunciandam neces saria es set iurisdictio, sed est solum absolutoria ab inqui sitione per eum formata, ad quam sufficit eadem potestas qua potuit inquisitionem formare, & eundem quem absoluit ad episcopum remittere, si fuerat inuentus culpabilis. Et isto modo non obstat regula negatiua, Quod qui non potest condemnare, non potest absoluere: in qua etiam videtur fundari Ripa, dum impugnat praedictos doctores. An autem quando officialis episcopi fecit compositio nem pecuniariam super adulterio pos set praeiudicate episcopo, quo minus possit iterum cognoscere, & debita poena clericum criminosum punire, vide Paul. de Castro consil. cccxviij. notandum, in primo volumine. & si quisquam dubitauerit, cur tantorum ac tam grauium criminum causas, coram solo officiali episcopi tractandas, ac ab eo definiendas proposuerim, cum antiqua iura Aegaten sium & Cartaginensium conciliorum, statuerint, diaconum a tribus episcopis vicinis, presbyterum a sex, audiendos es se. Vt habetur in capitulo, Si quis tumidus. cum duobus sequentibus xv. quae st. vij. praecipue, cum illa tria capitula intellexerit Archidiacon. ibi, in causa criminali, in qua proceditur ad depositionem, prout sunt in hac nostra denuntiatione plura crimina depositione digna. Huic dubitationi satisfaciendo dicimus, quod de consuetudine audiunt episcopi per se, vel per officiales suos causas criminales clericorum suorum: vt notat Specul. titul. de accusatione, in §. Quarto loco. cuius meminerunt Ioan. Andr. & Domi. & Philippus, in cap. degradatio, de poenis, libr. vj. Vnde solus epi scopus sine numero aliorum episcoporum potest clericum verbaliter deponere, vt notant ibi Domi. & Philip. In criminibus autem illis in quibus procedendum est ad actualem degradationem, tunc adhibendus est numerus episcoporum: de quo in dictis iuribus in examinatione & definitione caus ae, & ad pronunciandam illam verbalem depositionem, quae debet praecedere actualem degradationem, vt notant Dominicus & Philip. in d. c. degradatio. & scribitur in libro Pontificali , fol. 203. col. iiij. Hodie vero in concilio Tridentino in tertia sessione celebrata, Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo primo, canone iiij. statutum est quod liceat Episcopo seu eius vicario procedere in dictis criminibus etiam sine requisito numero Episcoporum: subrogatis tamen loco eorum totidem Abbatibus vel personis in Ecclesiastica dignitate constitutis, prout habetur in decreto docti concilij tenoris sequentis: Episcopo per se seu illius vicarium in spiritualibus generalem contra clericum in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutum, etiam ad illius condemnationem, nécnon verbalem depositionem, & per seipsum etiam ad actualem atque solennem degradationem, ab ipsis ordinibus & gradibus ecclesiasticis in casibus in quibus aliorum Epi scoporum prae sentia, in numero a Canonibus definito requiritur, etiam absque illis procedere liceat, adhibitis tamen & in hoc sibi assistentibus totidem Abbatibus vsum mitrae & baculi ex priuilegio Apostolico habentibus, si in ciuitate aut dioecesi reperiri & commode interes se possint. Alioquin aliis personis in ecclesiastica dignitate constitutis, quae aetate graues, ac iuris scientia commendabiles existant.} # 4 Ego N. presbyter. Capvt iiii. C vm enim in curiis ecclesiasticis officio fiscalis functuri, vltra laicorum crimina, clericorum etiam flagitia accusare, seu denunciare debeant, & laicis inter dictum sit clericos accusare, vt in cap. Laico, & in cap. Sicut sacerdotes. ij. quae stio. vij. optime faciunt Praelati, si sacerdotes aut in sacris saltem constitutos viros, similibus praeficiunt officiis: illi namque non ea qua seculares viri inuidia, ac infestatione, clericorum flagitia accusabunt, aut iudicibus nunciabunt, & vitia solum persequentes, reorum per sonas tanquam in eadem sorte Domini vocatas non abhorrebunt. Fiet insuper vt ad occultanda crimina, non sic facile muneribus corrumpantur. {Quod tandem prudenter statutum inueni inter Constitutiones Cae saraugustanae Prouinciae, cuius est Eccle sia nostra Calagurcitana, in titulo, de procuratoribus, in Constitutione penult. tenoris sequentis: Nullus de caetero procurator fisci admittatur: nisi in sacris sit ordinibus constitutus , suffraganeis nostris & eorum Officialibus contrarium faciendi potestate omnimodam adimentes.} Debent tamen praelati cauere, ne similia officia illis vel aliis sub annuo censu locent . Nam dum hoc fit, feruent vitiis omnibus reipublicae, clericíque ac laici facinorosi, non vitae emendatione, sed pecuniae prae statione canonicam vltionem effugiunt, quam promerentur, sícque dum quid offerre possint habeant, quod in eis aliquid puniri possit, non timent. Cum prae terea synodalium testium vsus insimul cum ipsa synodorum celebratione (non paruo christianitatis dispendio) perierit, & eorum loco in singulis dioecesibus ij, quos fiscales vulgus appellat, creati videantur, non minima debet es se praelatorum cura, vt ad huius officij onus & exercitium prudentes, fideles ac solertes viros eligant, qui subditorum suorum spiritualia vulnera valeant inuestigare, illaque iam nota, & probatione non difficilia praelatis eisdem aut suis vicariis reuelare ignauia non differant , aut persidia dissimulent. Et vt hoc diligentius obseruent, aduertant semper Prae lati seu eius Vicarij in creationibus talium fiscalium , vt eos faciant ante omnia iurare, quod officium suum fideliter, diligenter, & legaliter exercebunt. Cum enim tales censeantur publici denunciatores, tenentur in principio sui officij iurare, vt notat Angel. in l. si vacantia. de bon. vacant. libr. x. quem refert Praepo. in c. de accusatione. ij. quae st. viij col. lxv. # 5 Promotor seu fiscalis curiae vestrae. Capvt v. O fficivm huius fiscalis creati a preaelato, vel iudice, loco officij iudicis succedit, & quod facit iste ex mandato iudicis, videtur facere ipse iudex, vt notat Praepo. in capit. de accusatione. ij. quae stio. viij. in colum. xxxvj. & colum. xxxix. Vnde non tanquam pars accusans debet iudicari. Pro quo optime facit quod notat Innocent. & alij, vt refert Felinus in columna secunda, in cap it. Cum clamor. de testib. quod quando prosequutor inquisiltionis est datus a iudice, ad ipsam inquisitionem prosequendam, tunc quia talis non est proprie pars, sed minister iudicis, ad eius instantiam pos sunt testes repeti, quia tunc potius iudicis officio repetun tur. Ex quo ego alias dicebam in contingentia facti, quod sicut iudex procedens ex officio suo, & non ad petitionem partis, praecedente infamia, potest reum cogere ad iurandum de veritate delicti de quo infamatus est, vt notat Abb. in cap. Cum super. de confes. quasi ad finem. Pari modo poterit hoc facere ad petitionem dicti fiscalis, cum hoc tamen neces sario temperamento, videlicet nisi fiscalis prosequeretur talem accusationem, ex qua si vincat, defertur lucrum sibi ab aliqua constitutione synodali, vel consuetudine prae scripta, cum tunc videatur sequi proprium interes se, & ad id oporteat probationes habere legitimas. # 6 De nuncio. Capvt vi. L ibvit enim sub denunciationis verbo hanc delictorum congeriem scribere, quia Episcoporum promotores seu fiscales magis denunciatoribus, quam accu satoribus assimilari par est. Et licet variae sint in iure denunciationis species, vt declarat Henri. in capi. Nouit. de iudic. fin. col. Et latius ibi prosequitur Abba. & diffusius Praep. in capit. de accusatione. ij. quae st. viij. im colum. lvj. & pluribus aliis. Illa tamen quae materiam nostram complectitur est denunciatio, quae dicitur publica, quam sic diffiniuit seu de scrisit Praepo. vbi supra, in colum. lxiiij. Est enim denunciatio, criminis alicuius apud competentem iudicem, per officialem ad hoc deputatum facta delatio, ad poenam eidem inferendam. Competit nam que haec ex mero iudicis officio procedentis in ea ad denunciationem seu promotionem suorum officialium: secundum praedictos doctores vbi supra, & fundatur ex l. ea quidem. C. de accusation. & c. Episcopus in synodo. xxxv. quae st. sexta. & l. diuus. ff. de custodia & exhibitione reorum. cap. praeterea. de testibus cogendis. Et nota quod ab ista denunciatione repelluntur officiales, si sunt criminosi, vel infames, notat Henricus d. colum. fi. allegat textum. & quod ibi notat Bernard. in dicto cap. Praeterea. Et licet in hac materia denunciationis publicae Doctores, communiter scripserint in d. cap. nouit, & in dicta l. Ea quidem. quod notoria tantum crimina denunciari pos sunt. Communis tamen stylus curiarum ecclesiasticarum admisit, vt indistincte illarum fiscales, seu promotores accusationes suas, vel proprius denunciationes instituant, in quo videtur recepta opinio Saliceti in dicta l. Ea quidem, dum dicebat, quod etiam non notoria denunciari debent, dummodo probari possint, quod ae quum videtur: nam si de solis notoriis criminibus clerici per fiscales accusandi essent, plura alia, quae s aepius occulta, & si probabilia sunt, impunita manerent. Vnum autem consulendum se offert iudicibus ecclesiasticis, vt non permittant de aliquo occulto crimine accusari clericum apud eos per fi scales, nisi delatorem sibi prius obtulerint, aut videant, quod dicti officiales sufficienti probatione, aut legitimis indiciis muniti causam ipsam aggrediuntur. Si enim Reges nostri suis fiscalibus iniungunt vt habeant delatorem, cur & iis qui ad accu sandos clericos creati sunt officiales per episcopos hoc non praecipietur? Et quia de delatore mentionem fecimus, & haec materia Canonistis non est familiaris, ideo circa eam notari debent sequentes conclusiones . Quod quando iudex delatorem admiserit, ille se obligare debet de probando quod denunciat, ita quod fiscus obtineat: vt probatur in auctentica, de exhibendis reis. §. j. per quem ita determinat Lucas de penna, in rubr. de delatoribus. lib. x. colum. ij. versic. Ad deferendum. Postquam vero obligauit se probare quod detulit, si semiplene probauit, nom sufficit quo minus condementur ad poe nam, ad quam se astrinxit si non probaret, vt concludit dictus doctor in l. ij. eiusdem tituli, in iij. column. versic. Sed pone. Si autem delator probauit crimen, & reus defensiones iustas, tunc si tales erant adeo notae, quod delator habuit iustam cau sam credendi quod inique procedebat ad delationem, tunc non excusabitur a poena. Secus autem quando detulit crimen quod erat publice notum, & defensiones totaliter occultae, & fama in contrarium habebatur, quia tunc delator excusabitur a poena, si suam, vel suorum iniuriam prosecutus est. Si autem deduxit crimen in delationem, cuius vindicta sua non intererat, tunc puniendus est, quia se ad id astrinxit, quod sua non intererat. Ita concludit idem lucas in d. col. iij. & sequen. Ego tamen crederem in hoc secundo membro mitius punien dum delatorem cui delictum fuit notum, & defensiones occultae, quam in casu praecedenti , quia licet eius non interfuerit ratione suae vel suorum iniuriae, potuit mo ueri zelo iusticiae & publicae vtilitatis, quae ver satur in expurganda prouincia malis hominibus. Quando vero reus absolutus fuit, quia testes fuerunt reprobati, propter delictum delatoris producentis, vt quia corrupti precio, vel alias falsum dixerunt, tunc bene credit Lucas, vbi supra, in iiij. collum. puniendum es se delatorem. Et idem dicit, si probatum fuit testes es se inhabiles, aut crimino sos, & hoc es se publice notum delatori. Secus tamen sil sunt repulsi ex alia causa, sine culpa delatoris, vel qua ipse potuit ignorare: quia tunc non tenetur delator ad poenam , secundum eum. Quod tamen credit verum, vbi delator suam, vel suorum iniuriam pro sequitur, alias videtur sibi dicendum quod teneatur, quia non satisfecit ei ad quod se sponte obligauit. Sed ego etiam in hoc casu crederem, arbitrio boni iudicis relinquendum, vt consideret, an delator habuerit iustam causam ignorandi defectus te stium, & an publicum fuerit delictum, & numerus testium sufficiens, aliter enim nullus audebit crimina iudicibus referre, quantumcunque illa probare possit timore alicuius occultae defensionis competentis reo accusando. Placet praeterea dicti doctoris sententia in d. l. ij. col. v. versic. Item quid sit, dum tradit, quod si quis denunciat plura crimina capitalia, quae se obligat probaturum sub aliqua poe na, & ex illis vnicum probat sufficiens ad condemnationem capitis, quod non euitabit poenam, quia non compleuit quod promisit, & sibi imputet, qui se onerauit ad superflua comprobanda, quod pos set practicari in materia nostra, quando quis detulis set plura crimina depositione, vel aliqua poena canonica digna, & vnum solum probaret, immo plus as serit dictus doctor, quod qui se astrinxit probaturum crimen sub certa qualitate in denunciatione deducta, quod non excusatur a poena, si non probauit crimen cum eiusdem circunstantiis , & qualitatibus, prout detulit, quamuis crimen probauerit fuis se commis sum, vnde in hac materia delatorum iudicibus ecclesiasticis consulo, vt cum eos acceperint, denunciationem ab illis factam in scriptis redigant, eo sque astringant ad probandum omnia crimina ibi descripta, cum suis qualitatibus sub poena in obligatione declaranda, monendo eos vt crimina, quae probare non pos sunt, in delatione non inserant, nulla in eis post monitionem & obligationem poe nitentia recepta: quia alias clerici accusati de variis criminibus, infamati manent apud populum, qui cum accusationis noticiam habet, non semper defectum probationis aliquorum capitulorum intelligit. Nec decipiat quosdam iudices pietas quaedam nociua, quae eos retrahit a condemnatione expensarum & poenae, quia vident delatores aliqua ex his quae detulerint probas se, magis in hoc amantes susurrones & maleuolos fouere, quam clericorum honori & famae con sulere. Nec praeterea ob id quod delatores habeant obligatos ad probandum crimina quae deferunt, faciles debent es se iudices in captura clericorum, maxime in grauibus delictis, nisi prius sufficientem habeant informationem, quia si postea deficit illa, non satisfactum est captorum clericorum honori, relaxatione a carceribus, & condemnatione expen sarum & poenae facta contra delatores: cum infamia carcerationis ob famosum crimen vix aliqua relaxa tione quantumuis honorabili, possit bene dilui, seu purgari. Et nota praeterea in proposito quod sententia absolutoria lata super denunciatis, prodest sicut lata super accustis. ita notat Praepo. in cap. de accusatione. ij. quae. viij. in col. lxviij. vers. quaero an absolultoria. allegat Sali. in l. Ea quidem . vers. decimoquinto quaero. de accusationib. An autem iudex ecclesiasticus debeat statuere terminum accusare volentibus? Abb. in cap. inter. de purga. cano. col. ij. di stinguit, videlicet quod si Episcopus vel superior habet probationes promptas contra infamatum, tunc non est neces se, neque vtile statuere terminum accusare volentibus, quia pos set supponi amicus, & fieri colludium, & alia ratione de qua per eum . Si tamen non habet illas promptas, potest, si vult, sed non est neces se, sufficit enim quod accusator se nó offerat. Ego semper tamen intellexi dictam conclu sionem Abba. in delictis in quibus non constat quod aliqua persona sit offensa ex eis. Aliter enim bene crederem iudicem ecclesiasticum debere illam requirere, an velit accusare antequam ex officio, vel ad petitionem fiscalis procedat. Nam si inquisitionem ex officio formauerit, vel ad fiscalis petitionem proces serit, non requisita parte offensa, & po stea superueniat accusator, tunc seruanda esset di stinctio Sali. in l. Ea quidem. ver. Quia propter. C. de accus. quam refert, & sequitur Angel. in tractat. maleficiorum. in parte, haec est quaedam inquisitio. fol. xvj. in parua impressione. Cuius etiam opinionem dicit communiter teneri Fel. in. cap. Qualiter, & quando . el ij. in §. licet, in fin. de accus. quam distinctionem hic transcribere nolo. V num tamen non obmittam in proposito, quod si offensus dixit se nolle accusa re, & ideo iudex formauit inquisitionem, vel fiscalem audiuit, & postea offensus producat accusationem, tunc accusatio illa non debet audiri nec recipi, quia iudex praeuenit eum antequam reuocaret voluntatem suam, vt notat Bal. in l. Accusationem . C. qui accus. non pos. quem refert Aug. in addi. ad Ang. in d. fol. xvj. Et quia pos set aliquis dubitare, vtrum promotor aut fiscalis de quo in huius nostri operis denunciatione meminimus, possit clericum accusare de quocunque crimine, nulla facta distinctione priuatum sit an publicum , videtur in hoc dicendum , quod sic: quia de iure canonico omne crimen est publicum vt notat glo. in cap. infames. vj. quae. j. & sequitur Bal. in rub. C. qui accu. non pos. in. pen. col. & Rom. in singulari Dclxxxj. Tu audiuisti, & talis est publici criminis natura, quod cuiuis ex populo competat ius accusandi, vt probatur in princip. inst. de publicis iudiciis, quanto magis competere deberet officiali publico ad accusandum , vel denunciandum crimina deputato? {& quia in materia huius capituli placet mihi constitutio prouincie Cae saraugustanae, quae habetur in tit. de accusationi. prima in ordine, libuit eam transcribere, cuius tenor talis est: Procurator fisci noster, seu suffrageneorum nostrorum nequaquam ad agendum, seu denunciandum, praetextu officij sui contra aliquem admittatur: donec proposita, seu denunciata credere es se vera. & se pos se probare firmauerit iuramento. Quod si aliquo instigante per se, vel cum eo proces serit ad praedicta instigator ad expensas se obliget, vel det inde quam poterit cautionem : reus autem & citatus respondere minime compellatur , donec iuratum , & cautum fuerit, vt prefertur. Contra factum sit irritum ipso iure. Consuloque omnibus Episcopis vt in omnibus suis curiis hoc idem seruari praecipiant, iusta est enim praedicta decisio & quae honori prospicit subditorum, & fiscales omnes vigilantiores reddit, eorúmque leuitatem in accusando compescit.} # 7 Quod Coluberius & Serpelio. Capvt vii. C vm in hac ficta denunciatione tot scelera aliquibus imponenda es sent, qui ex illis inculparentur, placuit etiam haec nomina fingere, quae a colubro & serpente deriuarentur. Qui enim tantis criminibus irretiti es sent, non hominum quidem, nec quorumuis etiam animalium, sed deteriorum nomen promereri par est, illorum praecipue cuius effigiem daemon assumens (qui autor est malorum omnium) parentes primos decepis se, ac vicis se comperimus : libuit hoc etiam & ea ratione, quia & nostri iuris interpretibus placet, effectus aliquos tradere, ex eo quod quis malum nomen habeat, vt per Fran. Bru. in tractatu de iudi. & tor. xij. car. in iij col. & per Hippoly. in l. j. in princ. colum. xvj. ff. de quae stio. quamuis ego semper credidi doctores praedictos intelligendos es se de malo nomine malis moribus adquisito, non vero de eo quod licet sit malum, qui habet illud non elegit, sed suscepit tempore quo non fuit in eius arbitrio vel potestate repellere, Duo praeterea clerici & non vnus in hac denunciatione positi sunt, vt per hoc compertum habeat iudex ecclesiasticus plures eodem libello accusari pos se de eisdem criminibus, vt in l. j. & ibi Bald. C. Si reus vel accusat. mort. fuer. & in l. Vim pas sam. §. incestil. ff. de adult. Et notat Specul. in tit. de accusatore. in princ. in versic. item quod non potest. # 8 Huius dioecesis originarij. Capvt viii. O riginis propriae ratione sortitur quis forum, vt probatur in l. j. C. de munic. & origi. {libr. x.} iuncta glos. fin. & in l. origine. iuncta etiam glos. ibi eod. tit. & in l. j. in princ. & notatur in l. as sumptio. ff. ad municip. Specul. in tit. de compe. iudi. adi. in versic. xlij. & ibi Barth. in. d. l. As sumptio. §. filius, quasi ad fin. vbi post Iacobum de Aret. quem refert, concludit, quod potest quis conuleniri in loco originis propriae vel paternae, per l. incola. ff. eo. si ibi inueniatur. & ita tenet Baldus in rubr. C. Sinon a comp. iudi. in fin. loquendo simpliciter de loco originis. & quod ratione originis suae sortiatur quis forum, notat Bald. in l. fin. col. j. C. Si non a compe. iudi. Allegat text. in cap. ex parte, de for. compet. & talis dicitur subditus secundum eum, ratione personae tantum . & vide Alexand. in d. l. As sumptio. in addit. ad Bart. qui dicit hanc es se communem sententiam, videlicet quod si ibi non inueniatur, non potest conueniri, nisi quo ad finem distribuendi bona ibi sita. In criminalibus autem causis Bald. in sua margarita, in vers. iudex. in v. col. dicit, quod iudex originis potest procedere contra suum subditum de delicto alibi commis so, per l. iij. cum l. sequenti. ff. de interd. & allegat Bart. in l. Sepulchri. ff. de sepulc. violat. & glos. singul. in l. relegatorum. §. interdicere. ff. de interd. & relegat. Idem voluit Bart. in l. si cui. §. fin. ff. de accusat. per l. j. C. vbi de crim. agi opor. Vide etiam Alciat. in cap. j. de offic. ordin. super glos. in verbo iudicare. in princ. vbi dicit quod communis opinio est, quod si quis non puniatur in loco delicti, poterit puniri in loco originis secundum formam statutorum loci, in quo deliquit, per l. Saecularij. §. sunt quidam. ff. de extraordina. crim. Et pernotata per Moder. in l. cunctos populos. C. de summa Trinit. & fid. cath. Ex quo videtur inferri pos se, quod iudex ecclesiasticus originis propriae, vel paternae potest procedere contra clericum originarium, si ibi repertus fuerit ratione delicti alibi commissi. Pro quo etiam facit text. in cap. Cum nullus, de tempo. ordin. lib. vj. vbi probatur quod Episcopus loci originis, dicitur proprius, vt quis possit ab illo ordines recipere. Quod procederet siue per viam accusationis, siue inquisitionis agatur contra clericum, per ea quae infra dicentur in seq. §. # 9 In ea domicilium habentes. Capvt ix. D omicilii forus generalior est omnibus aliis. vnde Card. Anton. & Abb. in cap. Cum conting at. de foro comp. concludunt, quod iudex domicilij potest cognoscere de delictis suorum clericorum etiam alibi commissis. & idem tenet Ioan. Calde. in repet. cap. de illis. de rapto. in col. vj. in quae stio. vj. qui re spondet ad fundamenta, quae in contrarium vide bantur vrgere. & vide Bart. in l. Relegatorum. §. interdocere. ff. de interd. & relegat. qui notat ex text. quod iudex loci vnde quis est incola potest quem punire de delicto alibi commis so. quod dicit es se notandum. & vide Abb. in cap. fin. de foro compet. in col. xiij. versic. Sed circa primam. Vbi concludit, quod iudex domicilij potest exercere omnimodam iurisdictionem in sibi subditum ratione domicilij, si ibi reperitur, etiam in criminibus alibi commis sis. Et vide Ioan. Andr. in cap. Vt animarum. de con stitut. in vj. qui dicit quod siue subditus delinquat extra dioecesim, siue in loco exempto dioecesis, potest ratione fori conueniri coram iudice suo. & idem tenet Ioan. de Ligna. in clem. pastoralis. de re iudi. quod refert Andr. Siculus in d cap. Cum contingat. in col. v. vbi respondet ad d. c. Vt animarum. qui huic sententiae videtur aliqualiter aduersari. Et tandem refert Ioan. Andr. post Odofr. in addi. ad Specul. tenentem quod haec sententia procedat, quando proceditur per viam accusationis , secus si per viam inquisitionis quia tunc iudex agit ad vindictam, & sua non interest, ex quo non deliquit in suo territorio, & hoc attento iure ciuili. Secundum vero iura canonica vtraque via iudex procedere poterit, & postea refert Anton. Cinum, & Bart. volentes quod etiam de iure ciuili hoc procederet, & Abba. in consil. {xxiiij. volum. j. incipienti Rodulphus. num. j.} qui in contingentia facti ita consuluit fieri pos se. & vide Abb. in col. ij. in d. c. Cum contingat, qui tenet opinionem Anto. & Bart. & tandem Barba. ibi, in col. vij. & viij. sustinet opinionem Ioan. Andr. & Odofr. contra Cinum & Barth. & residet in eorum opinione, & credit quod in practica sua tenetur opinio, quia aequior, & fortioribus innititur rationibus. Et vide Gandin. in tractatu maleficiorum. in fin. vbi hanc quae stionem disputat, & tandem concludit quod iudex domicilij non potest procedere per inquisitionem contra delinquentem propter delictum alibi commis sum, & in fin. col. dicit quod licet aliud obtineat de iure canonico, tamen hoc procedit de iure ciuili, & sic videtur tenere opinionem Ioan. And. de qua supra, in additio. ad Specul. licet eum non referat. Et vide Hippol. in sua practica criminali, in §. Constante. in col. xiiij. vbi mouet hanc quae stionem, & dicit quod doctores in ea sunt varij, & pro vtraque parte remissiue refert plures doctores, & tandem dicit quod magis communis opinio est, quod iudex originis non possit inquirere, & sic opinio Ioan. Andr. de qua supra, quem ipse allegat in primo loco pro ista sententia. Et aduerte quod quando fit mentio de domicilio in dubio, intelligitur de domicilio habitationis, per glos. notabil. in cap. Statutum. §. Cum vero. in verbo, vnam dietam. de rescript. libr. vj. Notant doctores in c. fin. de. for. compet. Bald. in l. fin. col. xj. C. de edict. diui Adrian. Iason in l. Cunctos populos. C. de summa Trinit. & fide cathol. in col. vj. Si tamen clericus est vagabundus, tunc videtur quod vbicunque fuerit repertus poterit puniri, iuxta glos. in l. j. C. Vbi de crimi. agi oport. quam allegat Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. vbi puniatur delinquens, circa principium. # 10 Et beneficia. Capvt x. A n clericvs, ratione beneficij, quod habet dicatur habere domicilium in loco illius? Sufficiat referre breuiter, quae tradit late Felin. in cap. Dilectus. el ij. de rescript. in j. col. vbi materiam istam, more suo, per conclusiones resoluit, videlicet quod si clericus habet beneficium, non requirens residentiam, non censetur illic habere domicilium secundum Innocen. Anto. & Abb. in c. Ex ore, de priuilegiis. Si vero requirit residentiam sortitur ibi domicilium secundum omnes doctores ibi, & in d. c. Ex ore. & alios quos ibi refert: quod procedit, licet ibi non resideat, si secum non est dispensatum super residentia, vt per eundem Felin. ibi in ij. col. in iiij. conclusione. Qui post multa concludit quod talis de facto non residens, fingitur ibi habere domicilium in loco beneficij in onerosis: Vnde habens plura beneficia requirentia residentiam, dicitur habere plura domicilia secundum eum ibi, in tertia conclusione, allegando glos. in cap. Primatus. lxxj. distin. & in cap. Quoniam. xxj. quae stio. ij. Et in cap. Quia in tantum. de praebend. quod intelligit quando quasi aequaliter in vtroque residet, secus tamen si in altero seruit vicarius eius, quia tunc habet domicilium tantum vbi residet. & hoc etiam tenet Abb. in cap. Postulasti. de foro competen. col. j. Imo plus dicit idem Felin. Vbi supra in iij. col. in vj. conclusione, quod licet clericus possit habere domicilium alibi, tamen principale dicitur es se in loco beneficij, pro quo refert Innocen. in d. c. Ex ore, & alios, & idem not. ipse in d. c. Postulasti. in princip. Ex quibus omnibus sic breuiter collectis, & si diffusius illa prae dictus doctor scripserit, videtur quod possit inferri ad nostrum propositum, quod praelatus dioecesis (in qua quis habent beneficium, in quo tenetur re sidere, licet non resideat) potest punire talem clericum inuentum in sua dioecesi, de delicto alibi commis so, tanquam sibi subditum ratione domicilij, quamuis nullum aliud domicilium in sua dioecesi habeat. {Et in materia huius capituli, vide Decium in cap. Quia in tantum, de praeben. circa finem. vbi inter alia ponderat text. in cap. iij. de tempo. ordin. in vj. contra communem conclusionem & tandem in fine respondet.} # 11 Grauia & plura perpetrarunt facinora. Capvt xi. Q via ex qualitate delictorum in dispo sitione sacrorum canonum poenae minuuntur, vel augentur, & in his quae adiudicis arbitrium relinquuntur, pari modo aggrauari vel moderari debent: ideo de clericorum delictis tractaturi opportunum est, vt aperiamus quae leuia, grauia, grauiora, seu grauissima iudicentur. Et in hoc Panor. in cap. Tuae. de poenis. scripsit, quod leuia dicuntur, vbi dolus non requiritur, vt quando aliquid contingit per imperitiam, vel culpam sine dolo: vel quando dolus interuenit circa rem modicam. Cui adde Angel. in l. Non solum. §. Si mandato. ff. de iniur. & in l. leuia. ff. de accusat. ad hoc videlicet quae dicantur crimina leuia, vel non. Et vide August. in addi. ad Angel. de Areti. in verbo, haec est quaedam inquisitio. in addi. v. in fi. quae per glos s. in cap. Cum illorum, de senten. excommunica. dicit quof hoc relinquitur arbitrio iudicis: & quod secundum vulgi opinionem ista veniunt in consideratione. Item quod grauia sunt in quibus exigitur dolus, & tendunt in graue praeiudicium alterius, seu reipublicae: & magna poena imponitur, vt in furto, periurio, & similibus. Grauiora sunt publica, & quando non imponitur poena mortis. Grauissima vbi imponitur poena mortis. Pro leuibus secundum eundem Panorm. non debet deponi clericus, nec priuari beneficio, sed poterit ad tempus suspendi, vel aliter corripi ad arbitrium superioris. Pro grauibus potest deponi. & adde Felin. in cap. At si clerici. de iudi. in princip. in col. pen. qui dicit quod quae dicantur crimina grauia statur arbitrio iudicis, & refert ad hoc Abba. vbi supra. Pro grauioribus quanquam non sint publica, poterit vltra depositionem detrudi in monasterium . Pro grauissimis vbi de iure ciuili puniretur poena mortis, potest deponi, & damnari ad perpetuum carcerem. Et quia qualitas cuiusque criminis latius in quolibet eorum infra declarabitur, ista sufficiant pro commento huius particulae. # 12 Cum laici es sent, sine ordinibus ministrare ac celebrare sunt ausi. Capvt xii. Q vae poena sit imponenda laicis mis sam vel aliud sacrum ministerium celebrantibus hucusque canonica Iura non statuerunt: forsan enim antiqui illi patres non crediderunt tantam futuram es se aliquorum hominum temeritatem, vt tantum nephas (quale est sine ordinibus mis sam celebrare) committerent, & si iam hodie dignum es set hoc speciali sanctione punire, cum temporibus istis hoc aliquando accidis se comperimus. Cum ergo casus acciderit, hoc arbitrio iudicis puniendum videtur, in quo oportebit considerare ea, quae in arbitrariis inferius suo loco consideranda describimus. Bal. tamen in l. Qui sub praetextu. C. de sacrosanct. Eccles. notat, quod dicens se clericum, & ingerens se actibus clericorum, cum non sit, est falsarius, quem refert Felin. in c. Tertio loco. de probat. in princ. {v j. etiam Felin. in prooemio decreta. in num. xxxvij. vbi dicit quod mentiens se clericum punitur arbitrio iudicis. & vltra hoc faciens actus clericales punitur poena falsi.} Et vide Praepos. in cap. Quod interrogasti, xxvij. distinct. Clericus autem ministrans in ordine quem non habet, deponendus est, & amplius non ordinandus. text. in c. j. de cle. non ordin. minist. qui sic summatur. Diaconus mis sam celebrans ad sacerdotium non potest promoueri, a diaconatu suspenditur biennio vel triennio, vt in c. ij. eo. tit. Clericus praeter ea qui cum non es set ordinatus ministrauit in aliquo ordine in apparatu, incurrit irregularitatem, cum quo solus Papa dispensat, tenet Lapus in allegatione xxix. incip. An dispenset, referendo Calderi. in c. Si celebrat. de cle. excommu. Idem tenent Ho stien. & Gofre. vt ad maiores ordines ascendat, sed in susceptis dispensat episcopus, vt notant Angel. in summa, in §. xxxviij. incip. Duodecimo incurritur, in verbo, irregularitas, & Syluester in eod. verbo, in §. Duodecimo quaeritur. # 13 Excommunicati. Capvt xiii. P oena clerici secularis recipientis ordinem dum existit in excommunicatione est, quod deponatur ab illo ordine. Notat Abb. ex tex. ibi in c. Cum illorum. in ij. nota. de senten. excom. cum quo solus papa dispensat , vt ibi. Quod procedit, etiam si ab excommunicatione, qua erat ligatus, poterat ab aliquo inferiori citra papam absolui, vt concludit Abb. post Ioan. Andr. vbi supra, ex ratione quia fuit effectus irregularis, & cum irregularibus solus papa dispensat. Et idem voluit Ang. licet Abb. non referat, in sua summa, in verbo, irregularitas, in §. xxij. incip. Secundo contrahitur. & Syluester in eodem verbo, in versic. Secundo quaeritur, Hostien. vero in sua summa, tit. de cler. excom. minis. dicit quod videtur sibi quod quando exommunicatus ab ordinario incurrit irregularitatem, quia sententiam eius violauit, pos set ordinarius secum dispensare , dicit tamen quod consuetudo refragatur. Et aduerte quod idem est in clerico qui suspensus vel interdictus ordines recipit, vt firmant Angel. & Syluest. vbi supra, referendo Rai. # 14 Illegitimi. Capvt xiiii. V t ab illicita copula retraherentur, seque iustis nuptiis alligarent homines, ex quibus prolem legitimam su sciperent , merito etiam apud ethnicos sancitum ac obseruatum est, vt filij illegitime nati quantumcunque sine sua culpa labem ipsam contraxis sent, honoribus & dignitatibus indigni iudicarentur. Quod nempe & si consideratione praedicta, vt sic fiat non reputetur iniquum , licet filiis ipsis (quibus natura negauit ortum suum eligere pos se) crudele quodammodo ac durum videatur. Cum illis tamen illegitime natis viris, qui propria virtute ac bonis actibus paternam culpam in seipsis abstergunt, plurésque legitime natos moribus ac meritis antecellunt, ac reipublicae seipsos reddunt vtiliores, talis iuris asperitas liberaliter & sine pecuniarum exactione temperanda es set, vt sicut parentes ab illicita copula retrahit (si forsan retrahit) filiorum damnum futurum, sic iam natos contra leges filios, spes recuperandi honores, ad virtutem sequendam impellat. Iustum est enim vt quos aliena culpa honore destituit, propria virtus, & si pauperrima sit (vt fere semper es se solet) ad honores restituat. Quid enim crudelius, ac iniustius quam quod naturalis quidam parentum exces sus, virtute sola, quantumuis clara filiorum, in pauperibus reparari non valeat, in diuitibus tamen qui patrum suorum reatui plura propria addide runt scelera, hoc facillime deleat sola prae statio pecuniae? Praedicta igitur consideratione, etiam sacri canones quibus maxima cura est sancto fauere in stituto matrimonij, ac illicita punire connubia, illegitimos quosque a clericali tonsura, caeterísque ecclesiasticis ordinibus arcet prohibétque, vt in c. j. de fil. presbyt. Et in cap. j & ij. lvj. distinct. & hoc per sex rationes, quas describit Praepo. in d. cap. ij. licet Hosti. in summa, de fil. presbyt. in §. Quae est causa. solum tres scripserit. Si quis autem illegitime natus promotus fuerit, licet recipiat characterem, non habet tamen executionem ordinis. probat text. in cap. fin. lvj. distin. Ex quo notant ibi Domini. & Praepo. quod licet illegitimitas non inficiat habitum ordinis, sed executionem, sed talis ordinatus recipit characterem. {& aduerte quod tales illegitimi ordinati non incurrunt nouam irregularitatem, si ante obtentam dispensationem celebrant, vt notat Nicolaus Plouius in tractatu de irregularitate, in xl. regula, referendo Guillel. & Archidi. & hoc dicit seruare curiam.} # 15 Rebaptizati. Capvt xv. R ebaptizati in tantum odio habentur ab Ecclesia, quod qui non ignari rebaptizantur, dicuntur quasi iterum crucifigere Christum, vt in cap. Qui bis. de conse . dist. iiij. & ideo non sunt ordinandi ad clericatum, vt in cap. Confirmandum . l. distin. {& habetur in Concilio Carthagi. Quinto, Can. xj.} quod adeo est verum, quod dicit tex. in d. cap. Qui bis. quod etiam si ignoranter rebaptizati fuerint, ordinari non pos sunt. vbi gl. hoc intelligit de ignorantia iuris, quae non excusat, non autem de ignorantia facti: quia talis rebaptizatio non impediret promotionem. Qui autem ex rebaptizatis ad sacerdotij gradum indignus aspirare contenderit , cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subiacebit. ita disponit Concilium Toletanum iiij. de quo in c. fin. lj. distin. quamuis ille text. non intelligatur de ordinatione ad sacerdotium, sed ad episcopatum, secundum Archi. ibi, quem vide notantem quod tales scienter rebaptizati censentur perpetuo irregulares, qui respondet ad argumentum quod potest obiici, qualiter actus qui non habet effectum, sicut rebaptizatio inducat irregularitatem, & vide glos. in dicto capitulo. Quibis. # 16 Bigami. Capvt xvi. P raemisso prius quod bigamia pluribus modis contrahitur, vt per Archi. Florent. in iij. parte, titu. xxviij. cap. iij. vbi octo modos illius scripsit, quos hic referre non curo: transcripsit enim illos Sylues. in sua summa, in verbo bigamia, in princip. bigamos ordinari non pos se ex pluribus capitulis, in distinctio. xxxiiij. a Gratiano collectis comprobatur, praecipue in cap. Curandum, & in cap. Praecipimus, & in cap. Si quis viduam. el j. cum duobus sequentibus. Si vero de facto fuerint aliqui ad sacros ordines promoti, illis priuandi sunt, quia in bigamia contra Apostolum dispensare non licet, vt in cap. Super eo. de bigamis. ex quo patet, quod bigami recipiunt characterem ordinis. quod etiam probat text. & ibi notat Praepo. ex eo, in cap. Si quis viduam. l. di stinctio. Et inter alios casus bigamiae aduerte ad vnumquod pluries contingit, quod si maritus adulterae post adulterium illam cognouit, non potest ordinari. ita probat tex. {in Can. viij. Concilij Neoce sariensis in ij. edictione, & est text.} & illum sic summat Praepo. in c. Si cuius. xxxiiij. dist. Cuius ibi bonam distinctionem vide, videlicet quod cognoscens adulteram scienter, siue ignoranter, repellitur a su scipiendis ordinibus: ab executione vero susceptorum non repellitur, si ignoranter cognouerit, dum tamen possit vxorem de adulterio conuincere, & eam dimittere. Immo fortiorem affirmat sententiam ibi Praeposi. post Bart. Brixi. Ioan. de fan. & Hosti. quod licet maritus cognoscat adulteram ad mandatum iudicis, sibi praeiudicat, licet Inno. in cap. Inquisitioni. de sent. excom. in hoc aliter distinguat. # 17 Serui sine dominorum suorum licentia. Capvt xvii. Q vod nulli de seruili conditione ad sacros ordines promoueantur, nisi prius a propriis dominis libertatem consequantur, cautum est in conciliis Triburiensi, & Toletano, de quibus in capitulo, Nulli. & in capitulo, De seruorum. liiij. distinct. & in capitulo j. & ij. de seruis non ordinandis. {est enim irreligiosum obligatos existere seruituti, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem. vt sunt verba Concilij quarti Toletani in Can. lxxiij. Adeo praeterea ecclesia olim abhorruit promouendos ad Clerum , alicui subes se seruitutis speciei, vt etiam libertos secularium promoueri vetuerit, vt in Concilio Elibertino Cano. lxx. sub his verbis: Prohibendum vt liberti, quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non prouehantur,} Et nota quod in hac materia appellatione sacrorum ordinum comprehenduntur etiam minores, vt firmat Praepo. in d. c. Nulli. Aduerte tamen quod seruitus non impedit ordinis susceptionem de facto: quia si seruus ordinetur, vere ordinem suscipit. Istam conclusionem ponit Praepo. in summa, liiij. dist. post Cardin. ibi. Attamen si seruus aliquis fugiens dominum suum qualibet calliditate, aut fraude ad gradus peruenerit ecclesiasticos, decretum est vt deponatur, & eius dominus eum recipiat, vt in cap. ij. de seruis non ordin. Vbi vide bonam distin. quam descripsit Abb. post glos. quam nec in substantia referre libet, nec transcribere decet, quia temporibus istis casus hic rarissime contingit. {Qua autem poena puniatur Episcopus, qui sciens seruum ordinauit, aut qui illi nescienti testimonium perhibuit, de eo, vide Concil . Aurelianen. j. in Cano. x. vbi illa Describitur in haec verba: Si seruus absente vel nesciente Domino, Episcopo sciente, quod seruus, Diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in Clericatus officio permanente, Episcopus eum Domino duplici satisfactione compenset. Si vero Episcopus eum seruum nescierit, qui testimonium perhibent, aut supplicauerint ordinari, simili redhibitioni teneantur obnoxij. Quod Concilium transcripsit Gratianus in c. Si seruus. liiij. distinct.} # 18 Illiterati. Capvt xviii. P osteaqvam almus ille paracletus Apostolos ac omnes alios, qui primum mundo orthodoxam fidem nostram annunciaturi erant, doctrina sacra perdocuit, ac diuinis imbuit mysteriis, aliósque Ecclesiae doctores illuminauit, qui doctrinam ab eo inspiratam suturis temporibus pro salute fidelium in scriptis redigerent, iam non sic in quacunque seculi aetate, nouos edocet Apostolos, aut doctores illuminat. Vnde ecclesiam sanctam gubernaturis onus cernitur iniunctum, vt proprio discant labore, quae populis valeant praedicare, quóve ignorantes in fide in struant, ac omnes ad Christianos mores obseruandos persuadeant. Piéque constitutum est, vt qui addiscendi laborem non sunt perpessi, gubernandi , ministrandíque in ecclesia Dei honore non fruantur, praemaxime quidem ad sui regimen viris literatis Ecclesia noscitur indigere, vt inquit text. in c. Cum ex eo. de elect. in vj. Vnde merito Gregorius prohibuit ignorantem literas ordinari, vt in c. Praecipimus. xxxiiij. dist. & idem censuit de illiteratis Gela sius, vt habetur in c. Illiteratos. xxxvj. dist. {& in c. j. lv. distin. & Hilarius papa in c. poenitentes. ea. dist.} Praeterea Iustinianus Imperator in auth. de Sanctis. Episcopis. §. Clericos, col. ix. nisi literas scirent, non permisit clericos ordinari, & hodie etiam neque ad primam tonsuram illiterati viri promoueri pos sunt, vt in cap. fin. de tempor. ordi. in vj. quod ibi intelligunt Domin. & Philip. in penitus illiterato, per tex. iunctis glos. in d. cap. Praecipimus, & in dicto cap. Illiteratos, cum quo non pos sunt dispensare Episcopi vt fiat clericus, vt notat Inno, in cap. Dilectus. de tempo. ordin. cui as sentiuntur Domi. & Philip. vbi supra, {& Phil. in c. per tuam. de Simon. num. iij.} & vide Cardi. de Turre cremata, in c. Si in laicis. xlviij. distin. vbi facit firmam conclusionem, quod super omnimoda ignorantia in sacerdote, nulla potest cadere dispensatio: quia de iure diuino est, quod sacerdos habeat scientiam, vt habetur Osee iiij. cap. Si autem carens literis omnino fuerit ordinatus, recipit characterem, vt firmant Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Cum in cunctis. de electio. quod refert a Turrecremata, in dicto cap. Illiteratos, & idem tenet Cardi. post Lauren. in clem. j. in fin. verbis. de aeta. & qualit. qui as serit quod etiam puer vnius diei baptizatus si ordinetur, recipit characterem. Poena autem illiterati, qui ad sacros ordines fuerit promotus, cum in iure non sit statuta expresse, arbitrio iudicis relinquitur, quae videtur es se conueniens, vt ab ordinibus suspendatur, donec sufficientiam tali ordini requisitam habuerit. {Practica praeterea praelatorum & suorum officialium, qua solent ignorantes clericos semipromotos, poenis condignis, vt studio vacent, compellere, fundamentum habere potest, ex his quae disposita sunt In Concilio Toletano viij. in Cano. viij. Sub his verbis: Illi sane qui iam honore dignitatum funguntur, huiusce tamen ignorantiae caecitate vexantur, aut sponte sumant intentionem neces sariam perdiscendi, aut a maioribus ad lectionis exercitia cogantur inuiti. Absurdum siquidem est eos, qui ceteros simpliciores & laicos habent docere, quibus & disciplinae & vitae debent es se, veluti quoddam speculum, ad alicuius ordinis promoueri statum, qui legem Dei ignorant, nec literarum saltem mediocritate sunt insigniti.} Si vero omnino illiterato vltra praedictos ordines benesicium fuerit collatum, eo digne priuari potest: quia collatio beneficij facta tali non tenet: vt notat Philip. in dicto cap. fina. de tempo. ordi. in vj. referendo Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Cum nostris. de conces. praeben. aequiparat enim Inno. ibi illiteratum mulieri ac infanti. {Et facit quod Feli. tenet in c. inquisitioni, de sententia excommu. vbi dicit quod si papa scribat, etiam ex certa scientia pro illiterato, credit, quod non est ei obediendum: quia vitium illiteraturae est de iure diuino. c. nisi cum pridem, de renuntia. c. literaturae, 38. dist. Et confirmat hoc, quia ius canonicum magis abhorret illiteratum, quam homicidam, quia collatio facta homicidae tenet: secus si fiat illiterato, quia est ipso iure nulla, & refert ita tenere expresse Imol. in d. c. cum nostris. Per quae verba dicit etiam idem Feli. in. c. si quando, col. 10. nu. 30. de rescript. quod omnino illiteratus est incapax dignitatis ipso iure, sicut infans, furiosus, & similes. Et paulo inferius tractando de sufficientia requisita in praelatis, dicit, quod vbi concurrit totalis illiteratura, credit quod si papa dispensaret, es set dispensare directe contra ius diuinum. Penitus autem illiterati illi dicuntur, qui nesciunt facere officium ad quod tenentur , vt dicit Domini. in c. sedulo, 38. dist. col. 2.} # 19 Post peractam paenitentiam solennem. Capvt xix. SOlennis poenitentia ab antiquis patribus inducta est, vt grauia & scandalosa in populis crimina euitarentur, quae quidem aetate nostra in vsu non est, non peccatorum defectu, sed praelatorum incuria. Quia tamen futuris seculis ecclesia ad pristinum decorem restituta, & ipsa poenitentia solennis restituenda erit, placuit effectum, quem operatur in nostra materia, in prae senti describere, qui talis est: Vt qui sic solennem poenitentiam egerunt, non admittantur ad clerum, vt disponit Siricius papa in cap. Illud. l. distin. & statutum fuit in concilio Toletano {primo in Canone ij.} de quo in c. Placuit. ea. distin. Si tamen necessitas aut vtilitas Ecclesiae exegerit, tunc deputari pos sunt inter ostiarios vel lectores, ita quod epistolam vel Euangelium non legant, vt in dicto cap. Placuit. Quod ideo sancitum est propter quatuor rationes. Primo, propter dignitatem sacrorum ordinum. Secundo , propter timorem recidiui. Tertio ob scandalum vitandum, quod pos set oriri ex memoria precedentium peccatorum. Quarto, quia ille qui sic solennem poenitentiam egit, non haberet frontem alios corrigendi, cum peccatum eius fuerit publicum, quas scripsit Archi. in dicto capitu. Placuit. Si quis autem ordinatus fuerit, Episcopo ignorante, a clero deponendus est, quia ordinationis tempore non prodidit se fuis se poenitentem, vt in Concilio Carthaginien . iiij. Canone lxviij. de quo in cap. Ex poenitentibus. eadem distinct. Episcopus autem qui sciens ordinauerit, non manebit impunitus, quia etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi duntaxat potestate priuatur, vt ibi. Quod intellige, quando ordinauit scienter absque dispensatione, vel cum indiscrete dispensauit, secundum Archi. in dicto cap. Placuit. Poterit tamen Episcopus dispensare cum praedictis ad minores, non autem ad sacros: vt notat Syluest. in summa, in verbo poenitentia, versic. Tertio quaeritur, per text. in dicto cap. Placuit. qui text. de Eqiscopo nihil dicit, videtur tamen probare opinionem syluest. dum dicit, quod propter necessitatem vel vtilitatem pos sunt inter lectores vel ostiarios deputari. Ex quibus verbis pos set etiam dici, quod Episcopus pro libito voluntatis suae, non poterit dispensare extra dictos duos casus. Et quod in tali casu pos set dispensare, notat Arch. in dicto capitu. Placuit, referendo Lauren. & Rai. licet ipse hoc simpliciter dicat, non distinguendo inter maiores vel minores ordines. {In materia insuper huius capituli, vt melius appareat, quantum impediebat antiquis illis & sanctis temporibus, quemquam promoueri ad Clericatum, quod publicam receperit poenitentiam, consideranda sunt verba notanda Concilij Toletani 4. in Canone liij. Quae sunt tenoris sequentis: si qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt, nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum se peccatores es se praedicantes, huiusmodi si reuelauerint, pos sunt etiam per morum probitatem ad gradus ecclesiasticos peruenire. Qui vero ita poenitentiam accipiunt, vt aliquod mortale peccatum perpetras se publice fateantur, ad Clerum vel honores ec clesiasticos peruenire, nullatenus poterunt: quia se confessione propria notauerunt.} # 20 Per saltum. Capvt xx. Clericis prohibitum est per saltum ordines recipere, vt in cap. Solicitudo. lij. di stin. & in c. Vno, de cle. per sal. promo. tenet tamen collatio ordinum praepostere facta, licet fieri non debeat, vt not. Abb. in dicto cap. Vno, ex text. ibi, in j. notabi. & vide Hostien. in summa eiusdem titu. in §. j. as serentem quod qualis cunque ordo coferatur siue gradatim, siue per saltum, character cofertur, non tamen executio. Quod tamen omis sum fuit, est caute supplendum, vt probatur in dictis iuribus. Poena autem quam patitur recipiens ordines per saltum est, quod interdicitur sibi executio ordinis quem suscepit, donec omis sum suppleatur, probat text. in dicto cap. Solicitudo. & ibi notant Domi. & Praepo. in j. nota. Imo plus dicit Domi. ibi in vltimo nota. quod est ibi argu. quod recipiens ordinem per saltum videtur es se inhabilis, vt non possit ad maiores ordines promoueri, etiam post suppletionem ordinis omissi, nisi secum dispen setur, etiam vt maiores possit suscipere. Et vide postea eundem Domi. ibi in j. q. vbi concludit post Archi. quod talis non est ipso iure suspensus ab ordine sic recepto, sed per sententiam suspendendus, quod ibi etiam sequitur Praepo. Vide tamen eosdem Domi. & Praepo. ibi, qui post Hugo. & Archi. tenent, quod si quis se faceret ordinare scienter per saltum, vel ambitionem, vel superbiam, debet omnino de poni, nec secum dispensaretur, vel saltem non de facili. Nec potest insuper per saltum promotus in ordine sic suscepto ministrare sine dispensatione, vt probat text. in d. c. Vno. & ibi notat Abb. in vltimo nota. Quae dispensatio potest fieri per Episcopum, quando scienter fuit promotus per saltum, & non ministrauit, iniuncta sibi poenitentia, & facta cauta suppletione eius, quod omis sum est: vt notat Hosti. vbi supra, in §. fina. & sequitur Domi. vbi supra post Archi. Domi. tamen refert ibi eundem Hostien. in d. c. Vno. tenentem in hoc contrarium, imo quod scienter recipiens ordinem per saltum, quia dolose offendit mentem tituli, de cle. non ordi. minis. & de eo qui fur. ordi. rece. dato quod in illo non admini stret, cum tali solus papa dispensat. Et vide Praepo. ibi, qui eadem verba Hostien. refert, & addit quod non potest administrare in ordine sic suscepto, & est deponendus. Sed si ministrauerit, credens se promotum fore gradatim, licet vicini contrarium as serant , cum talis fuerit promotus in minori aetate dispen sat Episcopus secundum Hosti. in dicta summa. Si tamen scienter promotus per saltum ministrauerit in ordine non gradatim recepto, non potest cum eo nisi per sedem Apostolicam dispensari, vt per eundem Hosti. ibi. quia incidit in poenam tituli de cleric. non ordin. minis. quod sequitur Domi. vbi supra. Et vide Sylues. in summa, in verbo irregularitas. in §. Vndecimo quaeritur. vbi facit bonam di stinctionem sequendo Hostien. Bonauen. Raimun. & Supplemen. & tenent contra summas Angelicam & Rosellam. # 21 Furtiue. Capvt xxi. FVrtiue dicitur quis ordinem recipere, quando sine ordinatione & sententia superioris, & sine examinatione quis ingerit se cum multitudine ordinandorum, ignorante ordinatore, & sic ordines recipit, vt per glos. in c. j. in verbo, furtiue, eiusdem tit. & per Hostien . in summas. §. j. & latius per Abb. in rub. eiusdem tit. Qui autem tali modo receperit, si erat lata excommunicatio contra illud facientes, non potest in ordine sic suscepto ministrare, vel ad superiorem ascendere sine dispensatione papae. Si tamen excommunicatio lata non erat, Episcopus & Abbas poterunt dispensare: vt patet in cap. j. cum duobus sequentibus eiusdem titu. de quo per Angel. in summa, in verbo, irregularitas. in §. xxiij. & per Syluest. in summa, in eodem verbo, in §. Tertio quaeritur. Item nota quod dicitur quis furtiue ordinem recipere, quando recipit quatuor minores ordines & subdiaconatum in vna eadem die, vel quando recipit duos ordines sacros simul, vt probatur in c. ij. & fin. de eo qui ordi. furti. suscepit, & notat Hostien. in d. §. j. # 22 Extra tempora & ante aetatem legitimam, & ab alieno Episcopo. Capvt xxii. ORdinatus extra tempora suspenditur, donec cum eo dispensetur, vt in capit. Cum quidam. de tempo. ordin. Item ordinatus ante legitimam aetatem suspenditur vsque ad eius aduentum, vt in cap. Vel non est compos. eodem tit. Non tamen est ipso iure suspensus, vt notant Bernar. Rai. Guiliel. Archi. Anto. Paul. de eleazar. & Zabel. in variis locis relatis per Archiepiscopum Florent. in iij. parte. tit. xxviij. cap. j. in fin. Ordinato insuper sine licentia sui prae sulis ab alieno Episcopo, interdicitur ordinis executio, vt in cap. Quod translationem, eodem titu. Hodie vero ordinatus aliquo de praedictis tribus modis est suspensus ipso iure, & celebrans efficitur irregularis, a solo papa absoluendus, & benesiciis potest iure priuari: vt habetur in extrauag. Pij ij. quae incip. Cum ad sacrorum ordinum. de qua ad istud propositum meminit celebris memoriae doctor Hispanus Didacus de Villadiego in tracta. de irregularitate, in c. de suspensione. in ij. col. & refert etiam eam ad hoc Sylues. in sua summa, in verbo, irregularitas, in §. Decimo quaeritur. qui allegat regulas Innocen. viij. & Alexan. vj. Roma. Pontisicum, quam etiam extrauagantem seruari prae cepit Leo x. in suis regulis Cancellariae , in regula xxij. incip. Item de clericis extra tempora. Et Paulus papa iij. in suis regulis, in regula quae etiam incipit: Item de clericis, quae est xxiiij. in ordine. {Vt autem illius extrauagantis plena notitia habeatur, libuit illam in serere: maxime cum soleat ab aliquibus referri additis quibusdam verbis, quae in ea non sunt: cuius tenor talis est, Pius & c. Ad futuram rei memoriam. Cum ex sacrorum ordinum collatione character inuisibilis animae imprimitur sacra mysteria dispe santur, vt ipsarum cura tribuatur animarum in eorum susceptione exces sus grauius tanto magis ple ctendi sunt, quanto ex illis maiora in mentibus fidelium scandala generantur. Cum itaque sicut side dignorum relatione non nisi moleste accepimus, nonnulli clerici extra tempora a iure statuta quidam ante aetatem legitimam: aliqui vero sine dimis soriis literis, contra sanctiones canonicas, se faciant ad sacros ordines promoueri: Nos eorundem temeritatem tali castigatione reprimentes, vt alij in posterum committendi similia aditus praecludatur, autoritate Apostolica prae senti constitutione perpetuo valitura statuimus, & ordinamus quod omnes & singuli, qui absque dispensatione canonica aut legitima licentia, siue extra tempora a iure statuta, siue ante aetatem legitimam, vel absque dimis soriis literis, etiam citramontani a citramontanis , praeterquam si in hoc vltimo casu per cameram Apostolicam, iuxta ipsius stylum ordinati fuerint ad aliquem ex sacris ordinibus se fecerint promoueri, a suorum ordinum executione ipso iure suspensi sint: & si huiusmodi su spensione durante, in eisdem ordinibus ministrare prae sumpserint, eo ipso irregularitatem incurrant, propter quam vltra alias poenas in tales generaliter a iure inflictas, beneficiis ecclesiasticis, quae obtinent, possint iure priuari. Volumus autem quod prae sens nostra constitutio in Romana curia existentes post quindecim dies: Absentes vero Italicos post duos, alios autem etiam vltra montanos post sex men ses ab ipsius in audientia contradicti & cancellaria Apostolica publicatione ac affixione ligare incipiat. Nulli ergo si quis &c. Datum Romae apud sanctum Petrum Anno incarnationis dominicae 1461. quintodecimo Kal. Decembris Anno quarto. Aduer tendum praeterea est, quod cum nouissime in concilio Tridentino (cui ego etsi indignus Episcopus Calagurritanus interfui) fuerit inhibitum capitulis Cathedralium ecclesiarum, ne sede vacante licentiam recipiendi ordines concedant infra annum aliquibus, sub poena inibi contrafacientibus imposita, vt habetur in septima sessione illius concilij in canone x. tenoris sequentis: Non liceat capitulis eccle siarum sede vacante infra annum a die vacationis ordinandi licentiam, aut literas dimis sorias, seu reuerendas (vt aliqui vocant) tam ex iuris communis dispositione quam etiam cuiusuis priuilegij, aut consuetudinis vigore, alicui qui beneficij ecclesia stici recepti siue recipiendi occasione arctatus non fuerit concedere: si secus fiat, capitulum contraueniens ecclesiastico subiaceat interdicto: & sic ordinati, si in minoribus ordinibus constituri fuerint, nullo priuilegio, clericali prae sertim in criminalibus gaudeant: in maioribus autem ab executione ordinum ad beneplacitum futuri praelati sint ipso iure suspensi. Si quis es set promotus ad aliquem sacrum ordinem contra dispositionem concilij, cum ex hoc fuerit ipso iure suspensus ad beneplacitum futuri praelati, si postea celebraret ante obtentum illius beneplacitum, esset irregularis: quamuis suspen sionis poena fuerit ad beneplacitum eligendi Episcopi, & ab illo pos set relaxari. Cum enim suspensio hec sit imposita propter delictum (propter inobedientiam videlicet factam decreto concilij) tunc conclusio communis est, quod celebrans est irregularis secundum Panor. in cap. si celebrat. de cleri. excommuni. in col. fina. per text. in cap. primo, de senten. ex commu. in vj. & in cap. cum aeterni. de re iudic. eod. lib. licet quidam contra tenuerint secundum eum. Facit quod notat Feli. in c. Apostolicae. de except. col. 3. & melius in col. 7. nu. 17. vbi scripsit quod su spensus ab officio celebrans est irregularis siue suspen sus sit a canone, siue ab homine. allegat glos. ij. & iij. & ibi Paul. col. 4. in cap. is cui. de senten. excommu. lib. 6. & decis. Rotae iij. in antiquis. eo. tit.} An autem promotus ad sacros ordines ante xiiij. annum cogatur continere, si postquam peruenerit ad aetatem legitimam vult contrahere matrimonium, vide Hostien. in summa. de cle. per sal. promo. in §. j. in fi. qui mouet quae stionem, refert opiniones contrarias, & in ea quam vltimo loco scripsit, videtur tenere quod talis non cogitur continere . Contrarium tamen videtur tenere glos. in cap. Vno. de cle. per sal. promo. in verbo, discretionis, quae mouet istam quae stionem, vbi tamen Abb. referet Archi. post Hugo. in cap. Pueri. j. quae stio. j. tenentem quod si ordinatus ante pubertatem illa adueniente vult tenere clericatum, & gaudere priuilegio clericali, tunc tenetur continere, alias secus: quam opinionem approbat, & dicit hoc fuis se de mente Innoc. & Hostien. & vide Praepo. in cap. Subdiaconus. lxxvij. distinct. tenentem quod Docto. communiter in dicto cap. j. notant quod si factus maior contradicit non acceptans ordinem, non tenetur continere, ex quo dicit ipse quod resultat monstrum, videlicet quod minor recipit characterem ordinis sacri, & tamen si contradicat maior factus, non tenetur continere, licet Cardin. in clemen. fin. de aeta. & qualita. in j. questio. teneat quod si talis erat doli capax, tenetur contine re, per glos. in d. c. Pueri. j. quae st. j. Et idem dicit, si quamprimum peruenit ad doli capacitatem non reclamauit, quia tunc incipit obligari. Et vide in hoc proposito quod notat Nicolaus de Millis in suo repertorio, in verbo, Clericus promotus, vbi referendo Hosti. & Inno. in c. vel non est compos. de tempo. ordi. Et Compostella. & Ioan. Andr. in c. Vnico. de cle. per sal. promo. Et in d. c. vel non est compos. & Archi. in c. Pueri. j. quae st. j. dicit quod promotus infra pubertatem inuitus & coactus potest contrahere matrimonium, per glo. in d. c. Vnico. & quod idem est, si non fuerit coactus, dum tamen infra pubertatem contradicat, & perseuerat in contradictione vs que ad pubertatem, vel si infra pubertatem non contradicit, & statim dum coeperit peruenire ad pubertatem contradicat: & quod illud statim intelligitur intra triduum, & quod alias non auditur, licet glos. in dicto cap. Vnico. & in d. c. vel non est compos. aliter teneat secundum eundem. # 23 Ac simoniaco. Capvt xxiii. REcipiens ordines ab eo quem scit simoniacum, non recipit executionem, cum ordinator non habeat, nec etiam si ignoranter, nisi dispensetur cum eo. ita dicit glos. in capitu. Per tuas. lo ij. de simo. in glos. fina. in fine. Et notar Ho stien. in summa, de tempo. ordin. §. A quo, versicul. Quid si episcopum. & tenent etiam Angelus & Syluest. in suis summis, in verbo, irregularitas, in versi. Septimo quaeritur. Tu vero vide notabilem distinctionem, quam facit Praepo. in capit. Statuimus. lo j. in fin. prima quae stione prima, vbi secundum eum multum refert, an quis ordinetur a simoniaco tolerato, quia tunc non est quod imputetur illi, quia licet sciat eum simoniacum, debet sacramenta ab eo recipere, nisi es set notorium, vel testibus hoc pos set probari. An a simoniaco praeciso, quia si ignoranter ex pietate ecclesiae habetur rata. Si scienter & spontanee, irrita est eius ordinatio. Si coacte, reus erit vsurpatae dignitatis, si intra mensem cum poterit, ad ecclesiam non redierit. Et vide Hostien. in dicto §. A quo. tenentem, quod si credo vel scio Episcopum simoniacum, non in suo ordine, sed in collatione ordinis, seu benesiciorum, si pos sum obtinere quod ab alio ordiner, hoc debeo facere, alioquin quamdiu toleratur ab ecclesia, & est occultus, secure recipio si compellat me non obstante, conscientia repugnante. # 24 Excommunicato. Capvt xxiiii. EXcommunicati vera conferunt sacramenta, dummodo in forma ecclesiae gerant quod agunt, notat Hostien. in summa, de tempo. ordin. §. A quo, versiculo, Haec igitur. & ordinationes factae ab eis, si in forma ecclesiae fiant, ratae sunt, quo ad characterem, irritae vero quo ad executionem secundum eum. Et vide eundem in summa de ordina. ab episcopo qui renuncia. §. fina. vbi notat, quod si scienter quis recipit ordines ab episcopo excommunicato, indignus est dispensatione . {vj. gl. in c. fi. de ordi. ab episcopo qui renun. episc.} Si ignoranter , potest cum eo per proprium episcopum dispensari quo ad executionem quam in eum non transtulit episcopus excommunicatus. Et vide Angel. in sua summa, in verbo, irregularitas. ver. xxx. incip. Septimo quaeritur. & Syluest. in sua summa, in eodem verbo, in §. Septimo quaeritur, vbi tenent quod ordinatus ab excommunicato incurrit irregularitatem, & quod si fuerit ordinatus ignoranter, dispensat episcopus tam in susceptis, quam in suscipiendis. Si vero scienter, solus papa, & idem dicunt de ordinatis a schismaticis. Aduerte tamen, quod si proprius episcopus fuit ordinator, tunc videtur quod etiam cum ignorante non pos set ipse di spensare, quia dispensaret super defectu proprio, & ideo etiam tunc videtur es se recurrendum ad papam, vel ad Metropolitanum. # 25 Haeretico. Capvt xxv. ORdinatus ab episcopo haeretico, forma ecclesiae seruata, licet recipiat ordinis characterem, non tamen executionem, neque sacramenti gratiam recipit, Vnde tales non sunt ordinandi de nouo, sed habita dispen satione pos sunt in ordinibus ministrare, nisi quis ignoranter ordinetur. Si vero forma ecclesiae non seruatur, neque ipsum characterem recipit. Probantur ista ex text. & glos s. quae ibi notat Praepo. in cap. Qui perfectionem. j. quae st. j. Et vide Hostien. in §. A quo, supra allegato in cap. proxi. ex quo etiam idem poteris colligere. {Et vide Inno. in c. j. de schismaticis. & in c. fraternitatis. de haereti. num. ij. & iiij.} # 26 Et a collatione ordinum suspenso. Capvt xxvi. ORdinatus a suspenso non recipit executionem ordinis, licet vere ille det ordines, si seruat formam ecclesiae. ita voluit Hostien. in summa, de tempo. ordi. in d. §. A quo, in d. versicul. Haec igitur. {Et Inno. in cap. fraternitatis. nu. 4. de haeret.} & Ang. in sua summa, in verbo irregularitas, in §. xxx. incip. Septimo quae ritur, quod transcripsit Syluest. in sua summa, in eodem verbo, in §. Septimo quaeritur. # 27 Et qui episcopatui renunciauerat. Capvt xxvii. SVscipiens scienter sacros ordines ab eo qui loco simul & dignitati episcopali renunciauit, executionem officij non habet, vt in cap. j. de ordi. ab episcopo qui renuncia. episc. Quando vero non scienter id fecerit, discretus pontifex poterit dispensare, nisi cras sa & supina fuerit ignorantia, vt ibi: quia tunc si talis ignoratia praeces serit, vel scientia, solus papa dispen sat, secundum Abb. ibi. Si vero ignorantia est probabilis, inferior potest dispensare, secundum eum. Est autem probabilis ignorantia in ordinato, quando episcopus renunciauit in curia, & veniens dixit, quod non renunciauit dignitati, vel omnino tacuit renunciationem, vt notat Hostien. in summa, de ord. ab episcopis qui renuncia. in §. j. ver. Quid si a tali. per quem etiam vide quid iudicabitur in dubio, quando simpliciter renunciauit, de quo etiam per Abb. in dicto capitu. primo. prope fin. qui referendo Philip. & Hostien. concludit quod tunc in dubio prae sumitur renuncias se loco tantum, & non dignitati. Et vide Angel. & Syluest. in suis summis, in verbo irregularitas, in versi. Octauo quaeritur. # 28 Suspensionis, excommunicationis, ac interdicti censura nodati. Capvt xxviii. EXcommunicatus maiori excommunicatione, vel interdictus, aut suspensus ab homine, diuina officia celebrans in ordine suo degradandus est. Hanc conclu sionem ponit Hostien. in sua summa, in tit. de cleri. excom. minist. in col. j. allegando text. in cap. Latores, eodem titu. ex quo text. ibi Abb. in ij. nota. colligit argumentum, quod omne crimen inducens irregularitatem est depositione dignum, de quo se remittit ad notata in capitu. Cum non ab homine, & in cap. At si clerici. de iudi. Suspensi vero a canone, puta minori excommunicatione nodati, vel suspen si a benesiciis, & non ab officiis celebrantes non incurrunt irregularitatem, etsi grauiter delinquant. Idem Hostien. vbi supra, columna secunda. Et quia suspensio se habet multipliciter, vide bonam distinctionem Abb. in cap. fina. de cle. excom. depo. minis. Ex qua colliges quando suspensus celebrans sit irregularis, vel non. Et vide etiam Archi. Floren. in iij. parte, titu. xxviij. cap. j. in §. j. vbi hoc bene examinat. Et nota quod licet irregularitas contrahatur in casibus ipso iure, tamen poena depositionis qua punitur irregularis infligitur per sententiam, vt notat Ioan. And. in cap. iij. de cleri. excommunica. minis. quem sequitur Turrecrema. in capit. Si quis episcopus. xj. quae stione tertia. # 29 Non ieiuni. Capvt xxix. SAcramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrari a Carthaginiensi concilio prohibitum est, quod fuit transcriptum a Gratiano in cap. Sacramenta. de conse. distin. j. Contrafacienti autem nulla ibi poena statuta fuit. Qui autem post cibum & potum etiam minimum diuina celebrauerit, excommunicationi subiacebit: {vt in concilio Toletano vij. in canone ij. quem retulit Gratia. in cap. nihil. vij. q. j. in §. nullus post cibum. Concilium tamen Bracharense secundum in Canone x. seuerius animaduertit disponens, quod presbyter in hoc delinquens continuo ab officio suo priuatus a proprio deponatur Episcopo. Item talis celebrans,} nisi praemis sa dormitione, priuandus est beneficio suo, vt in capitu. Si constiter it. de accusa. secundum Hostien. in summa, in tit. de con se. eccle. vel alta. in §. Et qualiter ieiuno. Vide tamen Cardi. in cap. Ex parte. de celebra, mis sa. in iiij. quest. vbi dicit quod celebrans post cibum vel potum potest deponi. allegat d. c. Si constitierit. & quia in illo tex. nulla fit mentio de depositione, intelligenda sunt verba Cardi. iuxta id quod notat Areti. in d. cap. Si constiterit. in iij. nota. dum dicit, Tertio tene menti hune tex. quod si presbyter celebrat post cibum sumptum ante dormitionem, istud dicitur crimen graue, & dignum depositione a beneficio. Sed aduerte quod ego credo quod per illum text. non pos set dari poe na priuationis beneficij clerico non ieiuno celebranti, quia secundum Abba. ibi post Hostien. vera cau sa priuationis fuit, quia ebriosus celebrauit, quod prae sumitur, quia per totam noctem stetit in potatione, & mane incontinenti celebrauit. Iudex ergo attenta personae & exces sus qualitate, ac facti publicitate, poena carceris aut suspensionis in delinquentem circa hoc poterit animaduertere. {Quia hodie seruari concilium illud Bracharense, es set nimis rigidum.} Vnum tamen nota in isto proposito, quod somnus non est de sub stantia digestionis, vt quis dicatur ieiunus, sed satis est quod sit perfecta digestio, notat Abb. in d. c. Si constiterit. circa finem. Vide Card. in d. c. Ex parte. qui dicit sufficere digestionem secundum qualitatem cibi sumpti: & quod dicunt Physici, quod digestio perficitur in septem horis. Credo tamen quod istae septem horae computandae sunt ab hora duodecima mediae noctis, alias autem qui coenas set hora prima vel secunda post duodecimam, non pos set celebrare, etiam in vndecima ante meridiem , quia licet cibus sit digestus, ille tamen non dicitur illo die ieiunus. {Et vide gl. in d. c. Nihil. in gl. fi. volentem , quod licet aliquis comederet ante medium noctis, & sentiret adhuc eructationes, quia nondum est cibus digestus, & quamdiu sentit cibum , abstinebit.} # 30 Ac in die s aepius. capvt xxx. C lericis in die s aepius celebrantibus nulla poena in sacris sanctionibus constituta est, sed nec illis hoc expresse prohibetur. {Imo potius in concilio celebrato per Archiepiscopum Maguntinum & aliquos Episcopos, anno Domini millesimo vigesimo tertio in loco Salegunstat in canone quinto, decretum fuit vt vnusquisque presbyter in die non amplius quam tres mis sas celebrare prae sumat. vnde vsque ad illum numerum licitum erat, illo tempore in paribus illis. Quod concilium habes in fine libri Decretorum diui Burchardi Episcopi Vuormaciésis qui interfuit in illo:} Iura namque canonica sufficere sacerdoti vnam mis sam celebrare solum affirmant, vt in cap. Sufficit. de conse. distin. j. & in cap. Consuluisti. & in cap. Tereferente. de celebra. mis sa, non tamen plures dicentibus poenam aliquam comminantur: licet text. in d. c. Suffic it, in fin. vers. dicat quod pro pecuniis, aut secularium adulationibus pluries celebrans vna die non existimat euadere damnationem, quod magis aeternam quam temporalem poenam videtur respicere. Sed quia tale facinus in conspectu populi graue solet iudicari, ídque aliquando auaritie caufa a pauper culis & parum doctis sacerdotibus perpetratur, non debent Ecclesiastici iudices illud leue reputare, sed attenta facti notorietate, populíque scandalo, personae que perpetrantis moribus & qualitatibus consideratis sic in hoc errantes corrigere, vt caeteri poenae metu a similibus cohibeantur. Adeo enim amor viuendi in ocio, clericorum bonam partem inuasit, vt hac tempestate vt laborem fugere possint, sacri ordines suscipiantur: euenit insuper vt iam pauperculi sacerdotes, eo solo tempore, quo sacrisicio mis s ae vacant, totius diei sumptus neces sarios promereri, ac deberi sibi contendunt, atque ob id vna solo celebratione, pluribus qui plures eleemosynas prae stiterunt satisfecis se arbitrantur: quod mihi semper iniquum visum est. Nullo enim iure, nullaque ratione astrictus est qui sacerdotem occupat per spacium vnius mis s ae ad eum in ocio alendum per totam illam diem, quin potius hoc aduersari videtur antiquis illis sanctorum patrum decretis, quibus statuerunt clericos quantumuis verbo Dei eruditos artificio sibi victum & vestitum quaerere, artificioloque praeter offensam suae professionis debere sibi parare vestimentum. Vt notanter inuenies in concilio Carthaginiensi iiij. in Capitulis. lj. lij. liij. & in cap. Clericus victum. cum c. seq. xcj. distinct. # 31 Et sine aqua & igne, vel in pane fermentato, & calice ligneo. Capvt xxxi. P oena sic celebrantis est, quod deponatur ab officio & benesicio, vt in cap. fin. de celebr. mis sa. vbi Abb. dicit quod doctores non exprimunt, an debeant concurrere omnia supra dicta ad hoc vt presbyter deponatur, & quod credit ipse procedendum secundum qualitatem loci, & contemptum presbyteri confiderandum an habuerit illud in con suetudine. # 32 Et super altari non consecrato. Capvt xxxii. P ie quidem ab Ecclesia constitutum est, quod Eucharistiae sacramentum non nisi super consecratum altare celebraretur, non autem contrafacienti sacerdoti poe na descripta reperitur: vnde Card. in d. c. fin. de celebra. mis sa. merito quae stionem mouet. Si quis celebrat super altari non consecrato, qua poena sit puniendus? & dicit quod si ex malitia, vel nimia desipientia, punitur poena illius text. quam in c. praecedenti descripsimus, & hoc propter identitatem rationis, & vlterius procedendo dicit, quod idem videtur in omnibus aliis excessibus commissis circa cultum sacramentorum . Postremo tamen dicit quod quia poenae sunt restringendae, locus erit poenae arbitrariae: & hoc credit verius, nisi tanta es set identitas rationis, quod pos set es se locus poenae illius text. & in proposito huius c. vide text. in c. Nullus {pres byter. lo ij.} de consecr. distinct. j. qui dicit, quod nullus presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab Episcopo loci fuerit sanctificatum vel permis sum: & si clericus contrarium fecerit, degradetur: quod ego intelligerem, quando clericus erigeret illud tanquam consecratum, & vt in eo celebraretur sine aliqua ara consecrata . # 33 Sine orario seu stola, & alijs vestibus sacris. Capvt xxxiii. S acerdos cum ad solennia mis sarum accedit, non aliter accedere debet, quam orario vtroque humero circunseptus, sicut tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita vt de vno eodemque orario ceruicem pariter & vtrunque humerum premens, signum in suo appareat pectore crucis. ita disponit concilium Bracarense {tertium, in Can. iij.} quod trans scriptum est in c. Ecclesiastica. xxiij. distinct. Si quis autem aliter egerit, excommunicationi debitae subiacebit: vt ibi, de quo text. meminit Durand. in Rationali diuinorum officiorum. c. de stola, vbi dicit quod forte quis diceret illud decretum effe abrogatum per contrariam generalis Ecclesiae consuetudinem: nam non vbique partes stole reducuntur ante pectus in modum crucis. In his tamen regnis consuetudo seruat decretum illius concilij: & licet ille tex. solum de orario siue de stola disponat. Si clericus sine casula, aut aliis vestibus sacris celebraret, nihilominus puniendum credo superioris arbitrio. Et aduerte quod dum text. in d. cap. Ecclesiastica. dicit quod clericus propter hoc excommunicationi subiaceat, exponit ibi Archidia. dupliciter, Primo si admonitus non vult ces sare. Secundo excommunicationi, id est suspen sioni ad tempus pro arbitrio iudicis, cum ibi non determinetur tempus: & hanc secundam expositionem credo veriorem. # 34 Ac in priuatis locis sine Episcopi licentia celebrarunt. Capvt xxxiiii. S icvt non alij quam sacrati Deo sacerdotes debent mis sas celebrare, nec sacrificia super altare offerre, sic non in aliis quam in domino consecratis locis, id est, in tabernaculis, diuinis precibus a pontificibus delibatis, mis sas cantare, aut sacrificia offerre licet, nisi summa coegerit necessitas. verba sunt singularia text. in cap. Sicut. de consec. distin. j. Et in concilio Triburiensi, de quo in c. seq. disponitur, quod mis sarum solennia non nisi in locis ab episcopo con secratis, vel vbi ipse permiserit celebranda sunt: idem etiam disponitur in cap. Hic ergo, eadem distinct. quae iura sacerdotibus contrarium facientibus poe nam non statuunt. text. autem in cap. Nullus pres byter. el j. eadem distin. idem prohibet illis, qui de caetero participes voluerint es se sacerdotij. per quae verba videtur comminata talibus poena amittendi participationem sacerdotij. {Facit etiam concilium Carthagi. fecundum in Canone ix. vbi ita disponit, Quisquis presbyter inconsulto Episcopo, agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo sibi contrarius existit.} Sexta autem synodus de qua in c. Clericos, ea. distin. dicit, Clericos qui ministrant in oratoriis quae intra domum sunt cum consensu episcopi loci hoc facere praecipimus. Si quis vero hoc non obseruauerit, deponatur. Vnde forte sumpta occasione acerrimam poenam talibus imponendam scripsit lex nostri regni, videlicet quod clerici qui taliter celebrant, deponantur, & in perpetuum carcerem damnentur. ita disponit Lex iiij. tit. x. parti. j. de qua nempe grauitate poenae summe mirandum est, cum hoc iure canonico non sit expres sum, parque per hoc fiat delictum hoc pluribus aliis grauissimis, pro quibus poena similis imponitur. At ne quisqua sibi suadeat hoc non es se tam graue iudicandum , ex eo quod pium & Christianum videatur, vbi libet velle videre corpus redemptoris nostri, & quia plures propter hoc s aepius audiunt mis sam, qui alias non audirent: nam contrarium aperte dicit text. in d. c. Sicut. per haec verba, Satius est enim mis sam non cantare, vel audire, quam in his locis vbi fieri non oportet, nisi pro summa necessitate contingat. Quis enim dubitat antiquos illos sanctissimos Ecclesiae patres plus dilexis se quam nos redemptorem nostrum, eiúsque aspectu delectari magis, & flagrare desiderio, & tamen non nisi in ecclesiis illum videre, seu si sacerdotes erant in eis tantummodo de coelo illum ad manus proprias (admirandis illis consecrationis verbis) aduocare audebant. Nos vero ad cubicula seu coe nacula nostra illum quotidie trahimus, nulla neces sitate vrgente, sed aut desidia quadam ad ecclesiam eundi, aut superbo quodam fastu, quasi iam parum sit solis hominum obsequiis coram hominibus venerari, nisi etiam inter nostram mundi pompam connumerare liceat, quod adhuc ipse filius Dei ad domus nostras nobis ministraturus ac cedit. Ad domus inquam, ludis, blasphemiis, ebrietatibus, ac luxuriae actibus obscoenis s aepissime violatas, cum Ecclesias sanctas Dei sola vnius coniugalis actus pollutio sine peccato facta contaminet , {vt per Syluest. in sum ma, in verbo consecratio, lo ij. §. Quinto quaeritur, vers. Tertius casus.} Si honorabilior nobis aliquis ad nos accedere vult, summum dedecus arbitramur, si non praeueniamus eundem ad eius hospitium euntes. At quem credimus Deum, quem confitemur redemptorem, quem tremendum iudicem expectamus, angelicis constipatum choris ad sordida nostra receptacula non modo venire permittimus, sed, si fas est dicere, compellimus. Aduertant quae so vniuersi Christiani, & tempestatis huius calamitatem considerent, & aliqua Germaniae oppida tam coelesti hoc munere (corpore videlicet filij Dei) orbata cognoscant , quum in omnibus retro actis seculis nusquam id contigis se legamus: quamuis Deus ipse summus plures haereses in sui offensam praedicari & recipi permiserit, & quod hoc miserrima nostra aetate succes serit, ad irreuerentiam erga dominicum corpus referamus. Constat enim nusquam sacerdotes maiori habitos contemptui , & Eucharistiae donum maiori ingratitudine susceptum , & irreuerentia tractatum fuis se. Timeántque qui talia contemnunt, tam graue Dei subire iudicium, tantíque muneris priuationem sibi & posteris promereri. Satis enim securi viuebant (paucis elapsis annis) qui talem nunc patiuntur animae morbum , & salutis aeternae dispendium . Vt autem magis pudeat Christianos hanc redemptori suo irreuerentiam facere, legant obsecro AEmilium Probum in vita Alcibiadis scribentem , aspersum fuis se infamia quod in domo sua facere mysteria dicebatur, quod nefas erat more Atheniensium . Et si inter Ethnicos(qui lapidibus & daemonibus immolabant pecudes) nefas es se hoc domi agere perpenderint , quam sit indecens intelli gant omnipotenti Deo patri, & creatori omnium vnigeniti filij sui Saluatoris nostri corpus & sanguinem virgineis visceribus compactum, cum ipsa diuinitate vnitum in impuris domibus offerre. Ad tantae igitur irreuerentiae damnum minuendum, oporteret episcopos omnes deprecari summum Pontificem, vt altaris portatilis facultates nullatenus concederet, & conces sas reuocaret, ac interim in suis dioecessibus prohiberet, ne quisquam sacerdos in priuata domo celebraret, nisi prius decentia loci per eos, aut suos vicarios examinata fuerit, dum tamen hoc in iudicum seu notariorum lucrum non cedat. Prohibere insuper, ne ornamenta ecclesiarum alicui extra illas commodentur. Deceret insuper ipsosque prae sules ad aliorum exemplum nunquam nisi in ecclesiis celebrare, aut mis sam audire, nam ipsis etiam episcopis in domibus nullatenus licere celebrare, di sponit text. praedictus inc. Sicut. {quod ante dispo suerat Concilium Laodicense, Can. viij. in haec verba, videlicet, Non oportet in domibus oblationes ab Episcopis siue presbyteris fieri.} # 35 Missamque pro requie defunctorum promulgatam, pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum. Capvt xxxv. POena huius criminis est, vt talia perpetrantes a proprio ordinis gradu deponantur, & exilij perpetui ergastulo relegentur, vt cautum est in concilio Toletano, quod refertur in cap. Quicunque sacerdotum . xxvj. quae st. v. de. quo tex. meminit Hostiens. in cap. fina. de sortile. & ibi Ioan de Ana. in fine. meminit etiam Paul. Grillandi in tract. de sortilegiis, in xiiij. quae stio. & in xvij. & habetur ille tractatus & alij sui in iiij. volu. tractatuum huius nouae impressionis, in qua fuerunt redacti plures tractatus ad volumina decem . Et quia Gratianus refert breuiter verba illius concilij Toletani, Si quis cupiat illud originaliter legere. inueniet in synodo xvij. Toletana celebrata Era. Dccxxxij. in c. vj. sub rubr. de his qui mis sam defunctorum audent pro viuis maleuole celebrare. Quae synodus hucus que non est impres sa. # 36 Eucharistiam ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. Capvt xxxvi. C lerici vel monachi, seu diaconi, pres byteri quibus tale contigerit, lxx. diebus debent poenitere, vt in cap. Si quis per ebrietatem. de conse. dist. ij. vbi vide Card. de Turrecremata, qui dicit quod considerata causa vomitus, quae ponitur in tex. scilicet ebrietate & voracitate, & circunstantiis , non videtur quod poena taxata excedat, & ideo secure iniungenda est. Cum autem text. non aperiat qualitatem poenitentiae , quae debet fieri in illis diebus, videtur relicta arbitrio iudicis. Ratio huius poenae est, quia secundum veriorem & securiorem opinionem quandiu species sacramentales remanent in suo vero es se, sub eis consistit inseparabiliter corpus Christi, & sic si praedictae species eiiciuntur per vomitum , ipsum corpus similiter eiicitur: quem sequitur Cardin. vbi supra, quem etiam vide in §. final. dicentem quos tunc si species euomite di scerni pos sunt, & sunt sumptibiles, debent exsiccari & sumi per se, si potest fieri, vel cum vino vel alio liquore. Si non sunt sumptibiles, tunc reponantur in aliquo honesto loco iuxta altare. Si species non pos sunt discerni, prae sumuntur digestae, nisi statim sint euomitae, quo casu reponuntur in aliquo honesto loco. {De quo etiam vi. per Syluest. in Summa verbo Eucharistia. lo ij. §. Nono quaeritur. versiculo Quartum.} # 37 Ac ob negligentiam ipsorum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari. Capvt xxxvii. POena huius exces sus ponitur in cap. Si per negligentiam. de conse. distinct. ij. per haec verba, Si per negligentiam aliquid de sanguine stillauerit in terram, lingua lambatur, tabula radetur, si non fuerit tabula, vt non conculcetur, locus, conradetur, & igne consumetur, & cinis intra altare condatur, & sacerdos xl. diebus poeniteat, si super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, & tribus diebus poeniteat. Si super lintheum altaris & ad aliud stilla peruenerit, iiij. diebus poeniteat, si vsque ad tertium, ix. diebus, si vsque ad quartum, xx. diebus poeniteat: & lintheamina quae tetigerit stilla tribus vicibus minister abluat calice supposito, & aqua absolutionis sumatur, & iuxta altare recondatur. Quae poena cum sit canonis antiqui, & que magis videtur poenitentiae foro, quam iu diciali prouidere, si casus occurrerit, & in iudicium deducatur, tunc iudex attenta facti qualitate & a stantis populi noticia vel scandalo, & sacerdotis culpa vel negligentia poena moderabitur vel augebitur, prout aequius sibi visum fuerit. # 38 Aliquotiens insuper celebrando corpus & sanguinem domini non percipiebant. Capvt xxxviii. HOc enim licet temporibus nostris raro accidat, quia semper qui celebrat saltem publice, sumit corpus & sanguinem domini, Concilio tamen Toletano xij. quod habetur de conse. dist. ij. c. Relatum, cautum est, quod quicunque sacerdos diuino altari sacrificium oblaturus acces serit, & se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter priuauit gratia communionis , anno vno repulsum se nouerit. # 39 Super rebus aptis ad faciendum sortilegia, & ad illum effectum vnam vel plures mis sas scienter celebrarunt, adhibitis nefarijs precibus & verbis superstitiosis. Capvt xxxix. Q vam graue sit rebus sacris vti ad committenda scelera, nemo non nouit: & si hoc in quocunque grauiter puniendum est. quanto magis id faciendum erit, si talia perpetrans, cultui ac ministerio sacrarum rerum est ordinatus? Vnde sacerdos qui in hoc deliquerit, deponi debet ex sententia Pauli Grillandi in tracta. de sortilegiis. {quod est volu. v. tracta. diuersor. doctor.} in quae st. xiiij. qui etiam describit aliquas res super quibus solent praedictae mis s ae celebrari ad dictum effectum, mouetur per tex. in cap. Si quis episcopus. xxvj. quae st. v. qui hoc non probat, quia nihil de hoc delicto dicit, nec imponit poe nam depositionis. Mouetur etiam argumento text. in cap. Quicunque, eadem cau. & quae st. qui leuius crimen graui poena castigat. Et dicit tandem quod quidam dixerunt es se poenam arbitrariam: quod dicit tolerari pos se, quando factum non es set valde turpe, vel persona sacerdotis simplex. {Et vi. Abba. in c. quidam. ad finem. De celebra. mis sa. vbi dicit quod sacerdos mis sam celebrans, vt Deus perdat aliquem, licet conficiat , debet hoc comperto deponi: quia abutitur tanto Sacramento. Superstitiosum autem clericum deponendum & in monasterio detrudendum dicit Syluest. post Hostien . in locis per eum relatis in sua Summa verbo, superstitio, §. vndecimo quaeritur.} # 40 In custodia Eucharistiae desides. Capvt xl. H vivs desidiae poena ex dispositione concilij Arelaten, de quo in c. Qui bene. de consec. distin. ij. talis est, quod qui bene non custodierit sacrificium, & mus vel aliquod aliud animal illud comederit, xl. diebus poe niteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars eius ceciderit, & non inuenta fuerit, xxx. dies poeniteat. Nouissime autem taliter delinquentes ab officio tribus mensibus suspenduntur, vt in c. j. de custo. Eucharistiae. Grauiori poena puniendi, si aliquod nefandum inde contigerit, quae videtur relicta iudicis arbitrio, argumento text. in cap. de cau sis. de offic. deleg. Quali autem decentia seruari debeat Eucharistia, bene ordinauit Honorius iij. in cap. Sane. de celebra. mis sa. sub talibus & notandis verbis: Ne propter incuriam sacerdotum diuina indignatio grauius exardescat, districte praecipiendo, Mandamus quatenus a sacerdotibus Euchari stia in loco singulari, mundo, & signato semper honorifice collocata, deuote ac fideliter conseruetur. # 41 Commendatúmque sibi infirmum baptizare noluerunt. Capvt xli. PResbyter qui in prouincia propria, vel alia, vel vbicunque inuentus fuerit, commendatum sibi infirmum baptizare noluerit pro intentione itineris, vel aliqua excusatione, si sine baptismo moritur, deponendus est, ex decreto Martini papae, in c. Quicunque. de conse. distin. iiij. # 42 Beneficia plura possident. Capvt xlii. H abere plura beneficia inter crimina referre volui: quia licet in nostris temporibus non modo non iudicetur criminosum, verumetiam is sapientior habeatur, maioríque dignus honore qui plura beneficia aggregare, & acquirere sciuerit: hoc pernicio sissimum Christianae reipublicae, ecclesiaeque vniuersalis statui, animarúmque saluti fore censeo. Idque rationi naturali obuiare, ac sanctis ecclesiae con stitutionibus, pluriúmque sanctorum doctorum opinionibus contradicere. Quid enim rationi naturali aduresum magis, quam quod vnus & idem homo varia ecclesiae stipendia in variis & distantibus s aepe loci, & quibus varia incumbunt onera, in seïpso suscipiat? Quae est enim humana respublica quae suos iudices, rectores, tabelliones, & alios officiarios stipendiis in absentia frui & vagari permittat? Quis in sua quantumuis ampla & ditissima domo, vni ministro absenti salaria plurium ministrorum persoluit, ac ab eo quoscunque suo nomine subrogatos admittit? Sola domus Dei ecclesia sancta tali inordinatione suo priuatur ministerio, ac debitis fraudatur obsequiis. {Vnde verissima sunt beati Bernardi verba in declamatione super euangelio: Dixit Simon Petrus ad Iesum. in col. lj. dum dicit quod sola bona domini ex omnibus hodie inueniuntur exposita.} Quid debet ecclesia Dei plurium nobilium vanitati. vt patrimonio Iesu Christi dilectissimi sponsi sui, quod flagellis, alapis, sanguinis effusione quae siuit, eorum alat accipitres, educat canes, saginet epuos, nutriat lenones ac seditiosos homines qui pas sim rempublicam turbent? Quid nempe debere potest pluribus aliis rusti corum filiis, ac suis parentibus indoctioribus, a quibus solum (immo vix) aratra & boues in successionem habere potuerunt, qui illicitis mediis plura occupant beneficia, vt cum illis amplam sibi parent supellectilem, varios aptent cibos, ac pro pluribus illicitis sumptibus pecuniam habeant? Quid denique ecclesia eadem, quantumuis peritissimis ac literatissimis viris debere iudicabimus, vt beneficiorum congerie suae ambitionis insatiabilem sitim extinguere debeat, praecipue his qui doctrina sua nunquam ecclesiae catholicae profuerunt, nec prodes se curant? Dic mihi quicunque es, quantacunque polleas eruditione, an eo solo quod vigilias sustinueris, studio vacaueris, tibi astricta est ecclesia Dei, vt te in statu grandi, ac pompa magna su stineat? Vidistíne aliquando artificem aliquem eo solo quod artem didicerit optime a Reip. alimenta suscipere? An ex eo quod arte sua Reipub. vtilis est? Quid igitur tibi suades, eo quod studueris licere tibi plura ecclesiae beneficia retinere, cum nec vnius eorum onera subeas? Aduerte quae so, quod literatis viris non plura beneficia, sed maiora concedi sanxerunt Canonica iura. Si quando vero vt plura habeant beneficia cum peritis dispensare conceditur, ob ecclesiarum vtilitatem, non eorum, id effici debet. Quid enim prodest studium tuum ecclesiae sanctae, si id solum operatur, vt plura occupes loca in quibus plures pos sent eidem deseruire, qui sufficienti peritia, & maiori charitate seu virtute iniuncta onera subirent ? Quid prodest illi doctrina tua, si oues Christi tibi commis sas, imperito mercenario cum tenui salario pascendas committis? Quis ergo inficiabitur hoc aduersari naturali rationi, si eadem ratione non caret? Quod nempe apertissime comprobant leges antiquae gentilium (qui solo naturali lumini regebantur) in quibus prohibitum erat expresse, vt apud eos non es set vir duplex, aut multiplex, sed quod singuli singula facerent, vt in Socraticis legibus cauebatur. Confirmant hoc etiam notanda verba Iustiniani, in l. Nemo. C. de as ses so. dum dicit, Neque enim facile credendum est duabus neces sariis rebus vnum sufficere: Quódque id sanctis obuiet canonicis institutis, aperte monstratur. Primo quidem contrarium dispositum est in vij. Synodo, vt refert Gratianus in c. j. xxj. quae st. j. vbi dicitur, Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis, negociationis enim hoc est & turpis lucri proprium commodum. Statuit hoc etiam sancta vniuersalis ecclesia spiritu sancto congregata in concilio illo Calcedonen. celeberrimo a sexcentis & triginta episcopis celebrato, in c. x. illius concilij, vbi definitum est non licere clericis in ecclesiis duarum ciuitatum ordinari. Si quis vero iam translatus est ab alia in aliam ecclesiam, nihil habeat commune cum priore. Illos vero qui ausi fuerint post ordinationem illius vniuersalis synodi agere contrarium , statuit sancta synodus cadere a proprio gradu. De qua decisione concilij breuiter meminit Gratianus non referendo dictae poenae appositionem in c. Clericum. xxj. quae st. j. Hoc praeterea aduersatur di spositioni concilij Placentini per Vrbanum papam celebrati, de quo in c. Sanctorum . lxx. distin. vbi haec pluralitas beneficiorum prohibita est, per haec verba, Omnino autem in duabus ecclesiis aliquem intitulari non liceat. Hoc etiam improbat Toletanum concilium, de quo meminit Gratianus in c. Vnio. x. quae st. iij. in vers. Sed & hoc, per haec verba, videlicet, Sed & hoc neces sarium instituere duximus. vt plures ecclesiae vni nequaquam committantur pres bytero, quia solus per totas ecclesias nec officium valet persoluere, nec rebus earum neces sariam curam impendere. {Cuius concilij verba originaliter legere desiderans inueniet in concilio Toletano xvj. celebrato sub principe Flauio Egicano anno vj. sui regni a sexaginta & vno episcopis, in c. de reparatio. Ecclesi. praecipue, quia paucula etiam verba & vtilia in hoc proposito transcribere neglexit Gratianus quod tamen concilium hucusque non habetur impres sum.} Celebre etiam illud Lateranense concilium cui Alex. tertius interfuit, de quo c. Quia in tantum , de praeb. Praebendarum multitudinem Canonibus inimicam, materiam dis solutionis & euagationis inducere, ac certum periculum animarum continere expresse attestatur: {Prohibuit hoc etiam Alex. secundus, qui disposuit quod nullus presbyter habeat duas Ecclesias, vt in cap. per laicos. xvj. q. vij.} Vnde dicit Abb. in c. Conquerente . de cler. non resid. in iij. nota. allegando glo. in c. Dudum. el ij. de elect. in verbo intitulatam, quod sine peccato mortali non potest quis habere plura beneficia, quando alterum per se sufficit. Et vide etiam Ioan. de Lignano in tractatu de pluralitate beneficiorum , maxime in col. ij. vbi concludit quod de iure communi vnus non potest habere duos titulos beneficiales ecclesiasticos extra casus in iure expres sos, & adducit optima fundamenta in proposito. Extant insuper sanctorum ac grauium virorum commentaria , quibus hanc pluralitatem beneficiorum damnant, eamque animabus periculosissimam es se demonstrant optim is ac vrgentibus rationibus, quas hic transcribere nolo:patent enim volentibus legere eas in tractatu contra pluralitatem beneficiorum, quem edidit singularis vitae, ac magnae doctrinae vir Diony. Cartusien. prae maxime in vij. articulo vsque ad totum xj. Posuit etiam aliqua notanda in proposito alter Cartusiensis antiquior Dionysio in lib. suo de vita Christi, in c. lx viij. de ambitione, & quibusdam aliis defectibus clericorum. Firmat hoc etiam aperte diuus Bernardus in epist. cclxxj. ad Comitem Theobaldu, vbi tradit honores & dignitates ecclesiasticas debere dari iis qui eas digne ac secundum Deum administrare velint & possint. Neque licere cuiquam habere plures in pluribus ecclesiis, nisi dispensatorie ob magnam vel ecclesiae necessitatem, vel personarum vtilitatem. Et vide in proposito beatum Thomam in quolibe. ix. in artic. xv. Ioan. Maioris in iiij. dist. xxiiij. in q. vj. & vij. vbi inter alia concludit quod tenens plura beneficia cum dispensatione, in qua non est rationabilis causa dispensandi, non est in statu salutis. {Et vi. Feli. in c. j. nu. xxx. de const . vbi dicit quod licet Papa habeat potestatem dispensandi in omnibus statutis Ecclesiae, sola voluntate tamen illud intelligitur, nisi lex positiua habeat in se quandam rationem diuinam vel naturalem, vt est lex prohibens pluralitatem beneficiorum , illic Abb. & alios.} Scripsit etiam aliqua Gabriel in expositione Canonis, in lectione xxviij. in duabus vlt. col. vbi etiam ostendit quomodo dispensatio Papae in hoc non suffragetur, nisi fiat ob necessitatem vel vtilitatem ecclesiae. Et vltra opiniones grauium & singularium doctorum in ista materia miracula quaedam referuntur per supra dictos doctores Cartusien. per quae periculum habentium plura beneficia dignoscitur, quae quidem a Christiano viro contemnenda non sunt. Nec enim aeterna salus propter delicatiorem victum , & ornatiorem vestitum, seu ampliorem familiam, in dubio ponenda est: essetque consentaneum , vt sicut patimur ob solam opinionem eorum qui medicinam scripserunt , sanguinem minui, pluráque alia nobis insipida & satis fastidiosa propinari, ne salus corporis periclitetur (cum s aepius eueniat ipsis Medicis scriptoribus, aut aliis viuis qui ipsorum opinionem in nobis experiuntur, errantibus, non solum non liberari a morbo, sed eadem phlebotomia qua sanari credebant , mori ac periclitari infirmos) sic sequendo opinionem sanctorum , vel insignium doctorum ob salutem animae pecunias minui, aliquaque & si corpori molesta, tolerare. Cum ex hoc nullum nobis corpori nec animae timeri possit periculum, sed animae post obitum , & corpori post resurrectionem certior & securior salus aeterna promittatur. Relicta igitur animae poena supremo illi mortuorum ac viuorum iudici, qui solua intelligit delicta cunctorum : prima poenarum quae se offert in huius seculi contentioso foro est, quod habens plura beneficia, quamuis simplicia, quorum alterum sufficit per se ad vitam beneficiati, potest legitime altero priuari. hoc probat tex. in c. Conquerente . de cler. non resid. secundum Abb. ibi, in iij. not. quod dicit valde notabile, & nunquam obliuioni tradendum, & dicit es se casum solennem priuandi aliquem beneficio suo, licet velit in eo residere. Iustissima quidem est poena ista, licet his temporibus infelicibus inusitata, non quia vires amiserit, sed ex negligentia aut auaritia superiorum , quorum aliqui in sacrorum Canonum executione torpescunt, reliqui vero cum plures ecclesias episcopales simul aliquando, aut cum vna episcopali plura alia beneficia retineant, suique officiales aut habeant aut ambiant plures dignitates siue beneficia, auaricia caeci aliorum cupidinem (& si eccle siis, clero ac diuino cultui perniciosam) refrenare non satagunt. Secunda est quae in Concilio generali statuta fuit, vt habetur in c. De multa, de praeb. cuius verba sunt. Quicunque receperit aliquod beneficium curam habens animarum annexam, si prius tale beneficium habebat, eo sit ipso iure priuatus, & si forte illud retinere contenderit , etiam alio spolietur: is quoque ad quem prioris spectat donatio, illud post receptionem alterius libere conferat, cui merito viderit conferendum. Et vlterius decernit text. idem es se obseruandum in personatibus. Fuit etiam extensa poe na ista per iura Sexti & Clementin. primo ad regulares dignitates, vt in c. Cum singula, de praeb. libr. vj. Secundo ad prioratus, vt in clem. j. de supplenda neglig. praela. Tertio ad vicarias perpetuas ecclesiarum parochialium, vt in Clem. vnic. de offic. vicar. Aduerte tamen quod si alicui conferantur duo curata simul & semel, tunc datur sibi optio secundum Abb. ibi, col. iij. versic. In ea glos. licet alij secundum eum tenuerint quod non valet collatio. Quando vero aliquis calore iracundiae reciperet secundum beneficium curatum, non vacaret primum, si incontinenti poe nituit eum, secundum eundem ibi. d. col. iij. versic. Extra casum. Poena vero ista vacationis primi beneficij non vendicat sibi locum , nisi post habitam pos sessionem pacificam secundi beneficij. ita credit Abb. indistincte vbi supra, col. iiij. vers. in ea glo. Sed haec quidem poena de qua in d. c. De multa, nouissime & singulari zelo adaucta est per Ioan. xxij. in sua Extrauaganti Execrabilis. quae sub tit. de praeb. collocata est, in §. qui vero. vbi cauetur quod qui receperint deinceps dignitatem vel personatum , seu officium , aut aliud beneficium animarum curam habens anne xam, si antea habeat aliud simile beneficium , si illud primum (quo noscitur es se priuatus ipso iure, postquam habuerit possessionem secundi, vel per eum steterit quominus habeat omni fraude & dolo ces santibus) non dimiserit in manibus ordinarij absque morae dispendio verbo & facto sine fraude, & sub publico testimonio, ipso iure & ex tunc est priuatus dicto secundo beneficio quod recepit, & quod durius est, reputatur inhabilis ad sacros ordines suscipiendos, & ad habendum quodcunque beneficium eccle siasticum, quas duas poenas inhabilitatis ad ordines sacros & beneficium incurrit etiam ipso facto: vt voluit ibi glo. Zenze. in verbo ipso iure. in fin. verbis. {Et vide quatuor requisita vt procedant poenae dictorum iurium , videlicet c. De multa. & extrauagantis execrabilis. per Staphileum in tract. de gratiis expectatiuis, in tit. de qualitate & statu benefi. in §. quarto requiritur. vsque ad §. iiij. & vlti. & habes nunc illum tractatum in tomo quarto sexdecim voluminum impres sorum Venetiis. # 43 Quorum aliqua patres eorum nullo mediante pos sederunt. Capvt xliii. A deo enim sacrorum canonum conditores successionem seu haereditarium ius in ecclesiis Dei abhorruerunt, vt Innocentius Papa II. apostolica autoritate prohibuerit, ne quis ecclesias, praebendas , praeposituras, capellanias, aut reliqua officia haereditario iure valeat vendicare, aut expostulare prae sumat, statuens quod si quis improbus aut ambitionis reus hoc attentare prae sumpserit, debita poena mulctaretur, & postulatis careret, vt habetur in c. Apostolica. viij. q. j. Si vero aliquis ista contemnens adhuc in ecclesia in qua pater eius ministrauit, instituatur, poena eius est vt ab ea amoueatur: vt statuit Alex. tertius in cap. Ad prae sentiam. cum duob. seq. & in c. Quoniam. & in c. Ad extirpandas. de sil presbyt. nisi media interces serit persona, vt in d. c. Ad extirpandas. & in cap. ex transmis sa eo. tit. Aduertendum praeterea est quod licet isti clerici contra quos haec denunciatio facta est dicantur effe illegitimi, tamen quo ad nostrum propo situm, etiam si quis sit legitimus non potest succedere patri in beneficio quod ipse pos sedit nulla persona mediante, vt per glo. Archi. Domi. & Praepo. in d. c. Apostolica. & probat etiam text. quem ibi dicit ad hoc casum expres sum Anto. in v. not. in d. c. Ad extirpandas. & notat Anto. post Host. in c. Ad haec. eo. tit. {& Dec. in c. inter ceteras. col. ij. nu. iiij. de rescr. vbi in hac materia bene loquitur.} Differunt tamen in hoc proposito quo ad alium articulum: quod illegitimus filius non potest praefici in ecclesia in qua praeest pater de prae senti, vt habeat alium canonicatum vel prebendam , licet possit eo mortuo habere, dum non succedat in beneficio paterno: legitimus vero potest institui in ecclesia in qua pater prae st etiam eo viuo in diuerso beneficio, vt not. in d. gl. & per Domi. & Prae posi. ibi. Si autem isti immediatem succederent in beneficiis filiorum suorum, non priuarentur eis, cum non reperiatur prohibitum patrem filio succedere in hoc casu, prout communiter in hoc resident Doct. in d. c. ex transmissa . vt Praepos. as serit in d. c. Apostolica. licet contrarium tenuerint Hostien. & Archid. # 44 In pluribus eorum intrusi sunt. Capvt xliiii. I ntrvsvs in beneficio ille dicitur qui obtinet illud sine autoritate eius ad quem de iure spectat collatio, notat Abb. ex text. ibi in c. Quia diuersitatem . in ij. not. de conces. preben. Et allegat text. ad idem in cap. Ex frequentibus. de institu. & ponit Felin. in cap. in no stra, in ij. corollario, de rescrip. qui idem dicit in eo qui intrat cum titulo habito a superiore excommunicato vel interdicto, vel publice suspenso, allegat text. in cap. Tanta. de exces. prelat. & allegat Dominic. in c. Propter, vlti. col. xix. distin ponentem sex modos quibus quis dicitur intrusus in beneficio. {& vide eundem Felin. ponentem septem in c. Veniens. num. iij. de accusa.} Clericus autem qui scienter iniuste intrudit se in beneficio habente curam animarum, ipso iure priuatus est beneficio simili cum cura quod habebat, vt in c. Eum qui. de praeben. in vj. # 45 Viuis pos ses soribus eorum. Capvt xlv. Q vi in viuorum sacerdotum loco ponuntur, hoc ipso sunt ecclesiastica communione pellendi , qui se passi sunt succes sores viuis sacerdotibus adhiberi. verba sunt text. in capit. j. de conces. praebend. Vbi vide glos s. tenentem quod vltra hoc debet deponi, allegat text. in cap. In primis. ij. quae st. j. sequitur Abb. ibi per eundem textum, qui tamen loquitur in eo qui in locum viuentis episcopi procurauit subrogari, vnde non videtur generaliter inducendus contra quemlibet clericum qui viuentis obtinuit benesicium. Longe enim grauius deliquit qui episcopatum , quam qui beneficium viuentis ambit & vsurpat. Allegat praeterea glos. in d. c. j. ad hoc, text. in c. Non furem, & in c. Eum qui. vij. quae st. j. sed text. in d. c. Non furem. nihil probat de depositione. Et text. in cap. Eum qui. solum dicit, quod qui recipit archidiaconatum viuentis, eiusdem Archidiaconatus honore deponitur, & si vlterius in loco eodem ministrare prae sumit, priuatus est participatione sacrae communionis. Vnde non probat quod deponatur nisi a beneficio quod recipit: non ergo intelligat iudex, dum glos. & Abba. simpliciter dicunt quod est deponendus, quod deponatur ob officio, quia hoc nullibi probatur iudicio meo. Patitur praeterea & aliam poenam occupans viuentis beneficium, quod efficitur infamis. ita Abba. vbi supra, per tex. in c. Audiuimus. iij. quae st. ij. Sed salua eius autoritate, ille etiam text. loquitur in eo qui inuasit episcopatum viuentis, non vero in casu nostro. Et subdit praeterea Abb. ibi, quod talis clericus non potest amplius illud beneficium obtinere, & quod credit quod solus papa potest cum eo dispensare. Immo plus dicit notandum , quod taliter occupans beneficium viuentis scienter faciendo se institui, si postea vacante tali beneficio impetrat illud a papa, non facta mentione de inuasione praeterita, non valet collatio tanquam subreptitia. {ad quod etiam facit quod dicit Felin. in c. In nostra. ij. corollario. nu. xxvj. de rescrip.} Et vide tu Hispane legem xiij. ti. xvj. parti. j. quae dispo nit quod recipiens beneficium viuentis perdit illud, & nunquam debet aliud habere, & iudex qui priuat eum beneficio, & restituit viuenti, potest pronunciare illum infamem, & postea ponit duos ca sus in quibus impune recipit quis beneficium viuentis . # 46 Et occasione laicae recognitionis non requisita episcopi audientia beneficia ecclesiastica sibi prae sumpserunt vendicare. Capvt xlvi. C lerici taliter habentes beneficia, si commoniti illa non resignauerint, ab officio & beneficio reddendi sunt alieni, vt sancitum est in cap. Relatum. de iure patronatus. {Olim praetera erat hoc per antiquos canones inhibitum, vt patet ex text. in c. per laicos. xvj. q. vij. vbi Alexander secundus disposuit, quod per laicos nullo modo quilibet clericus vel presbyter obtineat ecclesiam. Gregorius preterea septimus & Paschalis Romani pontifices hoc ipsum etiam damnauerunt, disponentes quod qui contrarium faceret, excommunicationi subiaceret, praeter id quod talis inuestitura irrita es set, vt Gregorius idem decreuit. & habetur in c. quoniam. & in c. si quis clericus. eadem causa & q.} Hodie vero in Concilio Lateranensi sub Leone x. celebrato, in sessione x. in bulla contra exemptos edita, in §. Et quia s aepius dispositum est quod collationes beneficiorum factae a domicellis principibus, & nobilibus sub colore iuris patronatus quod habere confingunt in beneficiis ecclesiasticis nullo priuilegio apostolico suffulti, sine ordinariorum collationibus, & literis, & absque aliquo saltem colorato titulo, nullae & irritae es se decernuntur. Et quod illis vtentes reddantur inhabiles ad alia beneficia ecclesiastica obtinenda, donec cum eis super hoc per sedem Apostolicam fuerit dispensatum. # 47 In nullo beneficiorum resident. Capvt xlvii. B eneficia omnia tam ratione naturali (quae dictat homines illis obsequia prae stare a quibus ob id stipendia recipiunt) quam communis iuris dispositione residentiam requirunt, de his enim quae animarum curam exigunt, planum est. De beneficiis vero simplicibus idem es se firmat Panormi. in cap. Quia nonnulli. de cleri. non residentibus, per tex. in cap. Super inordinata. de praeben. Consuetudo autem quae fere semper bona opera minuit, & secordiam ac inertiam in hominibus alit (cum a maiori parte eorum quae non semper iustior est oriri ac foueri soleat)iam inualuit, vt haec simplicia beneficia residentiam non requirant, quam in his doctores admittendam scribunt, ab illaque excusari beneficiator tradunt, cum per alios ecclesiis debita prae stentur obsequia. {Generaliter autem vide quinque casus in quibus nulla consuetudo excusat non residentem per Felin. in c. Cum omnes. col. xvij. & xviij. de consti . num. liiij.} Poena autem clerici non residentis in beneficio (etiam modicae ae stimationis) est, quod illo priuetur, vt in capitulo Conquerente. de clericis non residentibus, Et ibi Innocent, & Abba. notant ex eo. Quod procedit etiam in casu quo abes set clericus ex iusta causa, quia pos set priuari si monitus pro necessitatibus vel vtilitatibus ecclesiae suae venire recusaret. Notat Inno. in c. Ex tuae. de cler. non resid. argumento tex. in c. Sicut autem. Et in c. Absit. xj. q. iij. Quando vero beneficia non requirunt residentiam, si clerici vagantur, sufficit delictum vagationis ad priuationem, notat Inno. in d. c. Ex tuae. allegat text. in c. Non oportet. cum sequenti. vij. quae st. j. pro quo facit gl. in c. Non oporter. de conse . dis. vlti. quam dicit singularem & alibi non repertam Corse. in sing. in verbo vagabundus, ad hoc quod si beneficiatus est vagabundus, & tandiu absit, & dubitetur an viuat, an mortuus sit, poterit beneficium eius conferri alteri, quod corroborat pluribus notandis conclusionibus, quae procedunt in vagabundis. Modum autem procedendi ad priuationem in hoc casu breuitatis affectu hic tradere praetermisi, facile erit requirentibus inuenire. # 48 Cum parochiales ecclesias habeant, intra annum non fuerunt promoti. Capvt xlviii. T ales sunt priuati ipso iure, nulla prae mis sa monitione, ecclesia vel beneficio parochiali, vt in cap. licet canon , de elect. in vj. quod adeo procedit quod non potest mora purgari anno elapso: quia poena infligitur ipso iure, vt notat glos. antepe. ibi, quam dicit notabilem Ancharan. j. colum. & postea in colum. final. versi. quarto quaero, & voluit ante eum Ioan. Mo. ibi. vers. Sed nunquid, & idem tenet ibi Philip. col. ij. Annus praeterea de quo in prae senti incipit ab eo tempore quo ipsius ecclesiae regimen commissum extitit, & pos sessionem eius pacificam habuit prouisus, vel per eum stetit quo minus habuis set, probat text. in capitu. Commis sa, eod. titul, Si autem iu sto impedimento non potuit clericus intra annum promoueri. non patitur istam poenam, vt ibi per tex. Et vide Ioan. Mona. in d. c. licet canon. versic. Sed quid, vbi notat es se legitima impedimenta ad excu sandam poenam priuationis, quod Episcopus fuerit impeditus, vel non fuerit qui ordinaret eum, vel si Episcopus noluit eum ordinare. Crederem tamen, quod si episcopus proprius qui non potuit vel noluit ipsum ordinare, dabat ei facultatem vt ordinaretur ab alieno episcopo, quod es set in culpa si non promoueretur. Consulerem praeterea clericis in casibus huiusmodi, quando impedimenta proueniunt ex persona episcopi, quod protestarentur se es se paratos ad ordines suscipiendos, vt euitemus doctrinas & opiniones doctorum in similibus traditas, de quibus per Feli. in cap. Ex transmis sa. de prae scrip. in col. j. & iij. Alex, & Ias. in l. ij. §. quod diximus. ff. Si quis cautio. Et vide etiam notabiliter per Io. Mona. vbi supra, qui distinguit quando quis incurrit irregularitatem, propter quam non potest promoueri, an debeat priuari, quia si hoc est sine culpa sua, non priuatur, vt pote li amittat oculum vel manum. Si autem culpa sua, debet beneficium amittere, allegat tex. in cap. j. de aeta, & quali, Aduerte praeterea quod Ancha. in d. cap. licet canon. col. fina. versic. quinto quaero, notat post glo. antep. ibi, quod etiam stante dispositione dicti tex. potest episcopus monere pro motum vt ordines suscipiate etiam intra annum: quia illa constitutio venit ad corroborationem iuris antiqui, non ad diminutionem:vnde si voluntate sola renuit clericus ordinari nihil praetendens, nisi quia non vult, debet compelli appellatione remota per subtractionem beneficij & officij, secundum glos s. ibi. Nota tamen, quia si quis habeat capellaniam requirentem ordinem sacerdotalem, non est priuatus illa, si non fuit monitus vt promoueretur. ita firmarunt Domi. de Rota in deci. antiquis. D xx. incip. Nota quod tenens capellaniam, ex ratione quia di spositio illius capitu. Licet canon. tanquam poenalis non debet extendi. # 49 Officium insuper diuinum vt tenentur non recitarunt. Capvt xlix. EX dispositione Lateranensis Concilij tempore Leonis x. celebrati in sessione nona, in cap. de reformationibus curiae & aliorum , delictum hoc tali poena punitur: videlicet quilibet habens beneficium cum cura. vel sine cura, si post sex menses ab obtento beneficio diuinum officium non dixerit, legitimo impedimento cessante, beneficiorum suorum fructus suos non faciat, pro rata omissionis recitationis officij & temporis , sed eos tanquam iniustem perceptos in fabricas huiusmodi beneficiorum , vel pauperum eleemosynas erogare teneatur. Si vero vltra dictum tempus in simili negligentia contumaciter permanserit , legitima monitione praecedente, beneficio ipso priuetur, cum propter officium detur beneficium . Intelligatur autem officium omittere, quo ad hoc vt beneficio priuari possit, qui per quindecim dies illud bis saltem non dixerit, Deo tamen vltra prae mis sa de dicta omissione reddituri rationem. Quae poena in habentibus plura benesicia reiterabilis toties sit, quoties contra facere conuincatur. Hec sunt verba concilij. An autem ante eius declaraionem clericus non recitans officium diuinum teneretur ad restitutionem fructuum, vide Docto. in capit. j. de celebra. mis sa. Domi. & Phili. in cap. fin. de reseri. lib. vj. Syluest. in verbo clericus. lo iiij. in xxiij. quae. {Phili. in c. postulasti. col. ix. nu. xxxiij. De rescrip.} # 50 Negociatores ac alienae rei conductores. Capvt l. N egociari lucri causa prohibitum est clericis, vt in cap. Secundum . ne cleri. vel mona. Vnde in Concilio Carthaginiensi vj. cap. xvij. sancitum est quod clericus aliquid excogitans turpis lucri gratia, abiiciatur a clero ac a communione alienus sit. {Eisdem prae terea prohibitum fuit inter alia in Concilio Calcedonensi in Cano. iij. conducere pos sessiones. Qui vero hoc fuis set transgres sus correctioni ecclesiasticae subiacere decreuit. Postea etiam in Concilio Carthaginiensi iij. in Cano. xv. clericis fuit prohibitum vt non es sent conductores nec turpi vllo lucro vel inhonesto negocio victum quaerant. Nulla etiam alia inflicta poena. Tandem, in concilio Arelatensi ij. in capitulo xiiij. dispositum est quod si clericus conductor alienae rei voluerit es se, aut turpis lucri gratia aliquod genus negociationis exerceat, depositus a clero, a communione alienus habeatur. {Facit etiam in proposito materiae huius capituli Concilium Tarraconense, Canone ij. Cuius verba sunt: Canonum statutis firmatum est vt quicunque in clero es se voluerit, emendi vilius vel vendendi carius studio non vtatur. Certe si voluerit exercere cohibeatur a clero. cuius Concilij dispositio a Gratiano refertur in c. canonum. xiiij. q. iiij. vbi etiam vide bonum text. Iulij papae. in c. quicunque. in hoc proposito.} Aduertendum est praeterea, quod quesita per clericum ex illicita negociatione danda sunt pauperibus, vt notat Matthaeus, quem ibi refert Card. in clement. j. in fin. de vi. & honest. cleric. Et notant Zenze. & Rai. ibi, quos refert Imo. ibi, in ij. col. Si tamen totum non reddiderint, non sunt in statu damnationis, vt notat Card. vbi supra, referendo fratrem Aluarum, & Zenze. & tenet etiam Imo. ibi referen. do solum Zenze. Et vide Archi. Floren. in sua summa, in iij. parte, tit. xiij. cap. ij. §. fin. vbi scripsit quod in foro poenitentiali debet clericis iniungi, vel saltem consuli quod ea quae taliter lucrati sunt studeant pauperibus erogare, qui solum allegat ad hoc text. in cap. Qui habetis. xiiij. quae st. v. Ex quo videtur velle, quod non tenentur clerici ad restitutionem taliter acquisitorum. # 51 Proxenetae illicitorum contractuum. Capvt li. C lericvs proxeneta illicitorum contractuum a proprio gradu debet deponi: haec est sententia Rom. in singu. Dccxxij. incip. Proxeneta, allegat text. in capitu. Si quis episcopus. j. quae stio. j. Sed ex illo text. iudi cio meo non potest elici tam generalis propositio, quia solum disponit in mediatore ordinum precio susceptorum:quo casu praecipit tex. ille quod clericus mediator a proprio gradu decidat, & sic deponatur, secundum Docto. ibi. Vnde ego non auderem poenam inflictam clerico mediatori in crimine simoniae per illud Concilium Calcedonense extendere ad proxenetam, seu mediatorem illicitorum contractuum, nulla facta distinctione: sed crederem poenam illius text. in suo casu practicandam, & clericum alterius contractus illiciti mediatorem poena arbitraria puniendum, attenta contractus initi prauitate, & participatione lucri per clericum facta, & exemplo vel scandalo inde suborto. Pos set tamen corroborari opinio Roma. de qua supra per text. in capitulo primo, de testibus, in vj. vbi probatur quod etiam mediator criminis dicitur ipsum delictum committere. ex quo ibi hoc notant Ancha. & Philip. & inferunt ad statuta imponentia poenam committentibus delictum, quod videntur includere etiam mediatores, facit glos. notabilis in l. Si sciente. ff. de parrici. quae proba quod proxeneta in contractibus vsurariis potest dici vsurarius, dum dicit quod proxenetae in talibus contractibus tenentur reddere vsuras, ac si ipsi accepis sent, quam allegat Philip. in d. cap. j. # 52 Ministri laicorum, ac in rebus eorum procuratores existentes. Capvt lii. CLericis qui talia agunt, & occasione huiuscemodi administrationis, propter pecuniariam causam deprehenduntur in fraude non subuenitur ab ecclesia, vt disponit text. in cap. Sacerdotibus. ne cleri. vel mona. quod intellige de clericis constitutis in sacris, vel benesiciatis, fecundum Abb. ibi, per ea quae ipse natat in cap. j. eod. titu. vbi in sina. verbis concludit quod clericis in minoribus non benesiciatis non prohibentur negotia secularia alias licita. Et nota secundum eundem Abb. post Inno. quod ille text. in c. Sacerdotibus. dum prohibet clericos es se procuratores rerum laicorum, intelligitur in procuratore generali:nam procurare vel administrare vnum negotium laicorum non est clericis prohibitum, quod dicit menti tenendum. & idem tenet Abb. post Innocen. & Ioan. Andr. in cap. Sed nec. in col. j. eod. titu. {idem tenet Inno. in c. j. de obliga. ad ratio. quem sequuntur plures doct. relati per Phil. in c. cum I, & A. col. 6. nume. 17. de re iudi. quod tamen limita, nisi illud vnicum negotium ita multum es set arduum & diffusum, quod haberet distrahere clericum, sicut multa negotia secundum Phili. in c. ij. de iudi. col. ij. nu. 4. Item limita vt infra in c. 55.} Item aduerte quod inquantum dicitur in d. c. Sacerdotibus, quod talibus clericis non subuenitur ab ecclesia, intelligunt Docto. communiter secundum Abb. ibi, quod non per hoc datur autoritas Iudici laico capiendi eos. Sed dicit quod clerici non debent eis subuenire, dando illis pecuniam ad satisfaciendum de fraude, vel dando fauorem eis vel auxilium, quominus debeant respondere in loco in quo ges serunt administratio nem. {Quomodo autem fuerit olim clericis prohibitum similibus vacare, vide in concilio Carthaginensi primo, Cano. 6. Cuius verba sunt: Nicasius epi scopus Culustitanus dixit, Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae: & displicere vobis, vt qui seruiunt Deo, & annexi sunt clero, non accedant ad actiones, seu administrationem vel procurationem domorum. Grationus episcopus dixit, Et Apostolorum statuta sunt, quae dicunt, Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, próinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum. Vniuersi dixerunt , Hoc obseruemus. cuius canonis verba referuntur in c. credo. xxj. q. iij. licet eius suprascriptio corrupta sit.} # 53 Tabellionatus officium exercentes. Capvt liii. CLerici in sacris ordinibus constituti, tabellionatus officium exercere non debent, & si aliter fecerint, praelati debent hoc illis interdicere, per beneficiorum subtractionem. Ita disponit text. in capitu. Sicut. ne cleri. vel mona. Assignat Abb. ibi duas rationes, scilicet quod officium est vile & s aeculare. In causis vero spiritualibus & eccle siasticis, clericos indigentes ad id officium admittendos es se arbitratur Abb. ibi, col. iij. Et aduerte quod hoc etiam habet locum in clericis in minoribus beneficiatis, secundum Anto. ibi, cui as sentitur Abb. d. colum. iij. post Hostien. Clerici vero in sacris non beneficiati pos sent vti isto officio, voluit Hostien. ibi, quem sequitur Abb. {de quo vide, late per Iaso. vbi hoc limitat nouem modis, in l. j. §. huius studij. ff. de iusti. & iure. nu. 8.} Vnum est praeterea aduertendum in hac materia, quod licet clerici non possint recipere nouas rogationes tanquam tabelliones, veteres tamen poterunt complere, probatur ex glos. in cap. Vt officium. in verbo, praemis sa. de haered. in vj. quae hoc determinauit in monacho, quam ibi dicit singularem & menti tenendam Phil. qui dicit, quod ratio huius est, quia complere veteres rogationes non est originale officium, sed executio rogationis iam factae, & trahitur retro ac si a principio fuis sent extens ae: dicit tamen vlterius vnum quod est notandum , quod non debent hoc facere sine licentia superioris, secundum Ioan. de Lignano, & Domi. Item nota quod clericatum vel beneficium non perdunt clerici per superuenientiam tabellionatus. ita concludit Abb. ibi, colum. ij. licet Vincen. voluerit quod clericus in minoribus, suscipiendo tabellionatum cedit clericatui & benesicio: quod ibi intelligit Ioan. And. & placet Abb. quando tale officium reciperetur a principe, & deputaret eum ad publica & criminalia officia. Quod ego adhuc subintelligerem, quando talis coepis set vti officio in criminalibus, ante vero non. Quaeri praeterea potest non ab re in materia huius capituli, Si clericus tabellio fuit condemnatus de fal so per Episcopum suum, & postea per eundem restitutus in integrum, & conficiat instrumenta tanquam publicus notarius, an valeant? quam quae stionem mouet Bold. in j. volum. consil. eccl. proponitur quod quidam, & concludit quod non: quia episcopus non potest restituere infamem, cum hoc sit reseruatum principi, vt per Innocen. & alios in cap. Cum t. de re iudic. # 54 Ac leges & physicam audientes. Capvt liiii. ARchidiaconi, plebani, praepositi, contores, & alij clerici personatus habentes, necnon presbyteri audientes seu studentes, addiscendo leges vel physicam post duos menses a tempore quo audire inceperint computandos, quatuor poenis sequentibus subiacent: videlicet quod sunt ipso facto excommunicati, ac in nulla causa si patrocinium prae stare voluerint, audiantur. Et reuersi in choro, mensa & capitulo, & caeteris vltimi fratrum habeantur, & totius promotionis ad ordines vel beneficia spem amittant, nisi ex misericordia Apostolicae sedis. Ita colligitur ex tex. & quae ibi notant Doct. maxime Abb. in cap. Non magno opere. & in c. fi. ne cleri. vel mona. similibus etiam poenis puniuntur obtinentes parochiales ecclesias, quae sunt plebaniae, habentes sub se capellas in quibus instituuntur clerici perpetui, nequeuntes ab ipsis absque causa rationabili amoueri, si leges vel physicam audiunt, vt habetur in c. j. eo. tit. lib. v}. # 55 Uillarum procurationes suscipientes. Capvt lv. SAcrosancta {illa Calcedonensis Synodus, in Canone iij. Clericos misceri secularibus procurationibus prohibuit, nisi forte qui legibus ad minorum tutelas, siue curationes inexcusabiles attrahuntur, aut quibus ipsius ciuitatis Episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum , aut vidua rum, quae indefes sa sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent adminiculo. Trans gres sori autem nullam aliam poenam irrogat, nisi quod correptioni ecclesiasticae subiaceat. Concilium praeterea Carthaginense tertium eos es se procuratores, simpliciter prohibuit Cano. xv. Postea vero Alexan. iij. in concilio Lateran . inhibuit clericis procurationes villarum exercere, poena contrafacienti po sita, quod ab ecclesiastico ministerio fiat alienus. Vnde colligitur, quod} clericus generalis procurator deponendus est, vt in cap. Sed nec. ne cle. vel mona. Et licet ille tex. simpliciter prohibeat clericis procurationes: Inno. tamen quem ibi sequitur Abb. intelligit de procuratione generali, quasi sentiat, quod possit clericus vnum negotium procurare etiam laici: quod latius sequitur idem Abb. in cap. ij. eod. tit. dummodo clericus non suscipiat illud negotium ex cupiditate, quia tunc nec vnum negotium licet clerico procurare, secundum eum. Et sic intelligit sententiam Collectarij in locis per eum relatis, quae aduer sabatur doctrinae Inno. {Intellige etiam dummodo illud vnum negotium non ita multum sit arduum ac diffusum quod haberet distrahere clericum sicut multa negotia vt tenet Philip. in cap. ij. de iudi. colum. ij. nume. 4. & dixi supra in cap. 52.} quantum vero ad poenam depositionis, de qua hic vide quod dicam in capitu. sequen. # 56 Ac principum & secularium virorum iustitiarij. Capvt lvi. HVius exces sus est eadem poena de qua in ca su praecedenti , & per eundem tex. Aduerte tamen, quod Abb. in d. cap. Sed nec. versi. Sed quaeritur. dicit quod sibi videtur valde graue quod clericus deponatur propter exercitium istorum officiorum, scilicet procuratoris, de quo in c. praecedenti, & Iustitiarij. de quo hic, maxime hodie: cum non ita acerbe debeant puniri delicta, vt in c. fraternitatis. xxxiiij. distin. Vnde plus sibi placet quod tales clerici debeant excommunicari, & non deponi, nisi es sent incorrigibiles: quia tex. solum dicit quod delinquens in hoc ab ecclesiastico fiat ministerio alienus, & per excommunicationem satis fit alienus: licet Ioan . Andr. intelligat de poena depositionis. {Pro cuius opinione videtur facere decretum concilij Toletani iiij. cuius verba sunt: Saeper principes contra quoslibet maiestati obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt. Et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri Iudices, vbi iureiurando supplicij indulgentia promittitur, non vbi discriminis sententia praeparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discus sor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum , & apud ecclesiam perdat proprium gradum. est Cano. xxx. dicti Concilij. & habetur 23. q. 8. cl. s aepe principes.} An autem clericis in isto casu sit prohibitum quodlibet officium iustitiae exercendae. Abb. in d. c. Sed nec. credit quod sic, quia verba text. sunt multum generalia, & ratio generalissima, quia nemo militans Deo &c. Vnde dicit per illum tex. quod clericus non pos set es se Vicerex, vel Vicecomes, vel locumtenens alicuius principis secularis, nec habere sub sua cura aliquam ciuitatem seu locum temporalem. pro quo allegat text. magis specificum in c. clericis. §. j. eo. tit. Videtur tamen sibi quod clerici pos sunt es se consiliarij principis: quod dicit etiam sentire Ioan. Andr. in d. c. clericis. quod notat etiam Bal. ex text. ibi, in auth. Habita. in princ. C. Ne filius pro patre. Et vide Abb. in dicto capit. clericis. vbi notat quod praelatus potest es se consiliarius principis secularis, licet non debeat es se officialis iustitiae exercendae. Debent tamen cauere secundum eum, ne con sulant in criminali causa etiam reum absoluendum, quando ex hoc immineret actori poena mortis, vel mutilationis membri in poenam talionis. Pos sunt praeterea clerici sine metu irregularitatis interuenire in lege condenda, per quam poena mortis imponitur, quando non imminet casus, propter quem efficitur lex, sed fit generaliter, licet postea casus occurrat, vt quis interficiatur: quia tunc clericus consules non animaduertit in certam personam, sed prouidet vt homines se abstineant a delicto. vt notat Domi. in c. fi. iij. dist. Vbi dicit hanc es se conclusionem Archi. in c. officia. xxiij. quae st. v. licet re vere Archi. ibi nihil scripserit de clerico, sed solum afferit quod princeps qui legem condidit, cuius autoritate homines sunt traditi morti, non est factus irregularis: & non infertur, princeps ad cuius officium spectat tales leges condere , non efficitur irregularis, ergo nec clericus qui consuluit ei vt illas condat: poterat tamen quod melius allegare Bal. vbi supra expresse tenentem quod clerici pos sunt dare consilium in legibus condendis : & licet ex hoc sequatur per accidens mors alicuius, non sunt irregulares, quem refert Ioan. de Ana. in c. Ad audientiam, in iij. col. versi. Tertio quaeritur. de homici. Pro quo etiam facit quod notat Bal. in c. ij. in si. de maio. & obed. post Innoc. quod papa potest imponere poenam mortis statuendo, sed non exequendo , quia si propriis manibus occideret aliquem, fieret statim irregularis. # 57 Contra ecclesias a quibus beneficia obtinent, aduocati vel procuratores extiterunt. Capvt lvii. POena huius criminis est, quod tanquam ingratus potest eiusdem ecclesiae beneficio spoliari: vt in cap. fina. de postu. in fi. Notat hoc etiam glos. in c. Nulli. iij. quae st. j. Tradit etiam Lucas de Penna in l. milites. in fin. de re mili. lib. xij. Quod adeo procedit, quod si quis est beneficiatus in duabus ecclesiis non potest prestare patrocinium vni contra aliam, notat glo. inc. Si qui sunt presbyteri. j. quae s. vij. quod limitat eadem glos. nisi habeat administrationem in altera earum. Si vero necessitas officij quo fungitur cogat illum ad aduocandum contra ecclesiam , vt quia tutor est, vel praelatus, excusatur secundum Inno. ibi. Vel si hoc agat pro stricte coniunctis, vel miserabilibus personis, secundum Abb. ibi post Hosti. An autem clericus in isto casu qui prohibetur aduocare contra ecclesiam, si in camera consulit contra eam, incurrat poenam, de qua supra. Videtur dicendum quod non, si sequimur doctrinam Bar. in l. j. §. postulare. ff. de postul. vbi tenet quod Doct. promittentes non aduocare, pos sunt in camera cons ulere : quod ibi sequitur Alex. in addit. & quod notat idem Bar. in l. Paulus. §. j. ff. de legat. videlicet quod Docto. qui non pos sunt es se aduocati, non dicuntur aduocare si mittunt vnam cedulam iudici, vel si ei loquuntur: quod refert & sequitur Praepo. in c. Solicitudinem. de appel. col. x. qui etiam allegat Ang. in d. §. postulare. tenentem quod prohibitus postulare, non prohibetur allegare in camera, vel in seriptis, notat etiam Ias. in l. j. in prin. in iij. col. ff. de verb. obl. referendo Bar. vbi supra. {Et Decius in l. faeminae. nu. II. ff. de reg. iur.} Sed praedictis doctrinis non refragantibus (saluo meliori iudicio) contrarium crederem in casu nostro, imo quod clericus consulendo in camera, vel faciendo in scriptis allegationes iuris contra ecclesiam incurrat poenam: quia tex. in d. c. fi. eam imponens fundatur in ingratitudine, que resultat ex eo quod clericus sit aduocatus vel procurator contra ecclesiam, in qua habet beneficium: quae quidem ingratitudo ita consistit in consulendo in camera, vel scribendo in iure contra eam, sicut si es set aduocatus: quia pari modo pos sunt nocere ecclesiae consilia clerici in camera, vel allegationes iuris ab eo seripte, sicut si contra illam aduocatus existeret: quae paritas rationis non sic procedit in doctrinis doctorum supra relatis. # 58 Instituti haeredes rogati de restituendo haereditatem incapaci tacitam fidem dederunt. Capvt lviii. CLericus qui in hoc deliquerit perdit haereditatem, quae aufertur ab eo tanquam ab indigno, & applicatur ecclesiae: notat Bal. in l. Si quis presbyter. C. de epis. & cle. quod confirmari potest his quae not. Feli. post Abb. in c. ecclesia sanctae Mariae. de consti . col. xxiij. ver. Sequuntur etiam . vbi dicit quod in casibus in quibus quis priuatur vt indignus hereditate, priuabitur & clericus: & quod si clericus haeres non adimplet voluntatem defuncti priuabitur haereditate, iuxta auth. Hoc amplius. C. de fideicom. & quod si non petit tutorem pupillo, priuabitur successione, per l. Sciant. C. de legi. haer. Que etiam refert Barba. in consi. xxviij. incip. Scripsit bellissime. in j. volu. in col. pen. referendo Ancha. in c. j. de constit . in vj. char. versi. Primo principaliter quae ritur. facit etiam quod tradit Ioan. Baptist. in repe. l. Cunctos populos. C. de summa trinit. & side catho. in col. antepe. nu. clxxv. dum ex conclusionibus per eum praemissis dicit inferri, quod clerici priuantur vt indigni, iuxta tit. ff. & C. de his qui. vt indig. Auseruntur praeterea a tali clerico qui tacitam fidem dedit, fructus quos percepit ante litem motam, vt in l. Eum qui ta citum. ff. de his qui. vt indig. Dicitur autem tacitam fidem accomodasse , siue chirographum eo nomine dederit, siue nuda repromiserit pollicitatione, vt in l. In fraudem. in prin. ff. de his qui. vt indi. Idem etiam est si fiat instrumentum coram notario & testibus, in quorum fide ponitur vt hoc habeant in secreto. ita Bart. ibi. & in l. Non intelligitur. §. tacita. ff. de iure fif. Et vide glo. in. d. §. tacita. in verbo, probationibus, quae vult, quod per confessionem rogati probatur tacitum fideicommis sum: quam ibi sequitur Bart. ex qua notat vnum quod est in hac materia singulare, quod tenetur quis respondere positioni, an fuerit rogatus de restituendo incapaci: quod scripsit etiam Bart. latius in l. fina. colum. iij. ff. de his quib. vt indig. Et in ista materia taciti fideicommis si vltra ea quae tradunt Docto. in locis communibus vide bonum consilium Barba. xlvj. incip. Praeclare scribitur, in j. volu. Pos set etiam dici in hoc propo sito quod cum Barto. in d. iij. col. d. l. fina. tradiderit quod taliter rogatus debet secundum conscientiam fisco dare talem haereditatem, & non potest dare incapaci, nec sibi retinere: quem refert & sequitur Ro sella in verbo filius. in iiij. col. versi. quaero quod debet, & Segura in repe. §. cum filiae. l. Cohaeredi. ff. de vulg. & pup. xlv. col. versic. Tertium est notandum. Sic & eodem modo clericus teneatur restituere ecclesiae bona illa: quod non est parui momenti . {Et an iuramentum prestitum arrogato & testibus de nunquam id reuelando valeat, vide consi. elegans Cardi. xxxviij. qui concludit quod non, & eum refert & sequitur Feli. in c. intimauit. nu. 5. de testi.} # 59 Calumniatores. Capvt lix. PRaemis so prius quod ille dicitur calumniator qui falsa crimina proponit, vt in {c. si quem.} §. notendum . ij. quest. iij. & per Anto. in rub. eiusdem titu. Et quod regulariter si succumbit in causa, punitur eadem poena qua veniebat puniendus accusatus, vt in c. ij. eadem causa & quae st. {& in c. ij. v. q. vj.} Et per Anto. & Abb. in d. rubri. Clericus calumniosus accusator priuatur officio, & verberatus publice in exilium mittitur, vt in capi. j. de calumn. {facit etiam tex. in c. quia iuxta. v. q. vj.} Aduerte tamen quod haec non est ordinaria poena clerici calumniatoris, sed illa eadem qua puniendus erat accusatus, & ideo in d. c. j. fuit imposita illa verberum & exilij, quia non erat proportionabilis accusatori poena qua erat puniendus accusatus, secundum Anto, & Abb. ibi. ideo caueat iudex ne erret, credens hanc es se ordinariam poenam calumniatoris. Sed sequendo doctrinam Anto. ibi, in iiij. nota. quatenus poena accusati congruit accusatori, eatenus est imponenda, & quatenus ei non proportionatur, alia corporalis loco eius subrogatur. Clericus tamen denunciator criminis, & in probatione deficiens ab officio & benesicio suspenditur, donec innocentiam suam purget, vt in c. fi. eo. tit. Et hoc ex ratione, quia denunciator dicitur improprie calumniator, quia alias similitudine supplicij puniretur secundum glo. & Anto. ibi, per quos etiam vide qualiter tunc innocentia denunciatoris purgari debeat. Et procedit dicta poena suspensionis, etiam si denuncians intenderet poenitentiam tantum, & non poenam imponendam es se, vt per Abb. ibi, in si. Dicitur prae terea & alio tertio modo clericus calumniator , quando in personam electi vel postulati aliqua obiicit, & deficit in probatione, vt probat tex. in cap. j. de elect. in vj. Ex quo notat ibi glo. in verbo calumniae, quod in excipiendo, accusando & denunciando dicitur quis calumniari: poenam vero eius qui calumniatur hoc modo descripsit text. ibi, videlicet quod a benesiciis ecclesiastic is triennio se nouerit es se suspensum, ad quae si intra illud tempus propria temeritate se inges serit, eis ipso iure perpetuo sit priuatus, nisi manifestissimis constiterit documentis quod ipsum a calumniae vitio causa probabilis & sufficiens excusa ret. Aduertendum autem est, quod cum ille tex. imponat poenam calumniatori obiicienti in personam electi, non videretur extendenda ad quem cunque clericum calumniam committentem in excipiendo contra alium in alia materia, sed tunc arbitrariem puniendum existimo, eo precipue, quia crimina in modum exceptionis probata non sic nocent criminoso, iuxta not. in c. j. de exceptio. {Qua autem poena punierint antiqui Canones falsa crimina obiicientes, vide concilium Arelatense secundum in Canone 24. vbi disponitur eos qui falsa fratribus obiecis se conuicti fuerint, placuit vsque ad exitum non communicare sicut magna Synodus ante constituit, nisi digna satisfactione poenituerint.} Quae sint vero caus ae iuste excusantes aliquem a calumnia, vide glo. in d. c. j. de elect. in vj. in verbo sufficiens, quae ponit duo exempla. Et vide Bart. in j. Cum quidam. §. quod dicitur. ff. de acquir. haere. vbi per illum tex. dicit, quod quando es set publica fama, excusatur qui fuit credulus, & accusauit vel denunciauit aliquem de maleficio, de quo erat publica fama, & non potest puniri poena quae imponitur proponenti falsas accusationes, & dicit s aepius fuis se de facto obtentum. Idem voluit Bal. in l. si. C. si seruus aut liber. lib. x. quor refert Ias. in praedictis & aliis locis, in l. j. in prin. ff. de eo per quem factum erit. An autem prae sentatio vnius testis releuet a poe na calumniae, vide Ana. in c. ij. de calumnia. in iiij. col. ex quo colliges quod releuat, nisi alias es set con suetus calumniari, & in alio casu, quando reus nihil probat, pro quo allegat Anto. ibi, & Bald. in. fina. C. de probat. Et nota quod eadem sententia est condemnandus calumniator, qua reus absoluendus: vt notat idem Anto. in d. cap. j. in iij. nota. & Abb. in ij. nota. qui etiam addit quod si calumniator non est puniendus tempore suo, & reus fuit absolutus, potest postea puniri ex nobili officio iudicis: quod no. ex text. ibi, regulariter autem prae sumitur calumniari, qui nullas probationes producit, nisi in casibus not. per Anto. in dicto capit. j. quos transcripsit Panormita. ibi. Vnum praeterea quod est notabile aduertat Iudex in hac materia, quod non solum propter veram calumniam commis sam in causa criminali potest imponi poena corporalis de iure canonico, sed etiam propter prae sumptam calumniam in causa ciuili. Probat hoc singulariter tex. iuncta glo. fin. in c. fi. de do. & contumacia. qui non est alibi, secundum Inno. vt refert Ioan. de Ana. in capitu. j. de calumnia. in col. iij. Crederem tamen quod quamuis hoc verum sit, mitiori tamen poena licet corporali puniendus est calumniator in ciuili, quam in criminali causa. # 60 Maledici. Capvt lx. CLericus maledicus maxime in sacerdotibus cogatur ad postulandum veniam, & si noluerit, degradetur, nec vnquam absque satisfactione ad officium reuocetur. Ita placuit patribus Carthaginien . Concilij iiij. vt habetur in cap. clericus maledicus. xlvj. distinct. Si autem clericus verba aliqua in depressione officij & beneficij Romani pontificis portulerit, tunc text. in cap. j. de maledi. praecipit illum a temeritate tali compescendum per iudicem nulla poena declarata, ex quo videtur illum reliquis se arbitrio suo: cum enim verba quae maledici dicere pos sent in detrimentum Romani pontificis & sedis apostolice es sent varia, & non aequalis grauitatis & culpae, merito non potuit certa poena declarari. Iudex ergo consideratis qualitatibus personae, verborum, & loci, & aliis quae in arbitrariis consideranda veniunt, clericum in hoc delinquentem punire debet, dum tamen aduertat, quod si verba clerici contra Romanam sedem prolata habent in se speciem heresis, puta si dixerit papam non pos se condere canones, tunc punire debet illum tanquam haereticum, vt notat Ioan. de Ana. ibi, in col. ij. in prin. allegando glo. nota. in cap. generali. in versi. Inhibemus. de elect. lib. vj. quae licet hoc in terminis non dicat, tamen optime facit in argumentum . {Pro quo faciunt notata per Feli. in cap. j. de constit. col. iij.} Et quamuis idem {Io. de Ana. vbi supra} in iij. col. audeat affirmare quod poena text. in c. felicis. de poenis, lib. vj. habeat locum contra illum qui contra Cardinalem verba iniuriosa protulit, motus principaliter, quia dictus tex. punit percutientem Cardinalem: & verbum percussio comprehendit verbalem percussionem, secundum Bart. in loco per eum allegato. Et motus etiam ex eo quod dispositio dicti text. est inducta principaliter fauore ecclesiae Romanae, & pro ipsius quiete, & ideo potest extendi , licet sit facta in odium delinquentium. Hoc tamen non videtur mihi salua eius autoritate pos se iure sustineri: nam licet verum sit quod verbum percutere comprehendat verbalem iniuriam : quis audebit ex hoc inferre, quod poena grauis imposita percutienti comprehendat verbis iniuriam inferentem? Quanto minus creden dum est Romanum pontificem, qui tot & tam graues poenas inflixerit insequentibus hostiliter, vel percutientibus Cardinalem voluis se eas omnes pati illum, qui solum verbis quantumuis contumeliosis Cardinalem offenderit: cum verbalis iniuria quantumuis grauis Cardinalibus illata, mitioribus poenis & satis condignis possit sufficienter emendari. Religio si autem qui in sermonibus suis praelatis ecclesiarum detrahunt, per duos menses subiacere debent illis poenis, quae secundum eorum regulam vel statuta, pro grauibus criminibus seu culpis eis consueuerunt imponi, super quibus absque manifesta necessitate cum eis non valet dispensari, vt statutum est in Concilio Viennensi, de quo in Clem. j. in §. Quibus. de priuileg. Clericus vero qui murmurat alienus sit a fratrum vnitate, & opus eius abiiciatur, itaque iuxta mensuram operis in hoc peccans sacerdotis iudicio poeniteat. ita cautum est in viij. synodo Gratiano referente in cap. Alienus. xc. distin. Si tamen clericus aliquem iniuriosis verbis diffamauit, poterit ille contra ipsum clericum agere actione iniuriarum, & si fuerit condemnatus , efficitur infamis: vt probat text. & ibi notat Abb. in c. Cum t. de re iudic. qui dicit illum text. procedere etiam in clerico, secundum vnum intellectum: quod procedit siue agatur contra eum criminaliter, siue ciuiliter: quia vtroque modo damnatus actione iniuriarum incurrit infamiam , vt concludit Abb. ibi, in j. col. post glos. ibi, licet glos. contrarium senserit in c. At si clerici. de iudi. Et siue verum dixerit, siue falsum, quando id facit animo iniuriandi & sine causa, nihilominus tenetur actione iniuriarum , concludit Abb. in d. c. Cum t. in fin. col. post plures per eum relatas opiniones, & ponit etiam addi. Bart. quae plures doctores refert in l. iij. in princ. ff. de lib. & posthu. in addi. incip. Pro statuto. Crederem praeterea in his regnis Castellae & Legionis pos se clericum condemnari ad petitionem iniuriati, ad hoc vt in prae sentia iudicis & bonorum hominum dicat se mentitum fuis se, quum ita cautum fit, & seruari soleat in laicis, per l. ij. titu. iij. libr. iiij. fol. l. quae lex & si pos set dici clericos non comprehendere : tamen ex aequitate quadam videtur quod Iudex ecclesiasticus possit imitari illam, cuius arbitrio poena in hoc casu relicta est, praecipue attenta doctrina Doctoris de Pala. Ruuios. in Repe. rub. de donat. int. vir. & vxor. in col. v. vbi post Didacum de villadiego Doctorem etiam Hispanum in loco per eum relato tradidit quod deficiente iure canonico recurrendum est ad iura & consuetudines regni, non autem ad iura Imperatorum, vel Iuris consultorum. Et licet Praepos. in c. Consuetudo. j. distin. in iij. col. & Petrus de Rauenna in Alphabeto aureo, in allegationibus in materia consuetudinum , in prin. in v. col. ad fin. teneant contrarium, & sic quod in Hispania iudex ecclesiasticus potius debeat iudicare secundum leges Imperiales, quam secundum leges Regni: tamen hanc meam conclusionem corroborat opinio Praepos. ibi, dum tenet, quod deficientibus iure canonico & ciuili, recurrendum est ad ius municipale, vel ad particularem loci consuetudinem, vt accidit in casu nostro, in quo leges ciuiles deficiunt, nihil prouidentes in hoc casu, prout est specialiter prouisum per legem Regni. Pro qua etiam opinione mea facit doctrina Abb. in c. Ecclesia san ctae Mariae. de consti. col. v. videlicet quod vbi lex es set fundata super ratione naturali, potest Iudex ecclesiasticus illam seruare non ratione legis, sed ratione naturali. Sed quis dubitat quod iustum sit, & rationi naturali congruum, quod clericus qui fal sum crimen alicui imposuit, ex quo lae sa est fama illius dicat se mentitum es se, vt per hoc fama illi restituatur, maxime cum ad hoc teneatur tanquam chri stianus, & ad id a confes sore, etiam non petente iniuriato, cogendus sit. Quod tamen procedere pos set, quando conuicium es set falsum, quia tunc verum es set conuiciantem mentitum fuis se: & tali casu illa est potior satisfactio quae prae stari potest iniuriato, neque ex eo refutanda est: quia videtur illam satisfactionem facientem infamem effici, quum iam ex ipsa condemnatione, etiam si non damnetur ad verborum retractationem, infamis remaneat, neque enim Iudex vt pius sit iniurianti, crudelis debet es se iniuriato, qui tali modo honori suo satisfieri petit, cum alias si in sola pecuniarum poena, vel alia condemnaretur, semper crederent aut saltem suspicarentur illi qui verba iniuriosa audierunt illum dixis se verum, nisi eum se retractantem, & palinodiam decantantem audierint. # 61 Venatores. Capvt lxi. P resbyter in voluptate venandi s ae pius detentus suspenditur duobus men sibus. Diaconus vero ab omni officio su spenditur: vt in c. j. de cle. vena. quae poe na habuit originem a Concilio Aurelianen. de quo in c. Episcopum. xxxiiij. distin. {Qui tamen text. est in Concilio Agathen. Canone lv. qui incipit, Epi scopis, & non inuenitur in Concilio Aurelianensi.} Et aduerte quod dicta suspensio presbyteri debet es se ab omni officio, sicut & suspensio diaconi secundum Abb. in d. c. j. in fin. post Ioan. Andr. licet text. hoc ita clare non dicat. Et nota magnam differentiam inter poenam presbyteri, & diaconi. de qua hic, nam cum presbytero (cum sit praefinitum tempus su spensionis) non dispensabitur, cum diacono autem intra duos dies, vel tres, vel quando placuerit, poterit episcopus dispensare, secundum Henric. in d. c. j. circa fin. & Ioan. de Ana. in iiij. col. ad fin. post Ho stien. in summa. eo. tit. §. fin. Subdiaconus praeterea hoc delictum perpetrans eadem poena qua & diaconus puniendus est, secundum glo. in d. c. j. quod etiam tenent Hostien. & Henric. vbi supra. Quid autem si alij clerici in minoribus constituti in hoc delinquerent? Ioan. And. post Hostien. in d. c. j. dicit quod puniuntur arbitrarie, ex quo poena non est statuta per text. in cap. De causis. de offic. deleg. quod sequitur Henric. ibi, & voluit Hosti. in summa eiusdem tit, in §. fin. quorum opinionem videtur magis sequi Ana. in d. c. j. in fin. verbis, dum dicit, considerandum quod venatio est prohibita clericis in minoribus per c. ij. eo. tit. Anto. tamen in d. c. j. credit quod hoc non sit clericis in minoribus prohibitum, per quod videtur tenere quod propter hoc non sunt puniendi. vnde Abb. ibi, pro concordia dicit, quod aut omiserunt tonsuram , & tenentur, alias secus. Et allegat Clem. ij. de vit. & hon. cler. in verbo, Et si tonsuram. Sed ego credo quod opinio Hostien. Ioan. And. & Henri. sit verior, & quod concordia Abb. quam subdictis breuibus verbis tradit, non procedat, nam videtur velle, quod si dicti clerici in minoribus tonsuram omiserunt, & in hoc venationis delicto deliquerunt , quod tunc puniendi sunt, alias hoc est si non dimis sa tonsura venatores sunt, quod tunc non tenentur aliqua poena. In hoc secundo membro videtur as sentiri opinioni Anto. Sed salua eius autoritate haec concordia non videtur bona: quia si actus venationis clericis in minoribus est licitus, omissio tonsurae non debet eum facere illicitum : & tunc magis puniendus est talis clericus propter omis sam tonsuram , quam propter venandi delictum : & text. in Clem. ij. per eum adductus non suffragatur eius opinioni, quin potius videtur contra illam vrgere: quia ibi clerici in minoribus puniuntur si simul cum tonsura deferant vestes virgatas vel partitas, quasi magis delinquat clericus qui tonsuram deferens rem facit indecentem clericali ordini, quam si illam faciat tonsura neglecta. Vnde si in casu nostro de tonsura es set habenda ratio, magis puniendus es set, argumento dictae Clem. clericus tonsuram deferens, & venationi vacans , quam si illa deposita hoc ageret: cuius forte ratio pos set es se, quia clericus tonsuram deferens , & prohibitis vestibus vtens , vel venationi intendens magis offendit clericalem ordinem , quam si vt laicus incedens hoc admittat. Quippe cum clericus qui cunctis apparet clericus magis populum scandalizat, si rem illicitam faciat, quam alias: quia tunc qui illum non cognoscunt, eum laicum & non clericum reputant , & sic non iudicant illum facere rem prohibitam nec in honestam . Praeterea in hoc proposito notant vnum quod es set magni effectus, si verum Hosti. in d. §. fin. & Henric. & Ana. in d. c. j. quod in omnibus supra dictis monitio trina debet praecedere vindictam, per text. in c. Indigne. xij. q. ij. qui tamen text. iudicio meo hoc non probat: quia nihil de trina monitione dicit, & licet in casu quo loquitur disponat quod debet es se tanta prouisio, quod vindictam admonitio praecedat, non sequitur quod debet monitio precedere in casu nostro & trina. Praeterea eorum opinioni in hoc aduersatur aurea illa doctrina Innoc. in c. Extirpandae. ante fin. de praeb. quam celebrant Doctor. plures per me relati in regula mea: ccxcviij. incip. Monitio, in qua tradidit, quod quando lex loquitur affirmatiue, non requiritur monitio ad incurrendam poenam . Cum ergo text. in d. c. j. loquatur affirmatiue, & statuat presbyterum vel diaconum s aepius detentum in voluptate venandi, suspendum , ergo non requiritur monitio (salua dictorum patrum autoritate) eo maxime, quia si hoc scirent clerici (attendentes nisi monitione praemis sa non es se puniendos) non desisterent a venationibus illam expectantes. Fateor tamen quod in isto propo sito multum operaretur monitio: nam si clericus monitus ces sare noluerit a venatione, poterit deponi, non propter venationem , sed propter inobedientiam , vt expresse firmat Archid. per text. ibi in cap. Quorundam. xxxiiij. distinctio. quem refert & sequitur Anan. in d. c. j. in col. j. Et notat etiam Praep. sequendo Archid. in d. c. Quorundam . Praeterea in hoc aduertendum est, quod adeo clericis est prohibita venatio, quod huic prohibitioni non potest prae scribi per contrariam consuetudinem, vt per Hostien. quem alij sequuntur, in c. ij. de cle. vena. vt refert & sequitur Ana. ibi in ij. col. & vide Abb. in d. c. j. & Praepo. in d. c. Episcopum, qui ponderant illa verba, s aepius detentus, & dicunt quod si rarissime causa sanitatis, recreationis, vel recuperandi appetitum venationibus vteretur clericus, non es set prohibitum, & nec quando causa necessitatis hoc fecis set, puta pro carnibus vel pellibus habendis, quas de facili habere non pos set, vel quando fructus sui consisterent in venationibus, prout dicitur es se in Gallia. Aliqua etiam ex praedictis tenet Ana. in d. c. j. col. iij. de cle. vena. Et vide Archid. in summa. xxxiiij. distinct. & melius in cap. Qui venatoribus. lxxxvj. distinct. vbi recreationis & necessitatis causa licitam dicit clericis venationem . {quod etiam tenet Syluest. in sua summa, in verbo Venatio.} De causa vero necessitatis potest poni optimum exemplum, quod ponunt Hostien. & Ana. in d. cap. j. videlicet, si apri, vrsi, vel aliae ferae veniunt vastare segetes vel vineas clericorum. Et vide Card. in Clem. Ne in agro. §. porro. ij. de stat. monac. vbi referendo Innoc. in c. dudum. el ij. de elect. Idem dicit de causa recreationis, qui prius as serit quod ponere laqueos & retia sine strepitu, & clamore, & canibus licet clericis, allegat text. in cap. Nunquam. de consecra. distin. v. & idem tenet Ana. in Rubr. de cleri. vena. in j. col. referendo Paul. in d. §. Porro, quod etiam notat Praep. in c. j. xxxiiij. distinctio. & Platea in l. Venatoribus. C. de excusa. mune. lib. x. Nota tamen quod venationem in dubio debemus interpretari, recreationis causa, vt per Alexan. in consil. lxxij. j. volum. fin. col. quod etiam notat Ana. in d. c. j. ij. col. ad fin. Et Lucas de Penna in d. l. Venatoribus. # 62 Ioculatores, Goliardi, seu Buffones. Capvt lxii. I ocvlatores dicuntur latores ioci in publicum, facientes spectaculum porprij corporis, vt per Ioan. mona. in cap. j. de vit. & honest. cler. in v j. per text. in cap. Cum decorem. eod. titu. & per l. ij. ff. de his qui not. infam. & glos. in dict. c. j. Hoc vero vocabulum Goliardos, vulgare est Gallorum, & Buffones, vulgare est Tuscorum, secundum Ioan. Mona. & glos. ibi: hos tamen alibi appellat canon histriones. iiij. quae st. j. cap. j. de consec. distinct. ij. cap. Pro dilectione, secundum Ioan. Andr. & Domi. ibi, tamen in illis capitulis non fit mentio de aliqua ex tribus dictionibus praedictis, sed solum de histrione. Ex quo videntur dicti doctores intelligere, quod idem significat haec dictio histrio, quod tres dictiones praedictae. Et clerici qui tales se faciunt si per annum illam artem ignominiosam exercuerint, ipso iure carent omni priuilegio clericali. Si autem breuiori tempore, tunc si tertio moniti non resipuerint, carent etiam omni priuilegio clericali. Ita disponit text. in dict. cap. j. & facit in proposito decretum Concilij Carthaginien. iiij. a Gratiano transcriptum, in cap. Clericum. xlvj. distinct. vbi disponitur, Clericum scurrilem, & verbis turpibus ioculatorem, ab officio es se retrahendum. Annus autem de quo supra continuus debet es se, vt poenam praedictam quis incurrat: vt notat Ioan. mona. ibi, & Archidiaco. Ioan. Andr. & Domini. Vnde si in diuersis mensibus diuersorum annorum, qui simul iuncti vnum face rent integrum annum , quis vteretur praedicta arte, non haberet locum ista poena, secundum Anch. & Domini. ibi Aduerte praeterea quod licet Ioan . mo. in. d. c. j. teneat quod clerici in sacris non amittant priuilegium in isto casu, contrarium tamen tenent Arch. Ioan . And. Anch. Domin. & Phili. ibi, pos sunt tamen recuperare ipsum priuilegium per dispensationem episcopi, quando in hoc delinquens es set poenitens & vere contritus secundum Ioan. And. & Anch. ibi, & Domi. Et vide Bartho. de Cas saneo in consuetudinibus Burgundiae . fol. l. in. §. Septimo sallitur. vbi limitando regulam quod clerici non pos sunt de crimine coram seculari Iudice conueniri , dicit quod hoc fallit in clerico goliardo, buffone vel ioculatore, qui tertio monitus non desistit, quia talis est ipso iure priuatus omni priuilegio clericali. Ex quo videtur velle quod propter hoc crimen clericus efficitur de foro iudicis secularis. {pro quo etiam vide Stepha. Aufre. in clem. j. de offi. ord.} Et licet vt supra dictum est Doctores teneant contra Ioan. mona. & sic, quod haec poena procedat in clericis etiam in sacris, dicit Bar. vbi supra, quod tutius est tenere opinionem Io. mona. contra Archid. & sequaces propter actualem degradationem, quae in hoc casu secundum eum videtur neces saria: cuius opinionem videtur sequi Phili. Probus in addi. ad Io. mona. Ego tamen credo quod opinio Archi. & aliorum contra Io. mona. sit vera. Nec obstat illud de degradatione quod Barthol. de Cas saneo vbi supra dicit: quia non sequitur, est neces saria degradation in casu isto, ergo bene dicit Io. mona. dum as serit quod poena ista non procedit in clericis in sacris. quia Doctores contrarium tenentes, non negant degradationem es se neces sa riam, licet de ea non faciant mentionem, & si neces saria est in casu nostro, etiam facienda es set in clerico in minoribus, quia ille etiam capax est degradationis, vt videbis infra super verbo degradari: neque constat ex verbis Ioan. mona. quod ideo dicar, quod clerici in minoribus amittunt priuilegium, iuxta formam text. in dict. capitu. j. quia in eis non est neces saria degradatio. # 63 Carnificum, seu macellariorum, aut tabernariorum officium publice & personaliter exercentes. Capvt lxiii. C lerici nominatim & tertio moniti, vt ab huiusmodi officiis desistant, si non fecerint, aut officia illa resumpserint, coniugati omnino, non coniugati vero in rebus, & si omnino incedunt vt laici in personis, priuilegium clericale quamdiu praemissis institerint, eo ipso amittant. ita dispositum est per Concilium Viennens. vt in Clement. j. de vi. & honest. cleric. Et aduerte quod poenam hanc incurrunt etiam clerici praedicta officia exercentes pro vtilitate dominorum quibus seruiunt: quia in hoc non habetur re spectus ad eum cuius interest, sed solum ad eum qui talia officia exercet per se & publice secundum Bonifacium ibi, prope fin. post Paul. & Guilliel. Quem etiam ibi vide prius tenentem post Paul. quod clerici puniuntur praedicta poena, quamuis non exerceant continue dicta officia, sed per dilucida interualla, dum tamen eo tempore quo non exercent de sistant propter aliam causam, & non causa hone statis ordinis clericalis. Vt autem poenam hanc incurrant clerici debent nominari proprio nomine & expres so in monitione illis facienda, per glos. ibi, in verbo nominatim: quae quidem monitio debet fieri publice in ecclesiis per presbyterum vel prae conem in scriptis, vel sine scriptis, vel in locis aliis publicis secundum Guiliel. de monte Lau. ibi: quod tamen videtur intelligere Bonifacius ibi prope fin. quando non pos sunt clerici apprehendi: nam si pos fent, monitio debet fieri in personis monitorum, quem etiam vide dicentem quod forsan sufficeret, si fieret monitio in loco habitationis. & vide Cardi. ibi, in vij. quae st. concludentem, quod quando monitio fieret per circumlocutiones omnino specificas: tunc aeque fit certificatio, sicut per nomen proprium : & in casu nostro talis monitio sufficeret, dum clare constet de quibus fiat mentio. & idem tenent zenze. & Petrus de Ancha. & Bonifac. & Imo. ibi: quos sequitur etiam Ioan. de Vanchel. in suo breuiario, super dict. clement. licet Paul. & Ioan. de Ligna. teneant contrarium secundum eum . Debet etiam es se monitio trina, adeo quod non sufficeret vnum peremptorium pro omnibus, vt not. etiam glos. ibi. Cardin. autem in viij. quae stio. concludit vnam monitionem cum tribus interuallis equiparari in isto casu tribus monitionibus, & sic intelligit opinionem Zenze . ne contradicat Stephano: & sic videtur, quod possit intelligi opinio Anch. & Ioan . de Imo. ibi, qui videntur simpliciter tenere opi. glo. & Ioan. de Ligna. & Zenze. In arbitrio praeterea est episcopi in his monitioni bus statuere terminum quem voluerit, sed postquam statuerit, non licebit immutare prius quam lapsus fuerit, sed cum durat, prorogare poterit ex causa. ita Cardi. ibi post Lau. in ix. quae stio. in fin. Et aduerte quod inquantum supra dictum est, quod reassumens officium prohibitum ex praedictis postquam dimi sit, incurrit poenam: limitandum est, nisi reas sumens dimittat illud durante termino monitionum, vt declarat glos. ibi, in verbo resumpserint, quam sequitur Cardin. ibi post Laud. & Paul. in x. quae stion. Et idem sequitur Imol. ibi super eadem glos. Quod tamen optime sublimitat & declarat Bonifa. ibi, in colum. iiij. versic. Sed istud. Vbi dicit quod praedictam limitationem putat veram, quando primo dimissio fuit facta simpliciter: nam tunc quia constat de causa dimissionis, & sumus in materia poenali, intelligendum est prout placet ipsi monito: secus autem vbi constat de dimissione propter monitionem praecedentem: tunc enim monitio fuit sortita suum effectum, & sic amplius non potest dici quod durat terminus monitionis: & ideo reas sumptio per eum facta nocebit ei, tanquam facta, expirata iam monitione, licet postea ductus poenitentia quia reas sumpsit, dimittat intra terminum sibi datum in monitione. Item nota quod si clericus vtatur aliis vilibus officiis, vt puta aptare pelles, vel si sint lenones, vel balneorum publici custodes non incurrunt praedictam poenam, licet videatur in talibus es se identitas rationis, & in aliquibus eorum maior ratio, vt colligitur ex glos. iiij. in d. clem. & ex his quae no. ibi Card. quamuis contrarium teneat Zenze. ibi, quem videtur sequi Bonifa. ibi, in col. ij. ver. Conclude , qui etiam addit, quod si clericus exer ceret officium mundandi cloacas, quod forsan haberet locum poena d. clem. quod ego non opinor verum , sequendo dictam opinionem Cardi. post glo. quia si lenones non comprehenduntur sub ea, quia non sunt expressi, multo minus mundantes cloacas. Crederem tamen quod & si tales non comprehenduntur, quia ille text. videtur specialiter prohibere illa officia ibi expres sa, ex eo forte, quod in illa aetare frequentius peccabatur in illis, secundum Cardi. ibi, Si clericus vteretur aliquo ex praedictis officiis, vel similibus vilibus, vel inhonestis, si monitus non desisteret, puniendus es set superioris sui arbitrio, attenta officij & personae qualitate, & temporis diuturnitate, & aliis quae infra in arbitrariis consideranda tradimus. # 64 Aleatores. Capvt lxiiii. A lea quidem (si Calepino credimus) ludus tabulae est, & omnis ludus in varietate fortunae consistens. Vnde aleator dicitur qui s epe alea ludit: ludere autem ad aleas & taxillos clericis prohibitum est, vt in capit. Clerici. de vita & honesta. cleri. quod ideo prohibitum videtur propter plura crimina quae in talibus ludis perpetrari solent, quorum xvj. refert Host. in sua summa, in tit. de excessi. praelat. in §. Clericus. Et vide Florent. in ij. parte, titu. j. capit. xxiij. §. vj. col. j. & duabus sequent. vbi dicit quod quot sunt puncta in taxillis, tot sunt scelera in ludo, & ponit xxj. peccata quae in illo interueniunt, quae omnia ad literam transcripsit Petrus de Rauen. in suo Alpha. aureo, in verbo, ludus. Poena autem clerici publici alea toris est vt repellatur ab obtinendo beneficio, etiam si nunquam fuerit monitus, vt desistat a ludo probatur. in cap. inter dilectos. de exces. praela. iuncta glos. in d. cap. Clerici. in verbo ad aleas, vnde dicit. Abb. in d. c. Inter dilectos, quod collation facta tali est nulla, si de hoc constabat, tanquam facta vili & indigno, & si non constabat , quia erat occultus, debet irritari: quae vltima verba Abb. displicent. Nam si haec est poena aleatoris publici, quomodo occultus aleator illa punietur? beneficio autem obtento non priuatur propter ludum, secundum eum, sed mitiori poena plecti debet, ex quo videtur quod poena est arbitraria. Si autem monitus non se correxerit, tunc potest benesicio priuari secundum eum , qui allegat text. in cap. j. xxxvj. distin. quae alias est xxxv. qui text. hoc expresse non dicit, sed quod clericus deseruiens alae, aut desinat, aut damnetur, & non aperit quae sit poena. Vnde magis mirandum est quod Domini. & Praepo. ibi summando text. eundem videntur tenere quod per illum textum imponitur poena depositionis, quod etiam videtur tenere Silues. in summa, in verbo ludus, in vers. Quarro quaeritur, dum dicit quod patet es se peccatum mortale ludere in clericis, ex poena quae est excomunicatio, vel depositio, vt dist. xxxv. Episcopus, qui est idem text. de quo supra, qui omnes Doctores solum ad hoc moueri pos sunt propter illud verbum damnetur. Et praedictam tamen opinionem Abb. sequitur simpliciter Ioan. Baptista Caccialupi in tracta. de ludo. in xij. quae st. licet non referat Abb. sed allegat solum Doctores in dict cap. inter dilectos, & idem fere ad literam facit Paris de Puteo in tract. de ludo, in col. xj. numero xliiij. licet de Dominico & Praepo. nullus eorum meminerit. Ego vero in poena huius delicti non facile opinor quod pos set describi certa doctrina, quippe cum variari debeat ex circumstantiis occurrentibus quae ad aggrauandam vel minuendam eam animum iudicis inclinabunt : deoque arbitrari eum oportebit quanta sit con suetudo ludentis, & quae quantitas precij, & qualitas personarum , qualísve exempli pernicies, & an in hoc delinquentes occasione ludi diuina deseruerint officia, quibus interes se tenebantur, aut si sacramenta defierint ministrare. Et prout haec omnia accidis se comperirit , sic delinquentes in hoc punire debebit. Vnum pre terea semper aduertat Iudex, quod cum in his praecipue regnis longe grauius puniant eorum leges ludentes ad taxillos, quos idioma Hispanum , Dados appellat: & hoc genus ludi in oculis omnium detestabilius sit, sic debet ipse arctiori poena clericos qui in hoc deliquerint coercere. Si vero clericus proprio ludo id adiunxerit, quod aliis ludere volentibus mensam paratam habet, in qua alios ad ludendum prouocat ac recipit, tunc quidem grauiori poena quam in praedictis casibus plectendus est. Admonitos prae terea velim hoc articulo omnes Iudices, horum praecipue regnorum , quod licet ex eorum legibus sancitum sit, quod post duos menses non possint Iudices inquirere contra lusores, nec contra eos qui duos tantum argenteos luserint procedere: ipsi tamé contra clericos & post dictum terminum , & infra praedictam quantitatem poterunt & debebunt procedere, ex ratione: quia cum longe inhonestius, & magis prohibitum sit clericis quam laicis vacare ludis, non videtur decens es se dictarum legum sanctiones in clericorum ludentium patrocinium admittere. Atque ex ea crederem ratione pos se firmari, quod licet eae dem leges patriae breuem terminum praefixerint ad repetitionem amis sorum in ludo, etiam eo lapso damnari poterit clericus ad restitutionem eorum quae lucratus est, eo qui amiserit repetente. Et quod in hoc attendendum sit tempus a iure communi prae sinitum ad repetitionem praedictorum, de quo in auct. Alearum vsus. Et per Abb. in d. c. Clerici. de vi. & honest. cleri. Non solum autem Iudices ecclesiastici in puniendis clericis lusoribus debent es se peruigiles, sed & in spicientes, & participles tantum etiam punire debent, paena quae ipsis condigna videbitur, imperatoriarum legum zelum imitantes, qui clericos ad tabulas ludentes, vel participles ludentium, aut in spectores tribus annis a ministerio prohiberi iubent, & in monasterio redigi, vt in auct. Interdicimus. C. de episcop. & cleric. & in §. Interdicimus. in auct. de sanctis. episcop. colla. ix. # 65 Bona ecclesiae dilapidantes. Capvt lxv. SI quis dilapidator est bonorum ecclesiae, haec est manifesta & rationabilis causa quare potest a dignitate remoueri, probat text. in cap. ij. de stat. mona. circa fin. & vide text. in capitu. Si quis presbyter. l. dis. quem sic summat praepo. Presbyter vel diaconus vendens sacra vasa ecclesiae deponendus est, poterit tamen episcopus cum eo dispensare: qui text. etiam probat quod clericus in hoc committit sacrilegium . Patronus vero clericus qui res ecclesiae alienat, vel illis damnum insert, si requisitus non restituit su spenditur ab officio & beneficio donec emendet, & si adhuc noluerit emendare, debet deponi. ita etiam disponit text. in l. iij. tit. xv. parti. j. Et nota quod in isto casu dilapidationis tria specialiter reperiuntur secudum Anto. post Hostien. in cap. Licet Heli. de simon. pen. col. primum quod absens & contumax condemnatur etiam lite non contestata. Secundum quod propter solam suspitionem suspenditur ab administratione is contra quem fit inquisitio. Tertium quod quilibet auditur accusans: quae etiam tria specialia resert & sequitur Ana. ibi, in col. vj. Prius tamen admittendi sunt quorum interest. xvj. quae st. vij. cap. Filiis. & ij. quae st. vij. Quapropter. Forma vero procedendi contra dilapidatem est, quod formentur duo proces sus, primus de suspitione dilapidationis, in qua summarie procedi debet: quia timetur ne is contra quem est inquirendum de veritate officials corrumpat, & inquisitionem veritatis impediat, in qua procedi potest summatim, & sine scriptura ad effectum, vt probate suspitione detur sibi coadiutor, & interdicatur vtrique omne genus alienandi, & tunc probate suspitione licet leui, & per coniecturas debet suspendi ab administratione, quae suspensio operatur effectum, quod solum perdet potestatem administrandi in temporalibus, non vero in spiritualibus. Secundus proces sus de veritate dilapidationis in quo proceditur plenarie, & inuenta veritate deponitur ab administratione in perpetuum , taliter quod quo ad actum, & quo ad ius remoueatur ab administratione spiritualium & temporalium , licet non degradetur ab ordine: & sic eiicietur dila pidator ab ecclesia, & alius praeficietur, & eiectus remanebit in ordine, sed non habet ordinis executionem, cum sit effectus infamis per sententiam . Quae omnia colliguntur ex Archid. in c. Vobis. & in cap. Vulteranae. xij. quae st. ij. & ex Anto. in c. Venerabili. de offic. deleg. & in c. Licer Heli, de simo. & ex Ioan. de Ana. ibi, col. v. & ex Abb. in. d. c. Venerabili. complectendo substantiam dictorum suorum: Abb tamen vbi supra, in hoc secundo proces su quando de veritate agitur quo ad poenam imponendam conuicto de dilapidatione distinguit, quod aut fuit actum criminaliter, & debet deponi, allegat text. in. c. Apo stolicos. & c. Monemus. xij. quae st. ij. cuius opinionem sequitur in hoc Praepos. in d. c. Vobis, prope fi. Aut fuit actum ciuiliter, & debet solum remoueri a beneficio, & alius est ad illud promouendus, allegat text. in d. c. Licet Heli. quam distinctionem habuit ab Anto. ibi. licet eum non referat, qui etiam plus dicit, quod debet deponi etiam ab ordine: & vide eundem ibi, & in d. c. Licet Heli. tenentem quod si praelatus non potest conuinci de dilapidatione, & est infamatus, debet se purgare. Et aduerte quod Abb. in d. cap. Venerabili. dicit quod hic proces sus de quo supra haber locum, quando proceditur per viam inquisitionis, seu denunciationis: sed si accu satur quis de dilapidatione, non est neces se vt prius inquiratur an sit suspectus, sed potest procedi super veritate. Quum autem totus hic noster libellus in denunciatione fiscalis, non in accusatione fundetur: per hoc constat quod debebit in nostro propo sito formari duplex proces sus. Crederem praeterea quod licet verum sit quod Abb. dicit, quod accusa tionem non est neces se praecedere inquisitionem de suspitione. Si tamen accusator peteret pendente accusatione accusatum suspendi ab administratione, tunc neces se es set saltem summarie de tali suspitione cognosci, & illa probata pos se procedi ad suspensionem, vt supra: quia sola pendentia accusationis de dilapidatione non sufficeret ad suspendendum reum ab administratione, vt notat Anto. in d. cap. Licet Heli. col. pen. & Praepos. in d. c. Vobis. xij. quae st. ij. Sed in materia huius nostri cap. vide Abb. in d. cap. Licet Heli. pen col. vbi dicit quod in veritate super modo procedendi contra dilapidatores iura loquuntur vario modo: quia principaliter habemus text. in ista materia ibi, in d. c. Licet Heli. & in d. c. Venerabili. & in c. Vobis. & in c. Vulteranae. xij. quae stio. ij. cum aliis: & videtur quod non possint recte reduci ad concordiam, nisi vnum suppleatur per aliud. Vnde putat ipse propter hanc iurium varietatem es se committendum iudicis arbitrio, quam viam debeat accipere, & ideo considerata qualitate denunciantium & denunciati, & fama si qua habetur, quandoque iudex a principio interdicit a potestate alienandi, prout factum fuit in d. c. fin. de accusa. quandoque interdictione non facta procedit super suspitione, vt ibi: & probata suspitione poterit secundum eius qualitatem & quantitatem in partem vel in totum su spendere, vt ibi: vel dare sibi coadiutorem, vt in d. c. Venerabili. & quod sic pos sunt reduci ad concordiam iura & opiniones plures quae versantur in hoc. Cuius opinionem videtur quodammodo sequi Felin. in d. c. Venerabili. dum in nostro proposito, & in materia dilapidationis videtur se remittere ad docto res, ibi, maxime ad Imo. ibi, & ad Abb. in. d. c. Licet Heli. Et nota quod dicit Anto. in d. cap. Licet Heli. in pen. col. quod dicitur probari suspitio dilapidationis, si ecclesia habeat magnos reditus: & nihilominus praelatus est magnis debitis obligatus, & quod non poterit se excusare obtentu nobilitatis, quia quantumcunque sit nobilis, debet se restringere, & temperare, secundum ecclesiae facultates. Quod non videtur simpliciter tenendum: quia si praelatus dilapidat reditus annuos ecclesiae ad suam tantum men sam pertinentes, non dicetur tunc dilapidare bona ecclesiae; sed reditus suos. Propter quod non videtur es se procedendum contra eum, tanquam contra dilapidantem bona ecclesiae, nisi intelligat Anto. quando debita quibus erat obligatus praelatus es sent contracta ratione ecclesiae, nam cum ad illa etiam teneatur succes sor iuxta text. in cap. j. de solu. dicetur tunc dilapidare bona dignitatis, quum per superfluitatem suorum sumptuum obligat succes sorem suum in ea. Insuper Barba. in d. cap. Venerabili. in vj. & vij. col. simpliciter refert plures & varias opiniones in ista materia, & post earum relationem dicit quod magna molestia est sibi in referendis tot opinionibus, & quod veritas non habetur ex illis, & quod es set neces saria papalis decisio, vt tot iura varia & diuersa reducerentur ad concordiam, & postea in col. seq. refert opinionem legistarum in proposito, & dicit quod etiam ex dictis eorum non apparet veritas, sicut neque ex dictis canonistarum, & quod soluat Apollo. Et tandem ipse pro veritate dilucidanda in isto pas su suscipit duos casus examinandos. Primum an pendente lite super suspitione dilapidationis sit in terdicta ipso iure potestas alienandi, an sit interdicenda a Iudice. Secundum an sit interdicenda administratio, an debeat dari coadiutor, quos duos ca sus prosequitur per duas col. sequentes , & tandem ex eis elicit tres conclusiones. Quarum prima est, quod licet a iure sit potestas alienandi interdicta, pendente lite super suspitione dilapidationis, tamen requiritur factum Iudicis, quam dicit es se contra Hostien. & sequaces. de quo articulo vide Aret. in d. c. fin. de accusa. reliquas duas referre non curo, quia primam earum dicit es se contra glos sas Decreti, & Decretalium, & contra omnes Docto. vsque ad suos dies. Secundam dicit es se contra scribentes, propter quod satis videntur paruipendendae a doctoribus, qui magis veritatem, quam superfluam subtilitatem quaerunt , & aliis referre student. In tanta igitur Doctorum varietate, nimirum si nos quid verum sit non facilem pos simus eligere. Vnde videtur pos se teneri forma duplicis proces sus, de qua supra cum temperamento opinionis Abb. in d. c. Licet Heli. in qua multum credit in hac materia committendum arbitrio iudicis. # 66 Publicis spectaculis. Capvt lxvi. S i enim hominibus cunctis obes se plurimum, moresque corrumpere spectacula Lactantius ostendit, ob ídque fugienda consuluit in lib. vj. diuinarum institut. cap. xx. in fin. maxime sub his verbis: Vitanda ergo spectacula omnia, non solum nequid vitiorum pectoribus insideat, quae sedata & pacifica es se debent, sed ne cuius nos voluptatis consuetudo deliniat, & a Deo atque a bonis operibus auertat. Quis inquam ambigere potest, quam indecens sit ecclesiarum ob sequiis mancipatos viros illis delectari? Vnde merito ministris altaris,} ac quibuslibet clericis prohibitum fuit in Concilio Laodicen. {in Canone liiij.} de quo in cap. Non oportet, {lo ij.} de consec. dist. v. spectaculis aliquibus quae in nuptiis, aut in scenis exhibentur interes se, & sancitum fuit eos debere fugere, & abire de conuiuio ante quam themelici ingrediantur, vt ibi. Quodque non debeant spectaculis interes se scripsit Isidorus, vt in capit. His igitur. xxiij. distinctio. & quae etiam turpia spectacula illis inhibeantur , habetur in cap. Presbyteri. xxxiiij. dist. quod est Concilium Agathens. {in Can. xxxix.} & insuper in antiqua illa & felici Ecclesiae aetate, non solum Pontifices maximi & caeteri Praelati eorum coadiutores, sed etiam Imperatores ipsi quantumuis vniuersi fere orbis regimine praepediti, clericorum honestati ac suorum morum reformationi vacabant, gnari quidem quantum officiat a sacerdotibus & clericis in reliquum vulgus exempli mali virus efflatum: adeóque huiusce honestatis erant solliciti, vt plura clericis omnibus interdicerent, quae infelici hac tempestate nostra leuissima fore videntur. Cuius rei exemplum est quod Iustinianus Imperator non solum episcopis, sed etiam presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, & lectoribus, ac omnibus aliis cuiuslibet venerandi collegij ad quodlibet spectaculorum spectandi gratia venire prohibuit. In hoc vero delinquentes, vt tribus annis a venerabili ministerio prohiberentur, & in monasterio redigerentur statuit, vt in aucten. de sanct. episco. §. Inter dicimus. colla. ix. quae quidem poena & si vti ab Imperatore clericis inflicta videatur, non imponenda: monere tamen debet praelatos omnes, vt similia clericis prohibeant, ac contemptores poena digna ca stigent. Et vide Cardi. in Clem. Ne in agro. §. Porro. col. ij. de stat. monac. referentem Laur. qui per text. ibi, & in d. §. Interdicimus. & per text. in cap. Sententiam sanguinis. ne cleri. vel mona. dicit quod clerici non debent interes se ludis, ostentationibus , duellis, executionibus damnatorum ad mortem, clande stinis matrimoniis, & aliis voluptuosis, seu aliis inhumanis actibus laicorum, ex quibus probabilis videtur as serentium opinio, scilicet non licere clericis, maxime sacerdotibus tauricidiis interes se. Quippe cum inficiari nemo valeat quod ille actus in humanus sit, & antiquam redolens barbariem, & in quo plures exinde hominum sequantur interitus, tantóque soleant iocundiora reputari similia spectacula, quanto saeuior in homines fuerit taurorum ferocitas iaculis lacessita. Vt autem ab hoc abstinerent clerici in sacris saltem constituti, honestum & aequum ducerem , vt hoc synodali decreto per omnes dioeceses prohiberetur, poena condigna contrafacientibus imposita. # 67 Clandestinis nuptijs interes sentes. Capvt lxvii. P arrochialis sacerdos contemnens prohibere tales nuptias, aut quilibet alius etiam regularis qui prae sumit illis interes se suspenditur ab officio per triennium, & punitur grauius, si culpae qualitas postulauerit, vt in cap. fin. de clandest. despon. Et licet text. ibi solum dicat quod in hoc delinquens suspenditur ab officio, intelligendum est, quod talis suspensio inducit etiam suspensionem a beneficio, cum hoc sit regulare, vt not. glo. in Clem. Cupientes . de poen. in glo. magna, versi. Et nota. {& in c. Latores, de cler. exco. minist. & Doct. in c. Pastoralis. de appella. vbi etiam glo. fin.} & ita tenet Card. in d. c. fin. quem referr & sequitur Praepo. ibi, in fin. col. Tempus autem triennij poterit minui vel augeri ex causa, vt not. Hosti. ibi, quem sequitur idem Praepos. in d. fina. col. qui pro eius opinione ponderat text. ibi, dum dicit, grauius puniendus, &c. Imo plus dicit Hostien. secundum eum quod ab hac suspensione poterit absolui ab ordinario, vel suo parrochiano, ex quo non reseruatur sedi A post. arg. text. in c. Nuper de senten. excom. nisi per constitutionem legati in prouincia de consensu synodali fuerit absolutio reseruata, nam tunc etiam episcopus non pos set absoluere. Ego tamen dubito inquantum docto. dicunt quod absolui poterit a suo parrochiano, argu. d. c. Nuper. quod hoc sit verum in isto casu. quia ille text. loquitur in excommunicatione , in qua vertitur periculum animae, quod quis sit, vel moriatur excommunicatus , quod non est in suspensione. Item loquitur quando difficile est ex aliqua iusta causa, quod ad ipsum excommunicatorem absoluendus accedat. Item ludibrio esset poena ista suspensionis per triennium , si statim post illam incursam pos set sacerdos ab solui a suo parrochiano: Preterea poena ista imponitur presbytero parrochiali, quomodo ergo poterit iste habere alium presbyterum parrochialem suum , qui illum tanquam parrochialis & proprius sacerdos absoluat. Imo quod nec ab episcopo possit absolui sacerdos qui hanc poenam incurrit, magis in specie probat gl. in cap. Cupientes. in §. Caeterum, in verbo, suspensos . de elect. lib. vj. dum dicit, quod text. in d. cap. Nuper. non habet locum in suspensione: & licet sequamur opi. glo. in clemen. j. de haeret. in §. verum. in verbo excommunicationis, quae videtur extendere d. cap. Nuper. ad suspensionem , quando non fuit ad tempus determinatum , & dicit non habere locum quando tempus est determinatum , adhuc non potest procedere opin. Hosti. & Card. in casu nostro. Quum hic suspensio sit limitata ad triennium: nec etiam procedere potest eorum opi. si obmissis glo. praedictis sequamur opinionem Pauli, in clem. j. de reb. ecceles. non alie. quam videtur sequi Domi. super. d. glos. in verbo. suspensos, dum vult quod aut lex ponit suspensionem propter poenam, aut propter contumaciam: primo casu, inferior non potest absoluere, nisi es set causa vrgens: secundo, inferior absoluit, & sic procedit d. c. Nuper Nam etiam secundum istam distinctionem non potest procedere dicta opinio Hosti. & Cardi. quia aperte con stat quod in casu nostro suspensio non in contumaciam, sed in poenam imposita est: & sic per supra dicta videtur, quod non sit vera opinio dictorum Doctorum quo ad casum nostrum, quam nusquam ab alio impugnatam legi. Cum autem hodie in pluribus locis consuetudo inualuerit, vt praelati dispensent quod sine bannis praecedentibus contrahere possint qui nubere volunt , vt facile est videre in aliquibus dioe cesibus, & vt de consuetudine eadem attestatur Petrus de Palude, in iiij. sententiarum. dist. xxviij. q. ij. arti. iij. conclu. iij. eodem modo videtur quod ex tali dispensatione celebrandis nuptiis possint interes se. # 68 Nuptias secundas benedicentes. Capvt lxviii. V ir & mulier ad bigamiam transiens, non debet a presbytero benedici, quia cum alia vice benedicti sint, eorum benedictio iterari non debet. verba sunt text. in cap. Vir autem, de secundis nuptiis. & sic siue vir, siue mulier alias receperit benedictionem, non debet benedictio iterari, quia communis est vtrique: neque vnus sine altero eam recipere potest, vt notat Hostien. in summa eiusdem titu. in §. An licitum sit, vers. In aliquibus, qui etiam notat quod si duo transeunt ad bigamiam, qui nunquam fuerunt benedicti, poterunt benedici. Sacerdos autem contrarium sacrens ab officio & beneficio suspensus cum testimonio literarum proprij episcopi destinandus est ad sedem Apostolicam, vt in c. j. eod. tit. Ex quo videtur secundum Host. vbi supra, quod alius dispensare non potest. Quam poenam cum tam grauem consideret Anto. in d. c. j. pro tam leui delicto dicit quod forte clericus de quo ibi, benedixit secundas nuptias contractas viuente prima coniuge: quod etiam ante eum su spicatur Io. And. qui tame dicit hoc non patere in decretali antiqua: vt refert Abb. ibi, qui credit hodie imponendam es se poenam arbitrariam attentis circunstantiis, ac consuetudine loci. Et licet quidam dixerunt quod talis sacerdos est suspensus ipso facto, tamen Hostiens. tenet contrarium, quem videtur sequi Anto. ibi, dum refert eius opinionem vltimo loco. Et sequitur eum etiam expresse Abb. licet de Anto. non faciat mentionem. Vnde in hoc de licto cum poena non sit imposita ipso iure secundum communiorem opinionem: & delictum non sit tam graue, arbitrio Iudicis erit puniendus clericus in hoc delinquens. # 69 Virgata ac partita veste publice vtentes. Capvt lxix. ANtequam huius exces sus poenam describamus, sciendum est, quod virgata ve stis dicitur illa, quae est stripata per diuer sos colores, vel cum pannus de se est planus, aliquid supra ponitur per modum virgae vel literaturae. Partita vero est quae fit ex diuersis coloribus, vel quae est scis sa, vel diuisa per ferrum, vt per supradicta verba declarat Ioan. Vanchel, in breuiario Clementinarum, Clemen. ij. de vi. & hone. cler. Clericus vero tali vtens veste, beneficiatus per sex men ses a perceptione fructuum est eo ipso suspensus, si non beneficiatus, sed in sacris citra sacerdotium per idem tempus redditur eo ipso inhabilis ad beneficium ecclesiasticum. Habens vero dignitatem, personatum, seu aliud beneficium, cui cura animarum imminet, ac alij in sacerdotio constituti, tali vtentes veste publice, aut infulam, seu pileum lineum publice portantes in capite sunt eo ipso beneficiati a perceptione fructuum per annum suspensi. Sacerdotes vero per idem tempus inhabiles ad beneficium, vt in clem. ij. supra allegata, de vi. & hone. cler. vbi etiam vide alias vestes clericis prohibitas. & poenas deferentium illas. Nota tamen quod si clericus vtitur aliqua ex vestibus sibi prohibitis secre to, & subtus alias vestes, ita quod in publicum non apparet, non incurrit hanc poenam: & idem est si vtitur talibus vestibus domestice, puta in studio, vel loco simili, vel si non continue portat, sed ad momentum propter festum socij sui, qui doctoratur, vel fit rector aut miles, aut ducit vxorem . ita notat Ancha. ibi secundo nota. referendo ad hoc Zenze. & tenet hoc etiam Imo. ibi. ij. col. vers. Quaero quid. Qui praeterea notat post. Zenze . quod si clericus propter paupertatem defert vestes prohibitas non incurrit poenam illius text. Et vide etiam Ioan . de Ana. in rub. de aposta. vbi aliqua ex praedictis refert & sequitur, & decisiones Capellae Tholosanae in quae st. lij. Item fuit dubitatum , si clericus, cum sua additione Stephani Aufrerij. Et vide concilium Constantiense in sessione xiiij. in tit. de vi. & honest. cleri. vbi penitus decernit abolendum quod clerici & personae ecclesiasticae deferant manicas ad cubitum pendentes, & vestes longas cum magna & sumptuosa superfluitate, maxime fis sas retro, & in lateribus cum fodraturis vltra oram excedentibus in fis suris, & quod cum talibus intersint in ecclesiis cum superpliciis, ac aliis vestibus ad cultum & officium ecclesiasticum ordinatis, maxime intra ecclesias, in quibus beneficiati existunt: & quod contrarium facientes, vt transgres sores Canonum puniantur: & specialiter statuit, vt quicunque beneficiatus, aut officium in ecclesia gerens in habitu huiusmodi diuinis officiis prae sumpserit interes se, pro qualibet vice a participatione prouentuum ecclesiasticorum per mensem nouerit se suspensum, ac tales fructus fabricae illius ecclesiae applicentur. Vt autem apertius intelligatur quam dispar fuit antiquorum patrum zelus in procuranda clericorum etiam in vestibus honestate. non praetermittendum duxi quod in Concilio Matisconensi primo, cap. v. sancitum fuit per haec verba, Vt nullus clericus sagum aut vestimenta , aut calceamenta secularia, nisi quod religionem deceat, induere prae sumat: quod si post hanc diffinitionem clericus aut cum indecenti veste, aut cum armis inuentus fuerit, a seniori ita coerceatur, vt triginta dierum inclusione detentus aqua tantum & modico pane diebus singulis sustentetur. Pudeat ergo hodiernos Iudices ecclesiasticos delicta grauia sub preaetextu cuiusdam pernicios ae pietatis leui coertione punire, cum patres antiquos tam leue facinus tam duro & longo ieiunio legerint correxis se. # 70 Ac comam nutrientes, siue relaxantes. Capvt lxx. CLericos nutrire comam Anicius papa prohibuit, vt in cap. Prohibete. xxiij. distin. Et praecepit caput radere desuper in modum sphaerae: & idem etiam prohibuit Concilium Carthaginiens. in c. Clericus. de vi. & honest. cler. Item etiam Concilium Agathense statuit vt clerici qui comam nutriunt ab Archidiano detondeantur inuiti. vt in c. Clerici. ea. dist. Postremo vero Grego. ix. statuit quod si quis ex clericis comam relaxauerit, anathema sit, vt in c. Si quis. ead. distin. vbi glos. dicit exponendum sit, id est, fiat. Et est etiam text. in cap. Si quis. de vi. & honest. cler. vbi glos. idem dicit. & vide Abb. ibi, qui notat ex text. quod clericus non deferens tonsuram peccat mortaliter, quia est dignus anathemate. # 71 Ebrij. Capvt lxxi. Q vi enim ebrietatis crimen paruum es se existimat, audiat Apostolum Paulum dicentem, Neque fornicarij, neque idolis seruientes, neque molles, neque masculorum concubitores, neque auari, neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt. Cúmque inter tam grauia delicta ebrietas annumeretur, quanta sit eius grauitas aperte perpendat, videátque beatum Augu stinum in sermone de ebrietate, qui inter sua opuscula impres sus habetur. {Et Isidorum in tracta. de summo bono, in lib. ij. in c. xliij. de ebrietate. Et praecipue legat obsecro elegantissimam, & mirabilem homiliam Basilij. in primo tomo in homilia xiiij. de ebrietate & luxu.} Vnde quia ebrietas omnium vitiorum fomes ac nutrix est: ideo placuit Agathensis Concilij venerandis patribus, vt clericus de quo fuis se ebrium constiterit, aut triginta dierum spacio a communione submoueatur, aut corporali supplicio subdatur, vt habetur in capitulo fina. xxxv. dist. quae poenae sic fuerunt disiunctiue descriptae, vt dis cretus Iudex quem huic vitio deditum animaduerteret, & quod a communione priuetur, paruipendere corporali potius supplicio castiget. Et vide Host. in summa, tit. de tempo. ordi. in §. Et cui. vers. Poena autem. vbi dicit, quod episcopus, presbyter, vel diaconus deseruiens ebrietati, si non desinat, deponitur. Subdiaconus vel inferior siue clericus, siue laicus communione priuatur. allegat text. in capitu. Si episcopus. xxxv. dist. Si vero semel ebrius fuerit, tunc dicit puniendum poena text. in d. cap. fina. Po sterius autem Innocent. iij. in Concilio generali ac celeberrimo Lateranens. disposuit clericum a crapula & ebrietate non abstinentem, & qui a superiore commonitus non satisfecerit, ab officio & beneficio suspendendum, vt habetur in cap. A crapula. de vit & honest. cleri. {Vnde vt clerici ab hoc vitio cauerent, eorúmque honestati consuleretur, antiqua illa concilia tabernarum etiam ingres sum illis inhibuerunt, nisi peregrinationis, vel itineris necessitate compulsis , vt in Concilio Laodicensi. & in Sexta Synodo, & in Concilio Carthaginensi iij. & in Concilio generali sub Inno. iij. celebrato. de quibus in c. non oportet. & in c. nulli clerico. & in c. clerici xliiij. dist. & in c. clerici. de vita & honesta. clericor. Poena autem contrarium facienti in illis Canonibus statuta non est, vnde hoc superioribus videtur relictum, vt consideratis frequentatione actuum, & personae qualitate, & videntium scandalo, ab ipsis puniri debeat. Ex quo videtur parum aduertenter scripsis se Bertachinum, in tracta. de Episcopo. in ij. parte in materia degradationis. in §. vl. scias. in ij. tomo. trac. Diuers. Doct. sol. ccxxxvij. nume. xx. quod deponi debet Episcopus vel clericus, qui retinet vel frequentat tabernas, motus praetext. in c. nulli. supra alleg. qui tamen text. poenam depositionis non imponit clerico frequentanti tabernam: sed habenti eam, & inibi aliis ministranti . Quin potius & tunc non simpliciter clericum deponendum dicit, sed disiunctiue disponit quod aut ces set, aut deponatur. Nec etiam illud probat tex. in c. pen. de vi. & hone. cler. quem etiam allegat Bertachin. vbi supra pro sua conclusione.} # 72 Fornicarij. Capvt lxxii. C vm iuxta diui Hieronymi sententiam a Gratiano descriptam xxxv. dist. in summa. Venter mero ae suans spumat in libidinem. Merito ergo post ebrietatis delictum, carnis vitia collocabimus: at cum fornicatio simplex, minus sit punibilis inter illa, ideo de eius poena primitus dis serere libuit. Et in hoc, omissis opinionibus, dicendum est, quod pro fornicatione clerici, & in sacris constituti non imponitur poena depositionis: allegantur ad hoc duae glos s ae singulares in cap. Maximianus. lxxxj. dist. & in cap. lator. ij. q. vij. quibus dat sociam Corsetus in suis singularibus, in verbo fornicatio. in c. Presbyter. lxxxij. dist. pro quibus dicit es se casum in d. cap. presbyter. sed poena arbitrio Iudicis relinquitur. & istam conclu sionem elicit Decius ex dictis per Abb. in cap. At si clerici. in col. xix. vers. De secundo . de Iudi. quam dicit es se communem secundum Modernos ibi, qui allegant glos. in d. cap. Lator. ij. quae st. vij. & ibi Ioan. de Fantu. & Imo. in cap. Vt clericorum. de vi. & hone. cler. Et hanc opinionem tanquam communem sequitur Ana. in cap. Significasti. colum. ij. de adulte. Et hanc etiam opinionem dicit communem Feli. in dicto capitu. At si clerici. in princip. in penulti. col. in fin. Et Ioan . de Selua in tractatu de beneficio. in iij. parte. in quae sti. iij. qui plura refert in proposito. Et Cor setus in d. verbo fornicatio, vbi aliqua fundamenta adducit pro ea, & dicit quod opinio tenentium contrarium forte pos set procedere in episcopis & praelatis qui cum dicuntur contrahere matrimonium cum ecclesia non committunt simplicem fornicationem, sed adulterium: & quod isto modo pos sent reduci ad concordiam opiniones contrariae: sed tandem dicit quod in facti contingentia indistincte sequeretur communem opinionem in iudicando & consulendo: licet Areti. in c. Cum non ab homine. de iudi. x. col. teneat opinionem Butri. quam dicit es se communem, scilicet quod deponatur clericus in sacris, ad cuius fundamenta respondet Decius, vbi supra. {Et quamuis Feli. vbi supra in prima limitatione post Abb. in cap. fin. in. iij. col. de purga. Cano. dixerit in Episcopo es se crimen graue, & sic dignum depositione fornicatio, in fine tamen concludit, quod dubitat de hoc propter duas glos. quas ibi allegat.} # 73 Concubinarij. Capvt lxxiii. CLericus concubinarius, is proprie dici potest, qui solutam mulierem & corruptam nullóque sibi spiritualis vel carnalis cognationis vinculo coniunctam domi retinet, cum qua consueuit carnaliter commisceri. Si vero illa nupta, virgo, aut coniuncta es set, tunc grauioris delicti nomen sortiretur acces sus ad illam habitus, ac s aeuiori poena purgandus, vt infra latius explanabimus. Consuetudinem vero commiscendi, ideo ad faciendum clericum concubinarium requirimus, quia alias vnicus tantum concubitus fornicarium eum solum faceret, nec damnandus es set poenis concubinariorum . Nec preterea in hoc distinguerem, soláne retineatur domi concubina per clericum, an sub velamento quod pedisequa sit matris, sororis, amitae, vel alterius cuius cohabitatio clericis non inhibetur, dum tamen constare possit, quod eam habet in concubinam. Concubinarium insuper censerem clericum, qui etiam in aliena domo notam foe minam habet, cui solet carnaliter commisceri, si de consuetudine constat , & diffamatus est in sua vel ipsius foeminae vicinia: licet ad effectum concubinatus de iure ciuili aliqui requirant quod concubina sit retenta in domo, vt per Bal. in auth. licet. C. de natu. libe. per glos. Bar. post Dinum in l. Concubinam. ff. de concubi. {& Praepo. in rub. de sponsa. col. 3. num. 5.} Populus enim, siue domi, siue extra habeat clericus concubinam, vocat eum & reputat concubinarium. Quando autem dicatur clericus publicus concubinarius, vide Decretum Concilij Basilien . in sessione xx. in prin. vbi hoc declarat per hec verba, videlicet, Publici concubinarij intelligendi sunt non solum hi quorum concubinatus per sententiam, aut confes sionem in iure factam , seu per rei euidentiam quae nulla possit tergiuersatione celari notorius est. Sed qui mulierem de incontinentia suspectam & infamatam tenet, & per suum superiorem admonitus ipsam cum effectu non dimittit. Aduerte tamen quod quando clericus tenet publice concubinam sicut vxorem , & publice nutrit filios, ita quod etiam ipse non audet diffiteri: tunc omnino est abstinendum ab eo, ita quod non est licitum audiri diuina ab eo, etiam sine aliqua monitione superioris: quia talis est suspensus ab officio & beneficio, ita quod si celebrat incurrit irregularitatem. Ista colliguntur ex doctrina Abb. in cap. Vestra. in iij. col. in ij. iij. iiij. quae st. de cohabitione cleric. & mulie. Si vero fornicatio non habet operis euidentiam , sed potest probabiliter tergiuersari: quia concubina habitat cum matre clerici, & dicit es se pedisequam matris, vel quid simile: tunc non procedunt praedicta: sed debet spectari monitio, & eius contemptus secundum eum. Cuius opinionem refert & sequitur Syluest. in sua summa, in verbo, clericus. el ij. in §. octauo debet. in ij. quae st. Et in verbo, concubinarius. in §. iiij. & hanc sententiam in substantia saltem videtur tenere Floren. in iij. parte, in iij. c. tit. xxvij. vbi etiam addit notabile verbum, quod non solum sacerdos, sed etiam in quocunque ordine constitutus, etiam in minori est suspensus ab omnibus actibus ordinum ex notoria fornicatione, & tandiu est suspensus , quandiu perseuerat in vitio: & si interim exequitur officia sua, etiam semel efficitur irregularis, & indiget dispensatione papae, ad quod allegat Inno. Hostien . Archi. & Anto. quod etiam sequitur Sylues. in d. verbo concubinarius. quam quidem sententiam multum timere deberent vniuersi clerici in quocumque ordine con stituti, & ne illam ignorent, es set omnibus illis praedicanda. Quot enim proh dolor, sacerdotes, diaconi, subdiaconi publice concubinas retinent ea notorietate facti, de qua Abb. in sua opinione facit mentionem , & eodem concubinatu durante non semel, sed pluries mis sam celebrant , Euangelium vel Epistolam solenniter decantant , & quod irregulares ex hoc fiant , non aduertunt , non in minimum animarum suarum dispendium , & praelatorum suorum priculum , qui eos patiuntur in publico concubinatu diutius immorari ac sordescere. Preterea circa poenam huius delicti vide Abb. in. c. At si clerici. col. xij. de iudic. qui dicit quod cum iura in hoc vario modo disponant, quandoque apponendo poenam acerbam, quandoque mitem, & quandoque mitius procedendo, mediam viam amplectendo, vt patet ex iuribus per eum allegatis, relinquitur arbitrio superioris, vt consideratis circunstantiis & scandalo inde surgente, & consuetudine patriae apponat poenam , quandoque depositionis, quandoque suspensionis , & quandoque priuationis a benficiis, quandoque prius moneat, quandoque sine monitione priuet, ex quo con stat de delicto. Sibi enim videtur data optio, ex quo varias poenas & modos procedendi a iure reperimus traditos, iuxta not. per glo. in c. fraternitatis xxxiiij. di. & in c.a crapula. de vi. & hone. cle. & xxj. quae st. ij. in summa. & quod notat Hosti. in c. ij. de cle. non residen. in simili quae st. Ita tamen quod semper in isto delicto Iudex declinet ad mitiorem partem : quia pauci vt dicit Gregorius sine vitio incontinentiae reperiuntur. l. dist. c. {Quia sanctitas tua. in fin.} Et quia aetas nostri temporis & c. & melius est a Deo redargui de misericordia, quam de seueritate xxvj. quae st. vlt. Alligant. Et vide praedictum decretum Concili Basilien . in dicta sessione xx. vbi contra publicos concubinarios statutum fuit, quod quicunque clericus cuiuscunque status, conditionis, religionis, dignitatis, etiam si pontificalis, vel alterius praeeminentiae exi stat, qui publicus fuerit concubinarius a perceptione fructuum omnium beneficiorum suorum trium mensium spacio sit ipso facto suspensus: quos suus superior conuertat in fabricam vel aliam euidentem ecclesiarum vtilitatem, ex quibus hi fructus percipiuntur. Necnon quod huiusmodi publicum concubinarium teneatur mox suus superior monere quam primum nouerit illum es se talem, vt intra breuissimum terminum concubinam dimittat, quam si non dimi serit, vel dimis sam, aut aliam publice resumpserit, ipsum omnibus suis beneficiis omnino priuet. Et nihilominus statuit dictum Concilium, quod tales publici concubinarij vsquequo cum eis per suos superiores fuerit dispensatum post ipsarum concubinarum dimissionem, manifestamque vitae emendationem sint inhabiles ad susceptionem quorumcunque bonorum, dignitatum, beneficiorum, vel officiorum. Si autem post dispensationem, vomitu recidiuo ad huiusmodi concubinatum publicum redierint, quod sine spe alicuius dispensationis ad praedicta prorsus inhabiles existant. Et ne quis contembat illud decretum Concilij, ex eo quod Concilium Basiliense non fuit in omnibus ab ecclesia receptum, aduertat quod ordinata in eodem Concilio ante scis suram in eo factam recipiuntur & allegantur a doctoribus: vt par est videre per Florent. in iij. parte, tit. xxv. cap. ij. §. fi. Et per Feli. in c. Rodulphus. de rescrip. in col. xxviij. versi. Sed re vera, & praedicta sessio xx. dicti Concilij fuit facta ante eius scis suram: vt potes colligere ex dictis Doctoribus, dum allegant constitutionem illam quae incipit, Insuper ad euitandum scandalum, quae fuit facta in d. xx. sessione, post dictum Decretum contra concubinarios promulgatum . Et istud decretum Concilij Basiliensis de concubinariis inuenies in sertum in concordatis inter Leonem decimum, & Regem Franciae, & nouissime commentatum per Petrum Rebuffi in interpretationibus per eum factis ad dicta concordata : per quem vide in principio sui commenti ad illud Decretum triginta poenas, quas patiuntur con cubinarij annumeratis inter eas his quae colliguntur ex Concilio, quarum plures potius sunt damna & incommoda concubinatus, quam poenae que pos sint irrogari per Iudicem. Vnde quae huiuscemodi sunt, pari modo comprehendunt laicos concubinarios sicut & clericos. Vide tamen Praepo. in capitu. Nullus. xxxij. distinct. qui refert Innocen. in capitu. Si autem. de cohabit. cleri. & mulie. tenentem quod quamcunque viam eligat Iudex, siue suspensionis, siue priuationis, debet praemitti monitio: nec Iudex sine illa ad alterum praemis sorum procedere debet, cum clericus non sit notorius concubinarius: per quem vide post Innoc. vbi supra vsque ad quantum tempus debet clericus monitus expectari, & an pos sit purgari mora. Vt autem praelati excusentur a monitionibus faciendis clericis suae dioecesis in hac materia prudenter faciunt, quando in suis constitutionibus synodalibus monent omnes generaliter, ne concubinarij sint, contrafacientibus poenas debitas irrogando. Abb. praeterea in capitu. Vt clericorum. de vita & honestate clericorum. ponderando verba illius text. arbitratur, quod si clericus concubinarius efficeretur deterior, si compelleretur praecise ad dimittendam concubinam, quod tunc praelatus tolerando ad tempus peccatum non incurrit: quod dicit notandum Stepha. Aufre. in repeti. cle. j. de offic. ordina. in columna xv. Aduertant autem praelati omnes, & eorum vices gerentes, ne huius doctrinae colore in concubinariorum correctione torpescant: sed cum talis toleratio facienda fuerit, certissimae adsint coniecturae deteriorationis. Nam alias facile illis persuadebunt libidinosi grauiora, imo ne fanda admis suros, si cogantur continere. # 74 Matrimonium de facto contrahentes. Capvt lxxiiii. CAlixtus papa interdixít contractum matrimonij presbyteris, diaconibus, & subdiaconibus, & ab illis contracta debere disiungi, & ad poenitentiam redigi, iuxta sacrorum Canonum diffinitionem praecepit, vt habetur in capitu. presbyteris. xxvij. distinc. hinc est quod clericus in sacris vxorem ducens, debet compelli ad illam abiurandam, & perdit executionem omnium ordinum, notat Abb. ex text. ibi, in capitulo secundo, qui cle. vel vo. qui nihil aliud allegat, & omisit text. expres sum ponentem poenam delinquentibus in hoc, in capitu. decernimus. xxviij. distin. cuius verba sunt. Decernimus vt hi qui in ordinem subdiaconatus & supra vxores duxerint, officio atque ecclesiastico beneficio careant. & faciunt etiam verba text. in capitu. de his. eadem distin. vbi tractando de subdiaconibus & diaconibus dicit. Cauendum est tamen his, ne quando suae sponsionis immemores ad terrenas nuptias vltro concurrant, quod si fecerint, vt sacrilegi rei ab ecclesia habeantur extranei. De presbyteris vero videndus est text. in capit. presbyter. eadem distinct. cuius verba sunt. Presbyter si vxorem duxerit, ab ordine deponi debere oportet. Item efficitur irregularis, vt neque in susceptis ordinibus ministrare possit, nec ad maiores suscipiendos admittitur, vt notat idem Abb. in capit. j. in ij. nota. eodem titu. ex quo venit quod tanquam irregularis priuabitur benesiciis. An autem sit priuandus per sententiam, vel ipso facto priuetur, sunt opin. quas refert Stepha. in decisione ccxxxix. Capellae Tholosanae, in additione. Aduerte tamen, quod ipsemet Panormi. in cap. At si clerici. de iudi. colum. ij. videtur es se in opinione, quod clericus qui solutam non virginem de facto duxit in vxorem, ac cum ea fuerit fornicatus, debet deponi. pro quo allegat iura in capitu. fraternitatis. xxxiiij. dist. & in cap. Si quis ammodo. lxxxj. distin. & in dicto cap. ij. qui cle. vel vo. quae iura, (salua tanti patris reuerentia) hoc non probant: imo text. in dicto cap. Si quis ammodo, qui plus videbatur vrgere dicit, a proprio gradu decidat, vsque dum ad satisfactionem veniat: vnde per talia verba videtur imposita magis poena suspensionis temporalis, quam depositionis. Sed pro opinione sua pos set Abb. allegare tex. in cap. Presbyter. xxviij. dist. quem decerpsit Gratianus ex capit. j. Concilij Neocae sariensis, cuius verba sunt. Presbyter si vxorem duxit, ab ordine illum deponi debere oporter. vbi Archi. exponit, ab ordine, id est ab officio & benesicio: quod etiam ibi tenent Domi. & Prae po. licet eum non referant: quamuis glos. exponat ab ordine, id est ab officio, & non beneficio. Clericus praeterea taliter contrahens est excommunicatus ipso iure, vt in cle. vna. de consang. & affini. cuius absolutio episcopo est reseruata, vt per glos. ibi, in verbo, obtinere. Redditur praeterea suspectus de haeresi, vt procedatur per inquisitores contra eum, vt notat Ioan. Lupus in repe. rub. {& c. per vestras.} de dona. inter virum & vxorem. fol. lx vij. colum. iij. versicu. Ex quo meo iudicio. vbi hoc infert ex his quae notant Butri. & Bald. in l. iij. C. de {summa trinit. & si de catholi.} loquendo de monacho matrimonium contrahente. Debent praeterea in hoc aduertere iudices, quod preter poenas supra dictas debet in sacris constitutus pati poenam stupri, si virginem violauit sub figura matrimonij. Neque ex hoc quod verba de prae senti seu benedictiones praeces serint, ab illa excusandus est, quin potius grauius puniendus, eo quod virginem sub sacramenti colore deceperit, & corruperit, quae velut vxor consensit in copulam, vnde propter talem dolum vltra ordinariam poe nam depositionis, arctiori carcere vel monasterio detrudi debet, quam pro alio simplici stupro. Mulier insuper ab ipso sic seducta tantae pos set es se nobilitatis & honoris, tantúmve populi scandalum, vt merito clericus in hoc delinquens publicis verberibus, vel alia publica correctione puniendus es set: quando suae personae qualitas hoc non impediret, argumento eorum quae notat Praepo. in capitu. ij. de sponsa. duo. referendo Anto. quod Iudex attenta qualitate personarum poterit arbitrando punire poena mortis illum qui viuente prima vxore contrahit cum secunda: puta si ignobilis vxorem habens contrahit cum nobili, & illudit illam. {De qua tamen doctrina Anto. vi. Augusti. in addi. ad Ang. de male. in parte che mai adulterato. fol. 152. nume. 65.} Clericus vero beneficiatus in minoribus ordinibus constitutus, si contrahit matrimonium, eoipso vacant benesicia, vt tenet Collec. in cap. j. de cle. coniu. & decisio Capellae Tholosanae supra allegata. {& Sylue. verbo, clericus. lo ij. §. iiij.} Et hoc etiam si non sequitur copula, notant Docto. in d. cap. j. Nec recuperant beneficia sponsa ingrediente monasterium, vt per eos ibi: & notat etiam Ioan. de Imo. in clemen. gratiae. de rescript. in col. super glos s. resignaueris. Praepo. in cap. Placuit. xxxij. distinct. proper fi. Quod insuper procedit etiam si matrimonium contractum sit nullum: vt notat Ioan. And. in cap. Ioannes. de cle. coniug. Roma. consi. cccclxxxiij. dubitatur primo, col. iij. Hippoly. consil. lxx. volu. j. col. iij. incipiente, Scientiarum omnium. Stepha. in addi. ad dictam decisionem Tholosanam. qui solum allegat Bar. Brixien. & Ange. de Clauasio. Consirmatur ista sententia doctrina mea magistrali. clxxxj. incipienti, Poena etiam faciendo, vbi de ista conclusione fit mentio: quam vide, quia aliqua referuntur in contrarium remissiue. Et vide Decium in consil. clxvj. volum. j. Ego Philippus Decius, vbi refert Bartho. Brixien. in quae st. x. Et Cardi. Imol. & Abb. in d. c. j. & Roma. in d. consi. tenentes quod clericus in minoribus con stitutus si contrahit matrimonium cum consanguinea, nunquam admittitur ad beneficium, quia illi facto suo renunciauit. Et quia ipse in principio illius consilij tenet quod talis clericus non sit ipso iure priuatus benesiciis, respondet ad dictam doctrinam Brixiensis & aliorum, quod non habeat locum quando clericus in minoribus contraxit scienter in gradu prohibito, quia tali casu ex quo sciebat matrimonium non valere, non videtur habere animum abdicandi beneficium a se: quod dicit tenuis se Imo. in cle. gratiae. de rescrip. Et sic quod dicta conclusio doctorum restringatur, quando ignoranter contraxit tale matrimonium : & dicit ibi, quod in dubio prae sumitur scientia in coniuncto quod sciat coniunctionem quam habet cum alio. Et licet Decius ibi postea in fi. det aliam & vltimam responsionem ad dictam conclusionem Doctorum , videlicet, quod non sit vera in hoc saltem, quod talis non perdat ipso iure beneficium, ex ratione de qua per eum. Mihi tamen plus placet distinctio praecedens , & sic quod quando probaretur quod ignorans consanguinitatem contraxit , tunc ipso iure perdat beneficium, quia visus est facto suo illi renunciare. Si vero contraxit scienter, tunc quod priuetur eo per sententiam: quia licet videatur confidere in nullitate matrimonij, vt non perdat beneficium ipso iure, sufficit quod facit actum incompatibilem cum beneficio, vt est matrimonium contrahere. Imo. tamen in d. clem. gratiae. videtur tenere contrarium, videlicet quod quando impedimentum consanguinitatis erat notum vtrique , vel saltem clerico, quod non perdit beneficium , nisi processis set ad copulam, quia tunc propter affectum cum opere subsecuto saltem es set priuandus. argu. cap. nuper. de bigamis. Effectus enim huius di stinctionis maximus est, nam in primo membro non poterit sic contrahens renuntiare beneficio in fauorem alterius. Secundo vero sic ante quam deponatur, ex doctrina illa magistrali Innoc. in c. Cum nostris. de conces. praebend. quam ego latius ornaui in meis doctrinis, num. cxx. incip. Homicida. Vide praeterea in hoc articulo notabilem distinctionem Praeposi. non tenet propter consanguinitatem, vel aliud simile impedimentum, quod tunc clericus perdit beneficia. Si vero non tenet ex defectu consensus, tunc non. Considera tamen quod hoc pos set intelligi quando defectus consensus fuit in ipso clerico. Si tamen fuit in muliere, puta quia per vim fuit compulsa con trahere, ipso clerico pure & libere consentiente: vel quia mulier non erat sanae mentis, non video quare non perdat beneficia, sicut quando contrahit cum consanguinea, quod aperte colligitur ex di stinctione quam facit Imo. in dicta clemen. gratiae, quem non refert Praepo. Quando autem contraheret cum minore duodecim annorum, licet per verba de prae senti, cum illa resoluantur in sponsalia de futuro: videtur dicendum quod non perdit clericus propter illa, sua beneficia, nisi quando adueniente legitima aetate in muliere matrimonium sic contractum ratificaretur, modis de quibus per text. glos. & Docto. in capitu. Vnico. de desponsa. impu. lib. vj. Sed contrarium fuit decisum per dominos de Rota in antiquis decisi. ciij. incipien. Nota, quod vbi clericus. {Et vide Ioannem Staphileum in tractatu, de gratiis expectatiuis. folio 74. versicu. quapropter vt saluetur. Vbi dicit, quod illa decisio Rotae procedit in terminis in quibus loquitur, videlicet quod tunc demum clericus perdit beneficium, quando minor cum qua contrahit peruenerit ad pubertatem, vel quod intelligatur de impubere proxima pubertati: quem etiam vide in sequenti folio, versicu. posset tamen. vbi dicit, quod clericus contrahens de facto cum minore non proxima pubertati, siue cum furiosa, aut consanguinea perdit beneficium mero iure, neque illud potest retinere absque dispensatione, saltem Epi scopi.} # 75 Monialibus. Capvt lxxv. CLericus tale facinus perpetrans spon sam Christi corrumpit, & committit tria peccata, sacrilegium, adulterium, & incestum, quo ad accusationem, quia de omnibus his potest accusari, vt per glos s. nota. in capitu. Virginibus. xxvij. quae stio. j. quam sequitur Abb. in capitu. At si clerici. de iudi. colum. xij. & in capitu. penulti. iij. nota. de purga. cano. {& in capitu. monasteria. in fin. & in capitu. vt clericorum. num. 6. de vita & honestate clericorum.} cuius poe na est vt deponatur, ex dispositione text. in capitu. Si quis episcopus. xxvij. quae stio. j. ab officio & beneficio, vt per glos sam primam, dum allegat capitu. Si quis sacerdos. Et vide Ana. consi. j. colum. ij. ver sicu. Secundo quod fama. vbi per dictum capitu. Si quis episcopus. tenet, quod istud delictum est de maioribus merentibus perpetuam depositionem, dato quod talis fornicatio cum moniali non sit notorie scandalosa, vel diu continuata: & dicit hoc ita declarare pulchre Anto. in dicto captitulo, At si clerici. Et vide Hippoly. in repetit. l. Vnicae. C. de rapt. virginum. numero xlj. vbi tenet quod clericus in hoc delinquens debet priuari officio suo, & detrudi in monasterium, per text. in capit. Si qua monacharum. xxvij. quae stio. j. & per dictum capitu. Si quis. {per quem textum, vide quod dicit Abb. in capitu. clericus. numero 2. de vita & hone state clericorum.} Et vide Paul. Grillandi in tracta. de poenis omnifariam coitus. in j. quae st. circa fin. ver. Secundo vero casu, vbi per eadem iura dicit, quod clericus cuiuscunque gradus vel dignitatis deponitur propter hoc delictum ab omni ordine sacro, & priuatur omnibus beneficiis, & detruditur in arctum monasterium ad agendam perpetuam poe nitentiam: quem vide prius per duas col. praecedentes declarantem, quomodo in hoc crimine quatuor crimina committatur: & an possit reus de vnoquoque pariter accusari & puniri: & quae vtilitas resultet quod quis possit accusari & puniri de pluribus delictis differentibus specie, & descendentibus ex eodem facto. Cardi. tamen de Turre cremata in d. capitu. Si quis episcopus. dicit quod tunc propter hoc deponatur clericus, quando in notitiam populi deuenerit, alias secus, per id quod notatur in c. Non debet. xxx. quae st. j. Et dicit hoc velle glos. ibi posita in eo. e. Si quis episcopus. Quae tamen si bene consideretur non probat, quia nihil aliud dicit, nisi allegare c. Si quis. xxx. quae st. j. & ideo contrarium credo verum, cum d. c. Si quis episcopus. simpliciter imponat poenam depositionis, & delictum in se tam graue sit, in quo tria vt praediximus committuntur delicta. Et hoc videtur velle Ioan. de Ana. vbi supra referendo Anto. Nec obstar quod dicitur in d. cap. Non debet. quia cum ille text. imponat poenam delicto longe diuerso, & quod est grauius in consideratione populi, quam in seipso, videlicet quod clericus commisceatur mulieribus quae ei peccata confes s ae sunt, nimirum si considerat, an populus id intellexerit. Notum est enim quod ex confessione non contrahitur cognatio spiritualis, & sic non potest dici incestus: & si confitens foemina non est nupta, nec virgo, non est adulterium, nec stuprum, est igitur sola fornicatio qualificata, tanto grauior, quanto maius scandalum affert in populo. Abhorret namque populus simile facinus, & merito: quia si non sic punirentur in hoc delinquentes, difficillime prae starent homines licentiam filiabus, seu consanguineis accedendi ad sacramentum poenitentiae. Vel potest aliter intelligi text. ille, vt in cap.sequ. tractabimus, vbi examinatur materia illius. Vnde concludendo in hoc delicto sacerdotem conuictum de acces su ad monialem, nullo discrimine habito deponendum cen seo, & deponerem si casus se offerret, & in monasterium seu carcerem ad tempus aliquod iuxta personae qualitatem, & delicti continuationem, & populi notitiam commensurandum detruderem. # 76 Spiritualibus filiabus se commiscentes. Capvt lxxvi. SAcerdotes qui cum filiabus spiritualibus fornicantur, graue adulterium committunt: & qui malum exemplum dant hominibus, ab omni officio deponuntur, & peregrinando duodecim annos poenitere debent, & tandem ad monasterium vadunt, vbi pertotum tempus vitae Deo seruient. ita disponit tex. in c. Si quis sacerdos. xxx. quae st. j. & licet ille text. videatur loqui de filia spirituali simpliciter, idem est si fornicatur cum ea quae propter sacramentum poenitentiae fuit filia spiritualis effecta, vt probatur in c. Omnes. qui est text. praecedens d. c. Si quis. qui dicit omnes quos in poenitentia accipimus, ita filij nostri sunt vt in baptis mate suscepti. & subdit, quod qui hoc scelus perpetrauerit, non solum dignitatis honorem amittat, verum etiam vsque ad exitum vitae suae iugi poenitentiae se subdat: quod glos. ibi finalis intelligit de poe nitentia interiori. Sed postea text. in capitu. fina. ead. cau. & quae st. dicit quod presbyter qui cum mulieribus quae ei fuerint sua peccata confes s ae se commi scuerit, sic poeniteat quomodo de filia spirituali: & declarat quod poeniteat duodecim annos, & quod deponatur, in quo videtur declarare text. in dicto cap. Omnes, dum determinat tempus poenitentiae, & quod amissio dignitatis, de qua ibi, sit depositio. Addit tamen verba quaedam quae nimium restringunt poenam huius delicti, videlicet si in conscientia populi deuenerit: quod ego intelligo, id est si hoc testibus probatum fuerit: satis enim in notitiam populi venit delictum quod testibus comprobatur, quasi velit text. mitiori poena puniendum sacerdotem, quando hoc delictum in occulto reuelatur superiori. Vnde ego conuictum clericum de hoc delicto indistincte deponerem, imo & tempestate hac carceri alicui per aliquos & non paucos annos manciparem. Oportet namque in his diebus quibus (peccatis nostris id promerentibus) admirabile hoc sacramentum poenitentiae, spiritualium omnium infirmitatum singularis & vnica medicina ab haereticis impugnari, ac euerti curatur, sacerdotes in hoc delinquentes acriter puniri: ne ex eorum delictis ansa prae stetur haereticis, néve frigescente charitate ac timore Dei, occasio detur maritis ac patribus vxores, ac filias ab hoc sacramento retrahendi. & vt rarius ad illud accedant, procurandi . {Quo zelo religionis & honestatis accensus bonae memoriae prae sul ille dignissimus Ioannes Mattheus episcopus Veronensis, scelus hoc tanquam grauissimum graui animaduer sione puniendum statuit, cuius ciuitatem & dioece sim dum ego transirem , Concilij Tridentini gratia in Italiam accersitus multa mihi admiranda eius opera & omni imitatione digna, & quae pastorum illorum sanctorum quos antiquitus habuit ecclesia, dum foe lix erat, sanctitatem redolebant , relata sunt. Ille inquam bonus episcopus in tit. ix. cap. iij. suarum constitut. ita disposuit: Si quis cum ea cuius confessionem audiuit, quicquam inhoneste turpitérve egerit, aut eius pudicitiam attentauerit, aut eam ad lasciua & inhonesta perpetranda suaserit, si non est deuentum ad actum, temporanea poena acriter puniatur: Si vero ad actum turpitudinis deuentum est, beneficiis officiisque eo ipso suspensum priuatum , perpetuísq; addictum vinculis volumes, & declaramus.} Et eadem depositionis poena puniendum crederem clericum cognoscentem illam quam tenuit in sacramento confirmationis , cum eodem modo sit effecta eius spiritualis filia: & ideo cognatio contracta ex tali sacramento impedit matrimonium , & dirimit contractum , vt in c. j. §. fin. de cogna. spirit. in vj. quia text. in d. c. Si quis. indistincte loquitur de filia spirituali. Fateor tamen quod cum hoc delictum non sit ita graue in oculis hominum , nec in eo adsit inconueniens quod in casu praecedenti de scripsimus, in aliis poenis vltra depositionem iniungendis, mitior poterit es se Iudex. Et quod sacerdos cognoscens filiam spiritualem deponatur, notat Abb. in c. fin. de purga. cano. & tenet etiam Ioan. de Ana. per supra dicta iura in c. Cum dilectus. de accusat. col. ij. & in c. Significauit, de adul. col. pen. Felin. in c. At si clerici. in princ. col. fin. de iudi. & ibi etiam hoc sequitur Decius col. xxj. vers. Secundo limitatur. Et sequitur hoc etiam Io. de Selua, in tract. de beneficio, in iij. parte, in quae st. iij. in fin. Et aduerte quod filia dicitur, quae sit de parrochia eius, vt ponit idem Decius ibi allegando Abb. vbi supra. Et sequitur etiam Ioan. de Selua, vbi supra. Crederem tamen quod licet vera sit haec conclusio Doctorum istorum, quod si sacerdos cognosceret filiam parrochiae suae nullo alio sibi vinculo spirituali coniunctam, quod non propter hoc es set deponendus, sicut in aliis praecedentibus casibus, cum es set magna extensio iurium poenalium, & est non minima disparitas delictorum: quamuis tale facinus committens non leuiter puniendus est: {de cuius quidem delicti grauitate nos omnes prae sules idem. Bonus vero nihil admonuit. dum in supradicto tit. ix. cap. ij. In committentem illud ita seuere sub hisce verbis insurgit: Sacerdotem illum, qui se cum parrochiana sua commiscuerit in xxv. ducatos condemnamus, eum perpetuo ab exercitio curae suspendentes , postquam per annum in carceribus corpus suum ieiuniis & abstinentiis maceraturus permanserit, & a ciuiate & dioecesi per decennium sit exul.} An autem eadem poena puniatur qui cognouit commatrem suam: videtur quod sic per supra dicta, & quia magis est abstinendum a cognatione spirituali, quam carnali, quia a venerabiliori parte procedit, vt notat Abb. in. d. cap. fin. col. pen. de purga. cano. Vnde dicit ipse quod nunquam legitur eccle siam Romanam dispensas se in cognatione spirituali. Cum enim poena incestus sit depositio, vt infra habes in parte incestus, a fortiori erit in hoc casu, & simili, vbi quis cognoscit cognatam spiritualem, praecipue quia delicta huiuscemodi etiam in opinione populi grauia iudicantur: & hoc de commatre videtur tenere Felin. in d. cap. At si clerici. d. col. fin. de iudi. facit etiam in huius opinionis fauorem. l. xiij. tit. ij. partita. iiij. quae enumerat inter exempla incestus, quod quis coeat cum commatre sua. # 77 Stupri. Capvt lxxvii. S tvprvm proprie est virginum illicita defloratio, sic enim diffinit text. in cap. Lex illa. xxxvj. quae st. j. licet alias stuprum aliquando comprehendat alia crimina, vt dicit glos. ibi, in verbo proprie, & glos. in capit. Nemo. xxxij. quae st. iiij. in verbo stuprum, & clericus virginem stuprans deponitur, notat Abb. in c. At si clerici. col. xij. de iudi. allegat text. in c. Si quis clericus. lxxxj. distinct. & in c. Lator. ij. quae st. vij. llli tamen text. non disponunt in stupro commisso cum virgine, vt ex eis patet: & quod istud delictum sit depo sitione dignum placuit eidem Abb. in c. ij. de adult. qui etiam credit clericum pos se cogi ad dotandam virginem ab eo corruptam, & refert etiam idem Abb. ibi Ioan. And. referentem magistrum suum , qui dicebat quod in hoc caso cum clericus non possit ducere eam in vxorem , deberet corporaliter fustigari. Et quod poena stupri in clerico sit depositio est communis opinio secundum Paul. Grillandi, in tract. de poenis omnifariam coitus, in c. Septimo videndum. qui etiam sequitur doctrinam Abb. in c. Vt clericorum. de vit. & hone. cleri. vbi tenet quod Iudex ecclesiasticus potest imponere poenam pecuniariam clerico pro arbitrio suo, vltra alias poenas spirituales, quando illae non sufficerent, quia illas non timeret, quas si non solueret, luet in corpus: quia non sufficit dotare mulierem stupratam , nam vltra dotem tenetur soluere pecuniariam vel corporalem poenam secundum eum post Abb. in c. ij. {num. iij.} de adult. Vnum autem in hoc crimine ego opinor obseruandum, quod cum iura Cae sarea grauiori poenae subiiciant vi corrumpentem virginem, quam spontanee , ac illum sine temporis praefinitone puniant, vt in §. { item lex Iulia, de adulteriis, iuncto §. Item lex Iulia, de vi, versic.} Sin autem per vim. inst. de publi. iudi. & in l. mariti. §. fin. ff. de adult. quod eodem modo iudex ecclesiasticus seuerius punire debebit vi perpetrantem tale facinus, vt sic vltra depositionem in arctum monasterium vel carcerem trudat delinquentem . Et pro pleniori declaratione huius capituli operaeprecium est de aliquibus quae stionibus dubitare. Et primo quid si clericus de stupro virginis accusatus exciperet & probaret aperte ipsam sponte consensisse : puta si testes iurant eam attraxis se illum ad concubitum veniendo s aepius ad lectum eius eo repellente illam, vel aliud simile. In qua quae stione videtur dicendum quod non obstante puellae consensu propter stuprum puniri debeat clericus, & ad prae stationem dotis condemnari, per id quod notat Ioan. de Ana. in d. c. j. de adult. in j. notabili. vbi post Docto. dicit quod licet virgo non sit seducta, sed illa sponte acquieuit, adhuc habet locum dispositio illius text. quia virgo prae sumitur seducta & deceptam , per text. notabilem. in d. l. circa fin. C. de rapto. virg. qui disponit quod poena eius habeat locum siue volentibus, siue nolentibus virginibus illud facinus perpetretur. Ex ratione, quia hoc ipsum velle mulierum ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam inducitur: sed salua eius & Doctorum autoritate non videtur sua conclusio procedere saltem ex suis fundamentis. Primo quia ratio eorum non concludit, Virgo prae sumitur seducta & decepta, ergo etiam si ipsa sponte se obtulit, procedat poena illius text. quia illa ratio procedit quando sumus in dubio: sed quando constat de voluntate sine seductione, aliter videretur dicendum. Secunda non obstat text. in d. l. j. quia non sequitur, poena contra raptores, de qua ibi procedit etiam volentibus virginibus. ergo eodem modo procedat poena de qua in d. c. j. qui text. loquitur per verbum seduxerit, quod debet aliquid operari. Facit etiam quod text. in cap. ij. eod. tit. de adult. in quo imponitur poena committenti stuprum dicit, virginem stupro decepit. Vnde videtur in hoc (saluo meliori iudicio) dicendum quod a poena stupri criminali imponenda clerico non excusetur, etiam probata voluntate puellae: non enim voluntas consocij criminis debet excusare a poena delicti, quando culpa illius non consistit in sola violentia actus, sed in reprobatione ipsius quamtumuis voluntarij, quamuis operari debeat vt non tanquam violentus stuprator puniatur. Quantum autem ad prae stationem dotis videtur dicendum , quod clericus probata vera voluntate puellae sine seductione non debeat condemnari : potuit enim puella in hoc sibi praeiudi care, vt voluntarie, & non seducta hoc patiendo perderet ius petendae dotis, quod voluit Astensis in summa, lib. ij. tit. xlvj. in c. incipienti, Sequitur videre de tertio, allegando Rodonensem, dum dicit quod si defloret quis voluntariam non tenetur. Ad cuius etiam confirmationem bene facit sententia Guillielmi, quem refert Florent. in ij. parte, tit. v. c. vj. §. j. quod si quis deflorat virginem voluntariam non tenetur ei satisfacere in foro conscientiae, quod etiam notat Siluest. in verbo luxuria, in versi. Quinto quaeritur, & Tabiena, in verbo restitutio. in §. xxij. incip. quid de eo. Et allegat vterque Bonauenturam hoc tenentem . Vnde videtur quod sicut talis clericus in foro con scientiae est liber a prae statione dotis ex sententia dictorum Doctorum, sic & eodem modo videtur ab soluendus in foro contentioso per Iudicem ecclesiasticum, quem decet semper sequi veritatem . Sed quamuis ista conclusio possit sustineri, multum debent Iudices aduertere autem quam illam ad praxim adducant in isto casu propter difficultatem sufficientis probationis quae in hoc requirenda est, vt vere constet virginem non seductam , sed voluntarie fuiffe defloratam, & facile pos sent decipi per stuprantem clericum in probatione voluntatis. Vnum tamen in hoc videtur es se sine dubio: quod licet voluntas puellae liberaret clericum , hoc es set solum verum, quantum ad ius quod ipsa alias haberet, non tamen liberaretur ab hoc quod si pater virginis accusaret clericum de stupro, debeatur illi ae stimatio damni sibi prouenientis: quia maiori eget pecunia ad dotandum eam, & etiam iniuriae quae sibi illata est: quod firmat Floren. vbi supra sic limitando praedictam conclusionem : hoc tamen & pa ter perderet, si etiam ipse de lenocinio vel consensu conuinceretur . Ex quibus etiam inferri potest quod si de precio stupri conuentum es set cum virgine vel parentibus, quod tunc sola precij prae statione liberaretur ab onere dotandi accusatus ab eo, cum quo conuentionem fecit: dum tamen conuentio solius filiae parentibus non noceat, nec econuerso , Secundo quaero, quid si clericus in sui defensionem exciperet ac probaret, quod post corruptionem mulier inuenit virum eiusdem conditionis & qualitatis ac si es set virgo: & in hoc credo quod licet possit damnari clericus propter stuprum (nisi conditio mariti proces sum & poenam publicam impediret) nihilominus absoluendus es set a prae statione dotis, cum illa in hoc non es set pas sa damnum. Si tamen propter stuprum nupsit viro deterioris conditionis, tunc crederem arbitrio iudicis es se satissaciendum ei, cum constet eam pati damnum ex inaequalitate mariti, puta si propter hoc virum pauperiorem sortita est, a quo debiliora alimenta recipit, imo si non pauperiorem , sed ignobiliorem virum sortiretur, adhuc crederem es se satisfaciendum sibi, quia vere pas sa est damnum in honore, qui maiori precio haberi solet quam diuitiae. Tertio quaero qualiter iudex arbitrabitur dotis ae stimationem in hac materia prae standa? clericus damnabitur ad integram dotem puellae, in quo consideranda est consuetudo loci, videlicet quantum solet in dotem dari puellae similis conditionis, & defloratae: considerabuntur etiam facultates clerici condemnandi , vt probatur in d. c. j. iuncta glo. fin. Si vero pater illius diues est, non videtur conueniens quod ex stupro clerici ipse lucretur totam dotem filiae suae, & sic quod integram habeat a clerico: sed quod clericus soluat arbitrio Iudicis illud plus quod pater est consumpturus in maritando filiam, eo quod est deflorata, quia in hoc videtur pati damnum, & quod videbitur Iudici soluendum ratione iniuriae sibi illatae si hoc petierit. Et ex predictis videtur pos se inferri, quod si puella es set parentibus orbata & diues, vel si ipsis superstitibus, & pauperibus existentibus, ipsa aliunde haberet sufficientem dotem, quod tunc clericus non teneretur ad totem dotem, sed ad illud quod plus est secum in dotem datura propter deflorationem. Quarto quaero, an liberari possit clericus a prae statione dotis si Iudici o stendat, vel probet liberationem vel remissionem eius factam ab ipsa puella? In quo videtur dicendum quod sic: quia cum hoc sit in eius fauorem statutum , potest illi renunciare, & sic clericum liberare, si sui iuris est, quia patre inuito ad quem pertinent filiam dotare, hoc clerico non suffragabitur. Debent tamen iudices in hoc es se cauti vt videant, ne liberatio illa sacta clerico sit a puella metu aut dolo extorta, vt pos set facile contingere. Item etiam ne sit facta ab ea vt liberius pos set luxuriari non nubendo: quia tunc decens videretur vt etiam ipsa nolente clericus damnaretur ad dotem , & illa per iudicem suaderetur ad matrimonium, & saltem Iudex faceret quod pos set. Praeterea & quinto libet etsi rarissimam possibilem tamen , & aliquoties contingentem mouere quae stionem, videlicet quid si mulier, vel mulieris pater conqueratur de clerico, quod ipsam sine violatione pudoris pre gnantem effecerit, & petat clericum de stupro puniri, & ad prae stationem dotis compelli, cum neces se sit adueniente partu virginitatem amittere: an clericus possit de stupro damnari, & condemnari ad dotem? Pro cuius quae stionis decisione, si sequamur iura in quibus cauetur quod delinquens, & faciens rem illicitam punitur non solum de actu illicito, sed & de eo quod praeter eius intentionem fuit sequutum, vt in. l. j. §. Ex incendio. ff. de incen. rui. naufra. & in l. Si quis aliquid. §. abortionis. ff. de poenis. & in l. quoniam multa. C. ad l. Iuliam . de vi pub. & in l. iij. §. adiectio. ff. ad l. Corne. de sicar. & in cap. fi. de homi. in vj. Videtur dicendum quod iste non solum damnabitur poena stupri, sed condemnabitur ad prae stationem dotis, praecipue quia debuerat cogitare cum ad virginem accessit, hoc pos se contingere, & difficulter pos set probare quod eius intentio non suit quod virgo corrumperetur, nec quod eius extraordinaria pollutione virgo praegnans efficeretur, imo potius contra ipsum prae sumendum est, quod non propter eius temperantiam , sed propter virginis resistentiam stupri actum non consummauit. Fateor tamen quod poena imponenda in hoc casu propter stuprum cum a principio non fuerit consummatum mitior es se debebit, etiam si mulier violenter oppres sa vel seducta probaretur. Quod autem virgo concipere possit salua virginitate absque miraculo scribit beatus Thomas in quolibeto vj. arti. xviij. # 78 Incestus. Capvt lxxviii. INcestus est consanguineorum vel affinium abusus, vt diffinit tex. in cap. lex illa. xxxvj. quae st. j. Poena huius criminis est quod cle ricus deponatur: notat glo. in cap. Non debet. xxx. q. j. qui text. loquitur in eo qui cognoscit filiam spiritualem, quae sibi confes sa fuit, non autem in cogno scente consanguineam. Et tenet hoc etiam Abba. in cap. At si clerici. in col. xij. de Iudi. allegando nota. in cap. lator. ij. quae st. vij. vbi glo. j. iuncta textui hoc probat etiam in episcopo. Si autem clericus primo fornicatus sit cum aliqua muliere, & postea cum eius consanguinea intra quartum gradum, an puniri debeat poena incestus? videtur quod non ex eo quod notat in proposito Ancha. in cons. cccxcj. Videtur prima facie. versic. Item aduerte. vbi concludit quod poena quae a iure ciuili imponitur pro incestu, non habet locum pro incestu postea introducto a iure canonico, de quo a iure ciuili cogitatum non fuit: quia in poenis prohibetur extensio . ex quo dicebat in terminis Hippoly. in singu. ccliiij. incip. Ex illicito coitu: istud est verum , quo ad impediendum matrimonium , secus autem quo ad hoc vt quis puniatur de incestu. Et refert August. in addi. ad Ange. de malefic. illam sententiam Ancha. valde commendare, quam etiam vltra eos simpliciter sequitur Decius conci. cclxviij. Diuino implorato prae sidio. col. fin. volu. ij. Contrarium tamen crederem in casu nostro, imo quod es set deponendus clericus propter hoc genus incestus, maxime si qualitas illius summe grauaret delictum in oculis hominum: puta si cum matre & filia fornicaretur, aut cum duabus sororibus, aut consororinis, quia tunc non solum deponendus videtur, sed detrusioni siue carceri mancipandus ad tempus iuxta qualitatem & scandalum delicti. Nec obstat doctrina Anchar. in d cons & sequacium: quia contrariam opinionem dicit es se communem idem Decius in consil. clviij. in j. vol. incip. Diuino implorato, & pro tenui, vbi latius & notabilius examinat dictam doctrinam: & respondet ad fundamenta quae illi fauent, & sequitur opinionem Abb. signo. & Modernorum contrarium tenentium : & sic quod poena iuris ciuilis habebit locum, vbi nuptiae sunt incestae de iure canonico. Et haec sententia mea circa punitionem clerici securius sequenda est in his regnis Castelle & Legionis, vbi expresse per legem corum dispositum est, quod si quis fornicatur cum muliere consanguinea alterius intra quartum gradum, cum qua prius idem fecerat, committit incestum . Si ergo laicus reputatur propter hoc incestuosus, & punitur vt talis poenis ciuilibus, quare non punietur clericus ob id delictum poenis canonicis? quia licet lex regia siue municipalis non liget clericum, operabitur tamen semper (meo iudicio) vt Iudex ecclesiasticus puniat qualitatem delicti, secundum quod illa in laicis qualificauerit, precipue in nostro casu, vbi lex ciuilis punit actum a iure canonico intantum reprobatum, quod decreuit per illum impediri, & dirimi matrimonium. # 79 Adulterij. Capvt lxxix. ADulterij criminis grauitatem , clericis omnibus sufficiant ostendere verba pagani illius Abimelech regis ad Isaac directa Gen. xxvj. c. Dum reprehendens eum quod vxorem suam sororem es se affirmauerit, dixit: Potuit coire quispiam de populo cum vxore tua, & induxeras super nos grande peccatum. Si enim in sola lege naturali viuens homo peccatum grande reputauit adulterium, quale debet es se in oculis christianorum , quos eadem naturalis scripturae & gratiae leges quotidie instruunt , maxime sacerdotum , qui tanquam sanctissimae Trinitatis mens ae pincernae angelorum panem virgineo ventre compactum quotidie tractant, & intra prae cordia recondunt. At si quis magis specifice enormitatem huius criminis intelligere velit, & quomodo sit de grauioribus peccatis quae in proximum committuntur, videat Dionysium Cartus. in opusculo de conuersione peccatoris, arti. v. vbi hoc ostendit per plura quae in eo concurrunt. Clericus autem adulter depositus ab officio, in monasterium toto tempore vitae suae detruditur, vt in cap. Si quis clericus lxxxj. dist. quod est concilium Aurelianense : & quod propter adulterium clericus deponatur, voluit glos. in c. lator. ij. quae st. vij. in glos. j. quam ibi sequitur Archi. & Host. allegando d. c. Si quis, in sua summa, tit. de adult. §. quae poena sit imponenda. Idem tenent etiam Ioan. de Ana. in rub. & in capi. Significasti. de adulte. Abb. & Moderni. in cap. Vt clericorum. de vita & honest. cleri. & in capitu. Peruenit. de adult. Et hanc opinionem tenent Ioan. And. & Ioan. de Imo. in dict. capit. Vt clericorum. vt refert Ana. in d. cap. Significasti. & est communis opinio. Vide tamen Paul. Grillandi in tracta. de poenis omnifariam coitus, incip. Sexto declaranda. vbi in prima & secunda col. nititur sustinere contrarium, videlicet quod clericus hodie propter simplex adulterium non debet deponi, & respondet ad fundamenta contraria, & tandem in col. iij. dicit quod nihilominus in con sulendo & iudicando tutius est tenere aliam opinionem, quae est communis, & dicit hoc notandum contra presbyteros incontinentes, qui alienas vxores sollicitant s aepius, & accedunt libenter ad earum concubitum. Incurrit etiam clericus de adulterio damnatus aliam poenam, nam ex tali sententia infamis efficitur, vt notat Abba. in c. At si clerici. §. de adulteriis. in col. v. versi. Sed circa. de iudi. Et in c. Cum t. de re iudic. col. iiij. per text. in c. Infames. vj. quae st. j. & in l. j. & ij. ff. de his qui not. infa. sicut etiam efficitur infamis damnatus de aliis criminibus publicis. Est tamen in hoc aduertendum, quod licet episcopus non possit directo restituere aliquem ad famam, vt concludit Abb. in d. c. Cum t. in col. iiij. in hoc casu tamen adulterij, cum liceat sibi dispen sare, vt in d. §. de adulteriis. restituendo clericum damnatum de adulterio contra sententiam suam, tunc restitutio famae venit per quondam consequentiam, potest indirecte, quod principaliter non pos set. ita notat Abb. ibi, in d. col. v. & dicit ibi casum sing. ad hoc secundum illum intellectum. Et nota secundum Paul. Grillandi, vbi supra, quod licet de iure ciuili quando mulier nupta est impudica & meretrix, non punitur adulterans cum ea, {vt in l. Si ea. C. de adulte.} tamen de iure canonico non euaderet impunitus cum illa adulterans. ita dicit in d. col. iij. Crederem tamen vltra eum, quod tunc clericus ignorans & accedens ad eam tanquam ad meretricem non puniretur ita acriter, sicut alij adulteri. Si tamen mulier erat honesta non excusaretur clericus ignorans eam coniugatam quominus vt adulter pu niatur. Quando autem clericus cognouit mulierem solutam, quae ab ipso & communiter reputatur vxorata, tunc enim vti adulterum poena iuris communis puniendum es se, placuit Ioan. de. Ana. in capitu. Nonnullis. fin. colum. de Iudaeis. referendo fratrem Vbertum qui fuit eiusdem sententiae: licet alij aliter senserint secundum eum, per quem etiam vide quid in casu contrario quando clericus cognouit vxoratam, quae credebatur soluta. Vnum praeterea aduertendum sentio in hoc proposito, quod licet in his Regnis Castellae & Legionis lege regia sancitum sit, quod marito non accusante vxorem, nullus possit eam accusare de adulterio, Iudex tamen ecclesiasticus poterit punire clericum in hoc delinquentem: nec reus valebit opponare quod maritus non accu set. Non enim potuit lex illa regia ecclesiasticos Iudices impedire, ne ad emendam suorum clericorum procederent. Aliter enim clerici omnes incontinentes libidinem suam potius cum nuptis, quam cum solutis mulieribus explerent, quum securius ac impune id agere cognoscerent: & ita ego iam alias practicaui dum vicarium agerem generalem episcopi Salamantini : & licet ob id appellatum fuerit, obtinui tandem coram superiore. Veruntamen in hoc magna debet adhiberi cautela: nam si adulterium clerici adeo est notorium , maritíque persona ita vilis, quod prae sumi pos sit ipsum scire & paruipendere : tunc iudex ecclesiasticus poterit publice & libere de adulterio tractare, & poenam imponere. Si vero delictum non est publicum, aut marito ignotum es se creditur, periculúmque exinde timeri possit vxori: tunc consulerem clericum de hoc delicto conuictum vel confes sum ca merario proces su, & familiari disciplina corrigendum relegandúmque sine expressione caus ae in sententia. Quando vero correctio sic secrete facta fuerit, & relegatio generalis; hortor omnes metropolitanos iudices, vt ab inferioribus secrete causam requirant, ne ex hoc delictum in publicum veniat, sufficiat illis, quod iudex inferior iuste proces serit, licet propter secreti cautelam aliquas iuris solennitates praetermiserit. Aliter enim si omnia stricte requirant , nihil aliud efficient, nisi iudices ipsos inferiores cogere ad dissimulandum , vel propalandum adulteria similia, ipsosque adulteros reddent insolentiores, cum intellexerint quod Iudices sui immediati illos punire recusant, propter exactam rationem quam ab ipsis requirunt sui superiores. Marito autem clericum adulterum accusante, tunc seuerius procedendum est: tantóque acrius in aliis poenis carceris & detrusionis vltra depositionem puniendus est clericus, quanto honorabilior est persona mariti, aut diuturnius est adulterij peccatum, maiúsve exinde subortum scandalum, praecipue si contigerit quod adultera fuit per Iudicum secularem tradita marito, & ab eodem occisa. Crederem insuper in hac materia (meliori semper iudicio saluo) quod maritus potest accusare clericum coram Iudice ecclesiastico, licet vxorem coram seculari non accuset: nec poterit clericus in hoc aliqua exceptione se tueri, cum iura canonica adulteris poenam imponentia nullam habeant considerationem , nec requirant quod vxor pariformiter accusetur. Generaliter autem in hoc crimine considerent ecclesiastici Iudices ne nimis diligenter de adul teriis occultis inquiant, propter mulierum periculum, virorum infamiam, & clericorum fragilitatem , que tanto multoties ad hoc flagitium illos impellit, quanto secretius illud pos se perpetrare confidunt . Sed vigilantes super gregem suum similia potius prae seruare conentur ( cohabitationem & conuersationem clericorum & nuptarum euitando) quam vsque ad vnguem inuenire & castigare satagant. In qua quidem adulteriorum prudenti prae seruatione, & cauta correctionne ecclesiasticos omnes Iudices deprecor ac obte stor, vt desides non sint, per durissimum illud iudicium quod illis qui prae sunt scriptura sancta minatur, ne in eorum incuriam seuerius id corrigant vltore ferro maritorum manus, tam grauis iniuriae acerbitate commotae, vt s aepius id euenis se perpendimus, & anno superiori millesimo quingentesimo trigesimoseptimo pluribus notum fuit accidis se. Nam in tribus locis de Villanubla, videlicet, & de Cigunuela, ac de Laguna, quae non longe distant ab oppido Valli soleti, vbi tunc Augustae curia residebat in octo fere mensium spacio, filius viduae cuiusdam, & duo mariti in tres sacerdotes s aeuierunt de inimicis membris se vindicantes, ob iniuriam in matris & vxorum personas susceptam, non sine plurimorum laicorum applausu, & quorundam forsan magistratuum ciuilium neglectu ob inhonestam sacerdotum vitam, & superiorum desidiam: quod hic scribere libuit, quia id bene noui, vt qui proces sus desuper confectos vidi, non alio animo, nisi vt hoc ad clericorum timorem, & superiorum hortatum perpetuae memoriae tradere pos sem. # 80 Ac nefandi criminis rei. Capvt lxxx. Q via secundum diuum Augustinum in III. lib. Confessionum, {& habetur in cap. Flagitia, xxxij. q. vij.} flagitia quae sunt contra naturam vbique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerant. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur: quae non sic fecit homines vt se illo vterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis es se debet, cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur. Vnde merito tale crimen committenti poena statuta est, quod deponatur ac in monasterium detrudatur, vt in cap. Clerici. de excessib. Praelato. Huius tamen detestandi criminis maior es se deberet poena, cum ob illud etiam infantibus ac mulieribus subuersarum ciuitatum omnipotens Deus parcere noluit. In his maxime regnis, vbi etiam a facinoro sis alias hominibus solet (vti decet & tale scelus promeretur) abhorreri, vbi etiam leges patriae grauius mortis genus, quam ius commune delinquentibus infligunt. Nec enim minus promeritus est, vt post depositionem curiae traderetur, qui Deum ipsum ac naturam offendit tali facinore, quam qui sola motus auaritia & non in Roman. Pontifi. contemptum, neque in fidei seu morum perniciem Apostolicas audet literas deprauare. Sed cum sic placuerit canonum conditoribus, solent Ecclesiastici Iudices tales post depositionem perpetuis carceribus obscurisque includere, in quibus nisi eos liberet fu ga, miserrimam & mortem ipsam exoptantem vitam agunt. # 81 Sacrilegi. Capvt lxxxi. S acrilegivm est iuxta meliorem diffinitionem Doctorum, sacrae rei violatio, vel eiusdem vsurpatio: quod nempe delictum cum & in ipsis laicis detestabile sit, & ad puniendum illud iura inuehant in eos: quanto magis puniri debent clerici qui in hoc deliquerint? Qualis enim erit laicorum reuerentia in per sonas siue res sacras, si in illas ipsi clerici (ad illarum cultum electi) irreuerentes sunt? Huius autem delicti poena, depositio est, vt placuit Hostien. in summa, tit. de accusa. §. Quis sit effectus. versic. Et gratia exempli, vbi capitalia crimina, & quae depositionem inducunt describendo, primum omnium posuit sacrilegium. Sed quia hoc se habet multipliciter, deueniendum est ad eius species. Quarum prima est quae committitur in personam , & haec quia multipliciter etiam variari potest, non patitur certam doctrinam: oportebit enim Iudicem considerare qualitatem delicti in personam sacram commissi , & sic in delinquentem animaduertere. Secunda species est quando quis acces sum habet ad monialem: & quia de hoc particularis mentio facta est supra, superuacaneum est in hoc aliquid rescribere. Tertia est quando locus sacer violator, vel illius coemeterium: & haec etiam sicut varie se habere potest, ita diuersa erit delinquentis punitio, consideratis his quae in arbitrariis con sideranda describemus. Quarta vero huius delicti species committitur in auferendo rem sacram, quae & habet alia membra: & quia hoc ad materiam furti pertinet, & infra de hoc aliquid scribimus in suo loco, ideo nihil amplius addere libet. # 82 Usurarij. Capvt lxxxii. P raemisso prius quae sit vsura, & quando committatur, quod latius digeritur in ordinariis titulis ac tractatibus huius materiae. {Clericis fuit inhibitum foenerari & vsuras accipare in concilio Laodicensi in Canone v. vbi tamen nulla poena ob id imponitur. idem etiam fuit prohibitum in Concilio Carthaginensi primo, in Canone xiij. Et sicut clericis non licet exercere foenus suo nomine, ita neque alieno, vt in c. Sicut non suo. xlvij. distin. vbi vi. in cap. Non licet. Relatum Concilium Laodicense, de quo supra.} Prima se offert poenarum clerici vsurarij, quod est infamis ipso iure. hoc dicit probari Panor. ex text. ibi, in cap. Inter dilectos. in iij. not. de exces. praelat. Allegat text. cum glos. in l. Improbum foe nus. C. {ex quib. cau. infam. irroga.} Et in §. Porro. iij. quae st. vij. Idem scripserat Bald. in d. l. Improbum. qui etiam dicit quod adhuc post restitutionem vsurarum, & peractam poenitentiam sunt infames ad testimonia & dignitates, & hoc praecipit mente teneri. Hinc est quod vsurarius repellitur ab obtinendo beneficio, vt notat glos. in c. Praeterea. de vsur. & Abb. in d. c. Inter dilectos. in ij. col. dispensat tamen episcopus, vt ibi per eum circa beneficium , cum illo qui se correxerit. Subest etiam vsurariis cleri cis alia poena, videlicet quod ab officio & beneficio suspenduntur, vt statuit text. in c. Praeterea. de vsu, quoto autem tempore suspendantur, cum text. non aperiat, videtur arbitrio iudicid relictum. sed text. in c. j. eo. tit. dicit quod si clericus detestandis vsurarum lucris insistat, ecclesiastici officij periculum patiatur. ex quibus verbis Abb. ibi in vltimo not. colligit, quod clericus vsurarius debet deponi ab officio ecclesiastico, non tamen meminit d. c. Praeterea. qui suspensionis tantum poenam imponit. Alexand. insuper in consil. lxxij. in j. volu. dicit quod clericus vsurarius venit deponendus, & neminem Doctorum refert, sed allegat iura in d. c. Praeterea. & c. Inter dilectos. quorum nullo id probatur, cui vix parcendum censeo, & si solum Cae sarei iuris culturae vacauerit. Hostien. tamen (qui breuibus verbis plura dubia aliquando decidit, quae tandem moderniores ipsi verborum phalera ac garrulitate laxarunt) in summa de vsur. §. fin. versi. Alia a Iudice, vnica fere linea, ordinem dictarum poenarum scripsit, Ait enim, Vsurarius clericus ab officio beneficioque suspenditur, & si nec adhuc desistat, degradandus est, vt in dict. cap. j. & xiiij. quae st. iiij. cap. Canonum. & cap. Quoniam. & cap. Si quis oblitus. Itaque si clericus desistat a crimine vsurarum degradationis poe nam euadit, & sic intelligit dicta iura, pro quo etiam refert Gofred. Et hunc intellectum bene sustinet litera d. c. j. dum dicit, insistat. {Facit etiam text. in c. Episcopus. xlvij. distin.} Stat ergo ex praemissis practica pro iudicibus, vt primo a suspensione incipiant contra vsurarium clericum. Demum eo se non corrigente procedatur ad degradationem contra il lum. {Et sic etiam intelligi potest Concilium Elibertinum in Canone xx. qui clericum vsurarium statuit degradari per haec verba: Si quis clericorum detectus fuerit vsuras accipere, placuit degradari, & abstinere: quod est relatum in c. Si quis. xlvij. distin. vide preterea vndecim poenas manifestorum vsurariorum quas ponit Syluest. in verbo vsura. lo ix. in §. Quarto quaeritur.} # 83 A manifestis vsurarijs oblationes recipientes, eosque ecclesiasticis sepulturis tradentes. Capvt lxxxiii. P oena in hoc delinquentium est quod maneant suspensi ab executione officij, donec satisfaciant ad arbitrium episcopi, & restituant quae receperunt, vt in c. Quia in omnibus. de vsur. Hodie vero sepelientes manifestos vsurarios scienter, sententiae excommunicationis subiacent ipso facto, a qua nullatenus absoluendi sunt, nisi prius ad arbitrium dioecesani epi scopi satisfaciant competenter, vt in Cle. j. de sepult. Et aduerte quod poena illius text. habet locum , eitam si aliquis de mandato praelati sepeliret talem vsurarium secundum Card. ibi, in iij. q. Quis autem dicatur manifestus vsurarius, vide Abb. in d. c. Quia in omnibus. in fin. vbi post Ioan. And. ibi, & glo. in c. j. eo. tit. lib. vj. dicit, quod ille dicitur manifestus, qui est notorius de iure, vt quia fuit conuictus & condemnatus de vsuris, vel est notorius notorietate facti, vt quia publice tenet altare paratum, & mutuat omnibus volentibus capere. Et ponit etiam idem Abb. alia exempla . & vide Card. in d. Cle. j. in vj. col. xix. q. vbi per vnam fere col. hoc examinat, vbi inter alia dicit, quod si per constitutiones synodales es set inductus aliquis modus ad hoc quod conuictus secundum illum diceretur manifesus vsurarius, ille modus sufficeret. Ex quo ego consulerem omnibus episcopis celebrantibus synodum, quod praemis sa matura deliberatione cum iurisperitis in vna suarum constitutionum declararent casus, in quibus quis es set reputandus vsurarius manifestus, tum vt clerici apertius hoc intelligerent, & sic has poenas iuris propter ignorantiam non incurrerent, tum etiam vt cum tali declaratione facilius homines ab hoc crimine cohiberent : quod temporibus istis (proh dolor) adeo inualuit, vt neminem fere iam id committere pudeat. {Et in hoc articulo, qui dicantur vsurarij manifesti, vide Syluest. in summa,§. ix. versi. Primo autem quaeritur.} # 84 Fures. Capvt lxxxiiii. F vrtvm est de maioribus & grauioribus criminibus, vt not. Abb. in c. Cum contingat. col. vj. de for. compet. allegat text. in c. Cum non ab homine. de iudi. & in §. Nunc autem. xxvj. distin. Et ideo clericus in furto captus deponitur, vt in cap. Presbyter. lxxxj. distin. qui text. est ex canonibus Apostolorum. & glos. ibi, in verbo captus intelligit & conuictus per sententiam, confessionem, vel euidentiam rei: & ne aliquibus videatur poena ista grauis, & tanquam ab Apostolis (zelo illo mirabili quo sanctam Dei ecclesiam fundabant) statuta, illam etiam innouauit & inflixit Innocentius III. in cap. Tuae. de poenis, vbi censuit clericos in latrociniis deprehensos degradatos a suis ordinibus in arctum monasterium debere detrudi. Hostien. insuper in summa, tit. de condit. furt. in §. fin. clericum de hoc crimine acctsatum confes sum vel conuictum deponi debere, & in monasterium detrudi, allegando dict. c. Tuae. & in text. in cap. At si clerici. §. j. de iudi. qui de hoc crimine in specie nihil disponit, allegat etiam text. in cap. Cum non ab homine, qui de poena depositionis meminit, & si de detrusione nihil dicat. Et vide etiam Hostien. in summa, tit. de accusa. §. Quis sit effectus. versi. & gratia exempli, vbi connumerat inter crimina capitalia, & quae inducunt depositionem, delictum furti. Et quod pro furto clericus deponatur, notat Ioan. Andr. in d. cap. Tuae, per d. cap. Cum non ab homine. Hostien. tamen ibi, vt ipse refert ponderat verbum latrociniis, quia magis delinquit latro quam fur: & sic videtur velle quod poena illius text. non habeat locum in simplici fure, quod Panor. ibi placet, licet Hostien. & Ioan. Andr. non referat, & ponderando idem verbum latrociniis, dicit quod ille text. non habet locum in simplicibus furibus: & sic quod licet clericus pro furto possit deponi, quod forte non fiet detrusio post depositionem quia latro dicitur qui de die & cum violentia quandoque delinquit: fur autem noctu & sine ea. Eundem intellectum dat Hostien. ad dict. cap. Tuae. vt refert & sequitur Cardin. de Turrecremata in cap. Presbyter. lxxxj. distin. & sic ille text. non loquitur de furibus simplicibus, qui non sunt corporaliter puniendi, sed de maioribus & insignibus latronibus, & Aret. in cap. Cum non ab homine. de iudic. col. ix. versi. Ad uerte tamen. dicit quod text. in d. c. Tuae. in verbo latrociniis, potest intelligi de famoso latrone, qui furca suspenditur, vt in l. Capitalium. §. famosos. ff. de poen. Ego vero & si ista nominum differentia prae ter id quod videatur probari in l. cum duobus. §. damna. ff. pro soci. Et in l. j. & quod ibi notant Doct. C. de po. & in Auct. Vt nulli Iudi. §. fin. colla. ix. Auctoribus etiam latinae linguae corroborari possit. Nam vt Calepino placuit, latrones dicuntur, viarum obses sores, & qui publice, vel per vim furantur. fures vero qui occulta fraude decipiant, ac nocte furentur, quia tamen secundum eum plerunque indifferenter ponuntur, aliter censerem considerandum , videlicet potius qualitatem & quantitatem furti, modúmque furandi. Quis enim dubitat noctu sine violentia grauius pos se perpetrari furtum, quam in ipso lumine solis, & cum aliqua vi? praecipue cum in Hispania nostra iam consuetudo inualuerit, quod pro vno magno furto quis poena furcae plectatur. Nec enim ex eo quod pontifex in d. c. Tuae. post depositionem detrusionis poenam inflixit, sola a latronibus, & non a furibus commis sa facinora punire fuit visus. Post depositionem namque adsignari debet monasterium deposito, vbi peccata lugeat, & vlterius illa non committat , vt in c. Sacerdos. lxxxj. distin. Cum ergo nihil nouum statuat, quare pontificiis mens ad latrocinia punienda, & non furta adaptari seu interpretari debet? prae cipue cum in Pontificiis constitutionibus , & in aetate illa Innocentij III. qua non sic florebat eloquium latinae linguae, non ita accurate elegans & propria vocabulorum significatio seruari solebat. Quae quidem poena depositionis & detrusionis iustius irroganda est clerico, qui furtum admixtum sacrilegio perpetrauerit. Summe enim offendit clericus qui plus cae teris debet sacra tueri, & reuereri, si illa violet, aut offendat in eis. Si autem contingat clericum in obsequio alicuius degentem, furtum committere: cum hoc delictum inter furta grauiora annumerari soleat, adeo quod Ioan. Faber scripserit in §. Alia deinde. insti. de publi. iudi. quod familiaris, vel seruitor & iuuans illum suspenditur pro porimo furto: tunc iudex ecclesiasticus grauiori poena punire debet talem clericum, quam si extra domum eius cui inseruit simile furtum faceret. Quis enim domesticos fures valebit effugere, nisi eos seuerior poena quam alios a tanto facinore retrahat? In his insuper Hispaniae regnis ab ecclesiasticis iudicibus obseruari debere credo ac consulo, quod sicut per leges regias in locis desertis commissa furta grauius puniantur, sic ipsi clericos talia perpetrantes grauiori corrigant animaduersione. Res enim es set perniciosi exempli ea in clericis non censere grauia, quae in ipsis laicis pro talibus iudicantur. Aliud praeterea furti genus in sacerdotibus super omnia suadeo uidicibus omnibus ecclesiasticis, vt zelo maximo corrigant, quoties videlicet compertum habuerint, quod eorum aliqui in se detinent, ac habere inficiantur bona quae morientes (maxime peregrini) apud ipsos deposuerunt, vt suis haeredibus, vel aliis personis quibus leges illa dari non prohibent, restituant. Hoc enim grauissimum scelus iudicandum est: offenditur enim ipse Deus: violatur defunctorum voluntas, cui tantum deferunt etiam ethnicorum leges, laeduntur etiam personae illae cui deposita dari debebant. Da tur praetereá s aepe morientibus occasio, vt malint impoenitentes mori, quam sacerdotibus (quos suspectos habent propter similia) animam cum bonis commendare. Degradationem vero de qua text. in di. c. Tuae. meminit, verbalem non actualem debere es se, placuit ibi Io. And. Et idem etiam voluit Abb. in c. At si clerici. de iudic. col. xiij. versicu. ad tertium. Et Areti. in c. Cum non ab homine. de iudi. col. xj. vers. Addit etiam. Est praeterea aduertendum circa poe nam huius criminis, quod clericus condemnatus actione furit, efficitur infamis, sicut laicus condemnatus in foro seculari: quia quicunque secundum leges est infamis, est etiam infamis secundum canones, nisi reperiatur oppositum statutum. facit text. in c. Infames. vj. quae st. j. & in §. Hic colligitur. ij. quae st. iij. Et tenet hanc generalem conclusionem Feli. in c. Qualiter. el ij. §. Ad corrigendos. in v. col. de accu sationib. Nota tamen quod si reperiretur clericus condemnatus ad restitutionem rei furto subtractae quod per hoc non fieret infamis: quia potest intelligi quod fuit actum conditione furtiua, quae non infamat, & non actione furti. Et hoc tenet Ana. in d. capit. Qualiter. vbi illud refert Felin. in dicto §. Ad corrigendos. in colum. iij. licet ipsi non scribant hoc in clericis. Sed ego credo eandem sententiam es se tenendam in eis. {Vide preterea in materia huius cap. Paul. de Cast. in Auct. Sed nouo iure. C. De seruis fugitiuis, in fine, vbi scribit quatuor species furum.} # 85 Simoniaci. Capvt lxxxv. PRaemis sa diffinitione simoniae quam latius examinat Ioan. de Ana. in rub. eius dem titul. in j. col. delictum istud computatur inter grauiora crimina, vt est text. in c. fina. de purga. cano. de quo quidem terribilia verba Paschalis papa descripsit in c. fi. j. quae st. vij. videlicet, quod omnia etiam crimina ad comparationem simoniacae haeresis quasi pro nihilo reputantur. {Vnde Sancti illi Patres Hispaniae qui in Concilio Toletano viij. interfuerunt, videntes quod antiquorum patrum decreta in extirpatione tanti criminis parum profecerint, praemissis pulcherrimis verbis, quibus hoc eleganter deplorarunt, huic cancroso vulneri ignitum, quod supererat ferrum iniicere decreuerunt (vt eorum verbis vtar) & in Canone iij. sub his verbis statuerunt: vt quicunque deinceps propter accipiendam sacerdotij dignitatem, quodlibet praeminum fuerit detectus obtulis se, ex eodem tempore se nouerit anathematis opprobrio condemnatum, at que a participatione Christi corporis & sanguinis alienum, ex quo illum con stat execrabile Christi perpetras se flagitium. Quod si aliquis extiterit, qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerit acceptione lucratus & suscepto honoris gradu prohibetur, & in monasterio sub perenni poenitentia religetur. Illi vero, qui hac causa munerum acceptores extiterint, si clerici fuerint, honoris amissione mulctentur. Si vero laici, anathemate perpertuo condemnentur.} Ideo propter eius grauitatem aliqua specialia statuuntur in iure, nam in eo proceditur per sola signa: & in eius odium admittuntur prae sumptiones, vt notat Abb. ex text. ibi in c. Sicut. de simonia. Item admittuntur ad accu sandum simoniacum serui, meretrices, & criminosi, vt in c. Tanta. eo. tit. de quo latius in c. Per tuas. el j. eo. titu. & per Abb. & Docto. ibi. Vnde {ex dispositione Alexandri & Inn. Tertij. per noua iura.} in eo delinquens perpetuo deponitur ab officio & beneficio, vt in c. De hoc. de simon. & in c. Cum super. de confes. Si tamen crimen est occultum, non deponitur, & si ipsi iudici constet, sed poenitentiam secretam debet iniungere , vt in c. Ex tuae. de simo. In correctione tamen & punitione huius criminis non potest dari certa doctrina, sed secundum qualitatem simoniae aliter & aliter punitur. Quia aliquando imponitur poena excommunicationis, aliquando detru sionis in monasterium, aliquando spoliationis omnium bonorum, aliquando depositionis, aliquando est poena centum aureorum & infamiae: vt probat textus & glos sa in dicta l. j. ff. ad legem Iuliam de ambitu. Aliquando imponitur poena quadrupli, & deportationis, vt patet in d. l. j. C. ad legem Iul. de ambitu. Ideo vide Hosti. in summa eiusdem tit. in §. qua poena feriatur, per totum. Et vide Praepo. in c. Presbyter. j. quest. j. in col. fin. vers. in glos. vbi etiam vide notabiliter distinguentem, videlicet an simonia committatur in ordine, vel in beneficio, & in vtroque, an passiue, vel actiue, & varias etiam poe nas describentem in c. Statuimus. j. quae st. j. col. j. & ij. Item nota quod simonia commis sa in ordine susce pto non solum non dat executionem illius ordinis, sed etiam impedit executionem omnium aliorum. notat Inno. in c. Per tuas. & in c. Tanta. eo. tit. Arch. in c. Ordinationes. j. quae st. j. vbi vide Praepo. qui refert & sequitur eosdem in principio, qui ponit vnum casum in quo fallit ista conclusio: licet ille casus non est proprie casus fallentiae, quia in eo simonia non fuit commis sa in ordine, sed in consecutiuo ad ordinem, vt ibi per eum. Et ipsam principalem conclu sionem sequitur simpliciter in c. Statuimus. ea. caus. & quae st. in col. j. Hodie tamen per constitutiones modernorum Pontificum descriptas in supplemento, in verbo simonia. in fine. Simoniacus est priuatus ipso iure beneficio, vt dicit Feli. in capitu. In nostra. in ij. corollario. in fin. de rescriptis. & idem notat ipse in capitu. ij. de rescript. columna iiij. referendo ad hoc consil. Anchar. Et vide extrauagantem Pauli. ij. quae incipit, Cum detestabile (quae habetur inter extrauagantes communes sub tit. de simo.) vbi imponitur poena excommunicationis ipso facto, cuius absolutio reseruatur Papae: & quod in beneficiis nullatenus eis ius quaeratur, & teneantur ad restituionem fructuum praeter id quod primo innouat omnes poenas contra simoniacos statutas, & eas incurrere, ipso facto decernit. {Et vi. Sylue. in summa, verbo Simonia. in versic. Decimono quaeritur. vbi describit quatuor poenas Simoniacorum: & inter eas meminit de extrauag. Martini quinti, in Concilio Constantiensi incipien. Sacro. Et ibi plura alia refert in proposito.} # 86 Ac periuri. Capvt lxxxvi. PRopter periurium potest quis deponi ab ordine & beneficio, vt est tex. in c. Presbyter. lxxxj. dist. qui dicit, quod presbyter aut diaconus captus in periurio deponiuntur. ita notat Abb. in ca. Querelam. de iur. iur. in ij. nota. qui hoc dicit probari in cap. Cum non ab homine. de ludi. & dicit facere tex. in cap. Si quis episcopus. l. distinc. Et notat idem Abb. in d. c. Cum non ab homine. in iiij. not. {ex quo dicit Card. Iacoba. in tract. de concilio in lib. ij. arti. v. col. ij. quod quando vocati sunt ad concilium generale illi qui iurauerunt secundum formam ca. Ego enim. de iur. iur. si non veniunt pos sunt deponi a suis dignitatibus, quia sunt periuri. & periurium inducit poenam depositionis.} Et quod propter hoc delictum remoueatur quis a beneficio, notat idem Abb. in c. ij. in j. nota. de rescrip. Quod extende in clerico qui fregit promissionem vallatam interpositione fidei: quia talis eadem poena punitur, tenet Io. And. & Host. in cap. Querelam. ne prela. vices su. Abb. in d. c. Querelam. de iur. iur. Quos sequitur Ange. in summa, in verbo periurium . in §. xj. licet Arch. Anto. & Card. teneant contrarium in locis ibi relatis. Et hanc etiam opinionem Hosti. & Abb. sequitur Feli. in d. c. querelam . in col. pen. licet contrariam opinionem dicat benigniorem. Eandem etiam sequitur Ioan. de Selua, intra. de beneficio, in iij. parte principali, in q. iij. {Vi. tamen Ioan. Staphileum, in tract. de gratiis & spectactatiuis. fol. lxx viij. vers. Tertio periurus, vbi dicit quod poena priuationis non habet locum in eo, qui venit contra fidem promis sam, qui solum allegat Rotam in decisio. cxxxiiij. incipienti , Nota quod posito in antiquis. quod dicit es se notandum .} Et aduerte quod periurus non est priuatus beneficio ipso iure, sed priuandus, vt sentit Abb. post alios, in cap. ij. de rescri. vbi vide Feli. in j. col. qui refert alios idem tenentes, & dicit hanc es se communem opinionem: licet Barba. ibi teneat contrarium, imo quod statim sit priuatus, cuius fundamenta ipse refert & soluit, & contra eandem communem opinionem tenet idem Barba. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. per text. in d. c. querelam. quem coniungit cum aliis iuribus contra Abb. ibi. Qui tamen sibi contrarius in rub. de iureiuran. in Clemen. in col. v. sequitur communem opinionem praedictam sequendo Cardi. in d. cap. Querelam, vbi illam tenet. {& vide eundem Feli. in c. ex parte. lo j. de rescri. j. col.} Et hanc etiam opinionem dicit es se communem Ioan. de Selua, vbi supra. & vide Petrum Rebufi. in tracta. de pacificis pos ses soribus, in pagina xxxv ij. columna ij. vbi dicit quod licet opinio quod periurus non est priuatus ipso iure sit communis: tamen opinio contraria potest sustineri in puncto iuris, & respondet ad aliqua fundamenta contraria, qui plura cumulat in proposito transcribendo fere dicta per Felin. in dicto capitu. ij. Item nota quod collatio beneficij facta periuro est ipso facto nulla, notat Abba. in dict. cap. querelam. sequitur Angel. in summa, in verbo periurium. §. xij. Contrariam tamen sententiam tenet Cardin. in dicto capitu. querelam. cui adhaeret Feli. ibi, in col. iij. quam etiam conclusionem videtur tandem tenere idem Felin. in capi. ij. in col. iij. de rescri ptis. licet prius in col. praecedenti plura retulerit pro contraria opinione, videlicet quod collatio facta periuro, vel alias criminoso est nulla. {Et vide eundem latissime de hoc scribentem in c. ex parte. el j. de rescrip. col. & ij. num. ij.} Et vide Ioan. de Selua, vbi supra: & vide Petrum Rebufi. vbi supra, in pagina xxxvj. col. ij. vbi tenet quod collatio facta periuro est nulla, & refert aliquos doctores ad hoc: quod tamen intelligit, quando quis es set per sententiam condemnatus & declaratus periurus, & postea fieret eidem collatio, & dicit quod Papa non dat priuationem pro periurio, nisi sit periurium iudiciale, allegat regulam Alex. Papae vj. in rub. de signatura gratiae. {Et vide Ioan. Staphileum, in tracta. & loco supra allegatis, vbi dicit quod signatura non dat priuationem beneficiorum pro periurio, nisi sit Iudiciale. # 87 Falsi testimonij rei. Capvt lxxxvii. PResbyter aut diaconus dicens falsum te stimonium ab officij honore depositus in monasterium detrudatur. Ita censuit Concilium Agathense, vt Gratianus tradit in cap. Si episcopus. l. distin. vbi vide Praepo. intelligentem illum text. quando clericus est de hoc crimine directe accusatus & conuictus, vel in iure confes sus: secus autem si non constat de illo via directa, sed incidenter, videlicet quando contra clericum in testem productum probatur exceptio falsitatis, quia tunc non debet deponi, nec etiam propter hoc infamari, sed tantum repelli a testimonio. & vide Hosti. in summa, de accus. in §. Quis sit effectus. ver. Et gra tia exempli, vbi hoc crimen falsi testimonij commemorat inter crimina capitalia, quae inducunt depositionem: & hoc procedit siue in ciuili, seu criminali causa clericus dicat falsum testimonium secundum Cardi de Turre cremata post Hugo. in c. Presbyter, Diaconi. v. quae st. vj. qui tex. est §. c. Qui iuxta. eiusdem caus ae & quae stionis: quod etiam voluit Archi. ibi. Ego vero in hoc articulo maxime considerandum cen seo qualitatem caus ae, in qua clericus falsum testimonium dixit: grauius enim est puniendus clericus qui in causa criminali falsum testimonium dixit, quam qui in ciuili, & in ipsis criminalibus causis grauius si damnum fuit subsequutum ex suo testimonio, quam si non, considerata qualitate damni vel iniuriae illius contra quem deposuit. In his praeterea regnis, quibus ex lege eorum imponi debet testi falsum deponenti eadem poena, quae imponeretur accusato, si verum es set delictum de quo impetitur. Multum debent Iudices ecclesiastici aduertere, quod grauius quam alibi punire debent clericos in hoc delinquentes, cum videant tam grauiter puniri laicos in similibus, & istud delictum graue sit in oculis populorum huius regni. Quando autem clericus dixit falsum testimonium coram iudice seculari, verior & communior opinio est quod non possit puniri per eum , neque principaliter, neque incidenter, vt voluit Hosti. cuius opinionem tenet Anto. post Innoc. & Ioan. And. in cap. Verum. de for. compe. vbi vide Barba. col. x. cum duabus seq. & Ioan. Andr. in cap. At si clerici. de iudi. & communiter canonistae in c. Dilectus filius. de poen. & in c. ij. de cri. fal. vbi per Ana. post alios. & hanc opinionem sequitur Matth. de Affict. in deci. Nea politanis, deci. ccxxx. incip. fuit per relatorem. # 88 Homicidae. Capvt lxxxviii. HOmicidium quidem inter grauiora & horribiliora crimina computatur, vt no. Abb. in c. Cum contingat. in colum. vj. de fo. competen. per text. in c. Quae situm. de tempo. ordinand. Et in c. Inquisitionis. de accusa. & in capitu. Miror. l. distinct. Ideo clericus homicida deponendus est, vt in {c. presbyter. lxxxj. distin. quod est ex canonibus Apostolorum,} & in c. Cum non ab homine. de iudi. & in capitu. Inquisitionis. in princ. de accusa. Committitur autem homicidium per clericum, facto, praecepto, consilio, lingua siue adhortatione, & in quocunque istorum casuum deponendus est, vt not. glos. in c. Sicut dignum . de homici. in §. Clericos. in verbo consilium, per iura de quibus ibi. quam quidem glos. bene nota, quia magistra est in materia huius c. Et post depositionem detrudendus in monasterium, vt probatur in d. c. Cum non ab homine. iuncto cap. Tuae. de poenis. & voluit per eadem iura Ioan. de Ana. in capitu. j. penult. col. de patr. qui fili. occid. & probat apertem text. in dicto. §. Clericos. ex quo insuper bene colligitur quod ista detrusio non debet es se perpetua, nec longi temporis: cum ibi Roma. Pon. disponendo contra homicidas illius sancti viri Thomae Archiepiscopi Cantuarien . iubet clericos delinquentes perpetuo depositos recludi in monasterium, vsque ad septennium, vel quinquennium : verum est tamen quod ille §. Clericos. disponit in clericis qui consilio perpetrarunt homicidium , qui licet eadem depositionis poena puniantur, qua & occidentes actu si clerici es sent: tamen nemo dubitat in reclu sione non ita diuturna poena puniendum consilium praebentem, sicut vere occidentem. Intellige tamen supra dicta, quando iniuste & voluntarie est commissum homicidium secundum Hosti. in summa, de homici. §. Qua poena. versic. Et hoc intelliges. Item etiam prae ter hoc clericus priuandus est beneficio per sententiam: quia homicida non est priuatus beneficio ipso iure, vt voluit Innocen. in cap. Cum nostris. de conces. praeben. quod sequitur Bal. in l. Cum fratrem. C. de his qui. vt indig. {& Phil. in c.sciscitatus. j. col. de rescript. & inc. ex parte. lo j. col. j. eo. titul.} Phil. Decius consi. clxvj. in princ. in j. volu. consil. incip. Ego Philippus. Et hanc opinionem dicit teneri communiter Ana. & Feli. in c. Inquisitonis. j. col. de accusa. & eandem etiam opinionem sequitur Praepo. in cap. Studeat. l. distinc. in col.sin. post Gemi. & respondet ad rationes Archid. ibi, & allegat Ioan. de Imo. in d. capitu. Cum nostris. dicentem quod opinio Innoc. contra Archi. tenetur communiter. Et vide etiam Anto. Corse. in suis singularibus, in verbo sententia, el ij. vbi dicit quod opinio Inno. communiter tenetur, & respondet ad aliqua iura quae in contrarium videntur vrgere: quamuis Barba. in capit. Cum non ab homine. de iudi. in col. ij. ad si. teneat quod committens homicidium est priuatus beneficio ipso facto, per text. quem dicit ad hoc formalem in cap. Ex literis. de exces. praela. iunctis aliis iuribus de quibus per eum. {Et aduerte, quod licet Episcopus possit cum homicida etiam voluntario misericorditer dispen sare, vt est text. nota. in cap. ij. in fin. de cleri. pugnan. in duel. & in c.studeat. 50. dist. per quae iura & per ea quae notat Innoc. in cap. ij. de cleri. non ordi. mi. ita tenet Staphileus in tract. de gratiis expectatiuis. fol. 78. versic. Potest tamen Episcopus. Si autem aliquis impetraret beneficium conferendum sibi in euentum priuationis, non pos set amplius cum eo Episcopus dispensare etiam ante litis pendentiam ex quo impetranti iam est quae situm ius ad rem, prout singulariter tenet Domi. consi. cv. in fin. col. quem ad hoc refert Staphileus, vbi supra.} Crederem praeterea in ista materia clericum in his casibus excusari a poena ordinaria homicidij, in quibus laicus homicida excusatur a poena mortis, quorum viginti & quinque enumerat Hippoly. in l. j. ff. ad l. Corneliam. de sica. a j. col. vsque ad xiiij. & quadraginta quinque ponit Iacob. Boulen. in repet. §. famosos. l. capitalium. ff. de poe. fol. xxxvj. vsque ad finem. # 89 Venefici. Capvt lxxxix. CLericus qui veneno quemquam occidit, praeter id quod in poenam homicidij de qua supra incidit, quia vero grauius delinquit quam simplex homicida digne post depositionem grauiori detrusione & longiori puniendus est. Plus enim est veneno hominem necare, quam gladio, vt in l. j. C. de male. & mathe. Vnde dicunt Butri. & Bald. in l. Nemo. C. de summa trinit. & fide catholica, quod qui veneno occidit, dicitur proditorie occidere: quod refert Ioan. de Ana. in cap. j. col. j. de homici. Et idem dicit Bald. in. l. Cum fratrem. de his quib. vt indig. vt refert idem Ana. in capitu. j. iij. colum. in fin. de sortileg. {& Decius in cap. quae in ecclesiarum. col. v. nume. 14. de constit. qui alia allegans infert ad statutum.} Ex quo dantur aliqua specialia in occidente veneno, quae non militant in homicida simplici, vt ibi per eos. Et huius tam execrabilis delicti odio crederem etiam quod clericus qui venenum emit vt daret alicui, si tamen parauit, & per eum non stetit, eadem poena puniatur, ac si dedis set, iuxta sententiam Bart. per text. ibi, in l. j. in fin. ff. ad l. Pompe. de parric. cuius meminit Ioan. de Ana. in rub. de patri. qui fili. occi. circa principium. {& Felinus, in tracta. Quando conatus puniatur, colum. ij. nu. 9. versi. fallit 5.} licet Bartol. ibi seuerius hoc dicat, & non curet an stet per emptorem veneni, vel non quominus occidat. Quod prae cipue magis locum sibi vendicat in his Hispaniae regnis: cum per l. vij. titu. viij. parti. vij. taliter emens venenum vt homicida puniatur. Nec hoc alicui videatur crudele, cum tanta sit huius facinoris nequitia: sufficit namque hominibus inter tot armorum genera natis mortem ipsam formidare, absque eo quod in ipso cibo & potu (sine quibus viuere impossibile est) mortis timor misceatur. Quid enim miserabilius est, quam vno eodemque tempore, cum spe viuendi, & timore moriendi cibum sumere? Vnde vt tantum scelus ex mentibus hominum euellatur, nulla poena iniuste potest statui. In vna praeterea huius delicti specie debent iudices seuerius animaduertere, si quando forsan compertum habuerint clericum aliquem occidis se, vel occidere procuras se alterum veneno in calice propinato: neque arbitretur quis piam hoc tam nefandum scelus nusquam accidis se. Intel lexi ego & temporibus istis clericum clerico, & religiosum religioso in calice dum sacra mysteria celebrarent miscuis se venenum, quamuis diuina misericordia, aut debilitate veneni neminem mori contigerit. Quis enim in tantum nefas committentes non inuehatur, qui cum ipso vitae aeternae poculo saluberrimo, temporalem miscent interitum, qui insuper cum ipso redemptoris sanguine pretiosisssimo quo cunctorum animae redemptae sunt, necem corporum inuoluunt? Hoc equidem abominabile scelus poena traditionis curiae seculari ex noua ecclesiae, aut Roma. pontifi. declaratione puniendum dignissime censerem, vbi de dilectione Dei, & proximi mandatum in quo tota lex pendet, infringitur. Et si alicui vnquam iudici citra ecclesiae declarationem propter criminis enormitatem opinio Ancha. & Abb. de qua in cap.seq. latius tractabimus, iusta & sequenda videbitur, in hoc tali facinore potius quam in aliquo alio locum habere poterit. # 90 Parricidaeqúe. Capvt xc. PArricidium committentes, vel alias homicidium enorme perpetrantes, vt si epi scopum vel presbyterum occiderent , concludit Abb. in c. At si clerici. in princ. de iudi. col. antepenult. post Petrum de Ancha. in quadam disputatione sua, & in repeti. regulae, ea quae. xix. quae st. de regul. iuris. & in consilio clviij. Ex narratis in facto. colum. ij. debere deponi, & tradi statim curiae seculari, non expectata incorrigibilitate, & tradit etiam Abb. in c. Cum non ab homine. col. vij. de iudi. & ibi etiam Bald. Idem Abb. in cap. j. in fine. de homi. & in cap. Nouimus. de verb.signifi. & Barba. in consi. lxv. col. iij. lib. j. Et Feli. in capit. j. in xvj. col. de constit. vbi in simili plura adducit. Idem Feli. in cap. Inquisitionis. colum. ij. in princip. de accusa. & ista opinio videtur habere magnam aequitatem, vt delicta puniantur debita poena, vt dicit Decius in d. cap. At si clerici. in col. xxiij. versic. Et praedictam. qui dicit vidis se illam seruari Florentiae per vnum commis sarium. {Et vide Angelum, in tracta. maleficiorum in parte, & ibi caput a spatulis amputetur. xij. col. dicentem notandam es se sententiam Anchara. quia de facto vidit eam seruari in raptore adulterante quandam mulierem. Et vide ibi Augustinum in additionibus as serentem, quod stringunt rationes Anch. & Abb. & quod ita alias practicauit, quia multi Doctores moderni illam partem tenent, & alias fuit cum Doctoribus iuris Canonici in maxima di sputatione, qui semper volunt defendere clericos.} Et vide Florenti. in iij. parte, titul. xxvij. cap. iiij. in colum. fina. in fin. qui refert temporibus suis papam Martinum tradidis se curiae seculari sacerdote quendam degradatum, qui interfecerat Sacristam sancti Petri, vt rapere pos set bona Sacristiae, qui suit occi sus per Iudicem secularem, quamuis iurisperiti con suluerunt non es se tradendum curiae propter tale delictum. {Et vide Guillel. Benedicti in 3. parte repetit. c. Rainutius. de testam. in q. de homicidio. vbi dictam opin. Petri de Ancha. late examinat in casu occurrenti contra quendam clericum presbyterum, qui commisit qualificatum homicidium, & in pen. col. illius q. dicit, quod dicta opinio, per ea quae ipse re fert, remanet communior, & quod quamuis non es set communior, videretur magis tenenda quam alia, ex eo quod fulcitur textibus & rationibus euidentibus, quae quidem opinio in casu illo ita fuit seruata. Nam ille presbyter fuit actualiter degradatus & traditus curiae seculari, vt constat ex proces su ibi ante quae stionem in summa relato.} Et ego etiam audiui a fide digno doctore Parisien . vidis se eum Anno domini.m. d. xxx. episcopum Parisiensem Franci scum Poncher degradas se quendam sacerdotem ad valuas ecclesiae maioris Parisiensis, & tradidis se cum curiae seculari, quem susceptum iudex secularis damnauit, primo ad poenam abscissionis manus ante ianuam collegij Eduensis, & demum vt viuus combureretur in platea sancti Ioannis Engreua, prout factum fuit ipso vidente. Quam poenam pas sus est, eo quod occiderat animo deprae dandi rectorem cuiusdam oppidi non longe distantis, habitantem in dicto collegio Eduensi, cuius ille famulus fuerat, & vices in parochia gerebat. Et vide Arnaldum Alber. in c. Quoniam. de haeret. lib. vj. col. cxxiiij. qui postquam retulit hanc opinionem, & eius fundamenta per sex col. praecedentes dicit, quod attenta malignitate modernorum temporum in quibus clerici, & omne genus hominum procliue est ad malum, non es set ponere os in coelum, seruare istam opinionem in practica, & in hoc consuleretur pacifico statui Reipubl. & multi effrenati clerici a malis retraherentur . Et haec opinio practicata fuit anno domini m. d. xxxvj. in mense Iulio, in celebri illa ciuitate Hispalensi, per Reuerendis . do. Cardi. Archiepiscopum illius Iudicem a sede Apo stolica delegatum contra quatuor religiosos mona sterij ordinis sancti Augustini ipsius ciuitatis, qui diabolica suggestione decepti fratrem Ioannem de las Casas in sacra Theologia magistrum prouincialem suum occiderunt, qui omnes publice degradati statim traditi fuerunt curiae seculari, & furca suspensi , quorum vnus vocabatur frater Alphonsus de Badaioz, qui erat prior illius monasterij, alius frater Rodericus de la Rocha, & alij duo fratres Andreas de la Cruz, & frater Ioannes Piloto, qui eodem die (quia cum magno cordis dolore seipsos accusantes, post damationis sententiam delictum fuerunt confessi publice) e furca depositi cum maximo honore as sociantibus fratribus omnium ordinum in proprio monasterio sepulti sunt. Qui autem tanquam iurisperiti fuerunt ad determinationem caus ae vocati, & quorum consilio, sententia lata fuit, sunt sequentes , Dominus Sebastianus Ramirez episcopus sancti Dominici, in insula Spanola. licentiatus Ioannes Suares de Caruaial nostri regalis consilij {Indiarum} vnus, licentiatus Brizeno eiusdem ciuitatis Hispalen . prae ses, licentiatus Ioannes Teminno eiusdem & totius Archiepiscopatus prouisor, licentiatus Petrus Corral illius officialis ac generalis Vicarius, licentiatus del Corro, & doctor Petrus Diaz haereticae prauitatis inquisitores, & licentiatus Otalora Iudex audientiae supremae illius ciuitatis, quam vulgus grados vocat. Vt autem de tenore Apostolicae commissionis eidem Archiepiscopo Cardinali super hoc factae habeatur notitia, tentor literarum in forma breuis super hoc expediatarum talis est. Dilecto filio nostro Alfonso Basilicae duodecim Apostolorum presbytero Cardinali Hispalen . nuncupato Paulus papa tertius. Dile cte fili noster salutem & Apostolicam benedictionem . Exponi nobis fecisti, quod licet alias tu certos fratres domus sancti Augustini extra muros Hispalen . ordinis fratrum Eremitarum eiusdem sancti, qui diabolica (vt creditur) suggestione seducti, nocturno tempore eorum tunc prouincialem in lecto requie scentem appensata conspiratione laqueo suffocatum vulneratumque inhumaniter interfecerant, quibusdam aliis etiam dicti ordinis fratribus sibi ad id opem, auxilium, consilium, & fauorem prae stantibus, ne fugam arriperent carceribus mancipari mandaueris & feceris. Quia tamen tu in eosdem malefactores iuxta priuilegia & indulta Apostolica dicto ordini conces sa nullam iurisdictionem habere sciebas, tandiu in praemissis duxisti supersedendum, donec nos & Apostolicam sedem quid super eo fieri oporteret con suleres. consultationi itaque tuae super hoc nobis porrectae respondentes, circumspectioni tuae per prae sentes committimus & mandamus, quatenus si & postquam (assistentibus tibi ad hoc duobus dicti ordinis fratribus, quos ad id duxeris eligendos) ex actis de & super praemissis coram te hactenus habitis, vel in posterum habendis, tibi legitime constiterit ita es se prout superius enarratur (ne si tam horrendum facinus impunitum remaneat, alij ad similia & deteriora perpetranda inuitentur) contra dictos fratres malefactores, ac quoscunque alios etiam exemptos , quos tanti facinoris inueneris patratores seu culpabiles iu stitia mediante procedas. Nos enim tam illos qui ad capiendum & detinendum, inquirendúmque & examinandum dictos malefactores, quam etiam executioni demandandi sententiam contra ipsos desuper leg itime ferendam, vel alias quomodolibet in eos praemis sorum occasione manus iniecerunt violentas, etiam si ad vltimum supplicium fuerit deueniendum, excommunicationis sententiam a canone generaliter promulgatam , irregularitatisque & inhabilitatis, aut alias censuras & poenas ecclesiasticas minime incurris se, neque incurrere, sicque per quoscunque Iudices iudicari, diffiniri & interpretari debere, sublata eis & eorum cuilibet aliter iudicandi , diffiniendi & interpretandi facultate & autoritate decernimus. Teque & eorum singulos a sententia, censuris & poenis praedictis, si quas praemis sorum occasione ex dicta carceratione forsan incurristis, Apostolica autoritate tenore prae sentium absoluimus. Volumusque vt si locus sit degradationi & traditioni curiae seculari, tu vel catholicus Anti stes per te eligendus vna cum duobus aliis episcopis, aut si eorum copia commode haberi non poterit, cum vno Episcopo & vno Abbate ad degradationem huiusmodi procedere valeatis. Non obstantibus prae missis, ac de certo episcoporum numero in degradationibus huiusmodi adhibendo, necnon quibusuis constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, priuilegiis quoque , indultis, & literis Apostilicis dicto ordini & illius fratribus concessis , quibus illorum omnium tenores & formas eisdem prae sentibus pro expressis habentes hac vice duntaxat illis alias in suo robore permansuris harum serie specialiter & expresse derogamus. Caeterísque contrariis quibuscunque . Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris, Die xxj. Octobris.m. d. xxxv. Pontificatus no stri anno primo. Blosius. Vigore cuius commissionis dictus dominus Cardinalis vt seruaret illius se riem as sumpsit secum duos prouinciales dicti ordinis, qui vna cum eo in proces su & diffinitione caus e assisterent . Fateor tamen quod s epius sum miratus quomodo in praedicta commissione Apostolica bis conditionaliter dictum fuerit, videlicet, Etiam si ad vltimum supplicium es set deueniendum, & iterum si locus sit degradationi & traditioni curie seculari: cum conditio ista in casu pre senti potius erat iuris quam facti, & ideo consultores Romani pontificis quorum consilio praedictae litere emanarunt, melius nos se poterant vel debuerant, an narratione praedicta existente vera & probata praedicti fratres es sent post degradationem tradendi curiae seculari, vel non. Nisi forte tacite voluerunt sentire quod Romanus Pontifex concederet dicto Cardinali potestatem arbitrandi, an attenta probatione & qualitate facinoris, & aliis circunstantiis illi es sent tradendi curiae seculari, vel non: Non obstante quod ille casus non es set expres sus in iure propter quem possit tradi sacerdos curie seculari: quamobrem vt quisque valeat super hoc con siderare mentem pontificis, libuit praedictam commissionem inserere. Contrariam tamen opinionem sequitur & dicit es se communem Areti. in d. c. Cum non ab homine. in col. ix. in fi. qui in duabus col.sequentibus refert fundamenta Abb. & respondet ad ea, & eam dicit de iure veriorem Decius, vbi supra, qui etiam refert fundamenta Abb. & que ad ea respondet Aret. & dicit, quod pro hac opinione plura adducit & si leuia And. Siculus ibi, & ponderat pro ea idem Decius tripliciter tex. in d. c. Cum non ab homine: & hanc dicit es se communem opinio. glos s. & Docto. Arnal. Alber. vbi supra, in fin. d. col. cxxiiij. versi. Nihilominus tamen. & sic quod clericus quantumcunque graue delictum commiserit etiam qualificatum, non debeat actualiter degradari, & tradicuriae seculari, nisi sequuta incorrigibilitate, aut in casibus expressis in iure, a qua communi opinione dicit non es se recedendum in iudicando & consulendo: quem vide per xvj. col. sequentes, vbi refert plura fundamenta huius communis opinionis, & tandem respondet ad ea quae adduxerat pro opinione contraria. Mihi vero (saluo semper meliori iudicio) videtur quod si in aliquibus casibus ob immanitatem criminis, & magnum scandalum populi inde sequutum visum fuerit iudicibus delegatis vel ordinariis sequendam opin. Ancha. & Abb. quod hoc solum pos set habere locum in clericis primae tonsurae tantum, sic enormia homicidia perpetrantibus, cum illi non possint sic appellari Christi domini, illisque beneficium (ne per secularem puniantur iudicem) magis ab ecclesia, quam a iure diuino conces sum videatur. Quorum numerus vltra mentem ecclesiae tantum excreuit, & quorum malitia tanta est, vt grauiora semper fere audacius & frequentius ab illis, quam ab aliis perpetrentur . In cuius meae opinionis confirmationem pos sem alia non impertinenter referre, quae collegit Hispanus noster Ioannes Lupi, in tracta, de libertate ecclesiastica, in ij. parte. quae sti. v. quae tamen transcribere nolo, cum volentibus ea legere facilitas adsit. In aliis vero sacri ordinis clericis, sacerdotibus maxime communem opinionem sequendam censeo, tametsi iustum iudicarem quod hodie per concilium, aut per Roma. Pontif. aliqui grauissimi exces sus annotarentur, in quibus clericus etiam sacerdos post degradationem traderetur curiae seculari, vt saltem timore poenae aliquorum clericorum insolentia temperaretur. {Et aduere, quod Petrus Rebuffus intracta. de pacificis pos ses soribus. in pagina 48. videtur extendere tex. in c. j. de homici. in vj. dum imponit poenam priuationis beneficiorum ipso iure mandantibus alios intersicere per as sassinos, ad illos qui interficiunt parentes vel alterum eorum , seu fratres, aut clericum, vt tales etiam ipso iure sint priuati beneficiis. Pro quo allegat Feli. in c. inquisitionis. de accusatio. & Ana. in consi. lxiij. quamuis ibi Ana. nihil de priuatione beneficiorum scripserit: saluo tamen meliori iudicio ego credo quod haec opinio non sit vera: quia non sufficit Doctorum autoritas ad iudicandam priuationem beneficiorum ipso iure propter quamcunque grauitatem delictorum: hoc est enim conditoris canonum, non Doctorum scribentium. Nec sufficit quod Feli. adducit, quia licet sint plures doctores as serentes, quod clericus committens delictum qualificatum pos sit tradi curiae seculari, non seruata forma c. cum non ab homine. vt ego supra latius scripsi. non sequitur per hoc quod talia delicta qualificata inducant priuationem beneficiorum ipso iure, cum hoc doctores non dicant, nec ad hoc sufficeret eorum autoritas.} # 91 Per as sassinos alios interfici mandantes. Capvt xci. ECclesiastica persona aliquem christianorum faciens interfici per as sassinos, vel mandans, vel eos receptans, vel defendens , seu occultans incurrit ipso facto sententiam excommunicationis & depositionis a dignitate honore, ordine, officio, & beneficio: & beneficia pos sunt aliis libere per collatores conferri, vt in cap. j. de homi. in vj. Et habet vnum speciale hoc delictum , vt probari possit probabilibus argumentis, vt ibi, vbi vide Phil. in xj. not. tenentem quod in isto casu ratione periculi valerent testes recepti lite non contestata etiam parte absente & non citata: quia text. ibi non dicit testibus, sed probabilibus argumentis. Item aliud quod clericus as sassinus potest puniri per secularem, sine eo quod praecedat degradatio secundum Lapum in d. cap. j. & Domi. ibi, in fin. quia ipso iure videntur degradati: & videtur data vnicuique pote stas ipsos capiendi, & per ius videntur spoliati omni priuilegio clericali, vt per Doct. ibi. Et praedictam conclusionem Dominici refert & sequitur Barba. in c. At si clerici. de iudi. in col. xxxij. nu. cxxix. Refert etiam Hippoly. in practica criminali, in §. Examinanda. in col. iij. {Et hoc etiam tenent plures doctores relati in decisionibus Nicolai Boerij in quae st. lxix. in nu. xviij.} Et vide Ioan. Lupum in tract. de libertate ecclesiastica, in quae st. ix. vbi dicit quod datur a iure quaedam degradatio quae habetur loco realis, videlicet in dicto capitu. j. de homi. vbi clericus delinquens vt supra, a iure & a concilio habetur pro realiter degradato, vt possit capi & puniri per secularem, de quo vide latius Arnal, Alber. in cap. Quoniam. de haereti. lib. vj. in col. cxlvij. versicu. viij. & vltimo fallit. cum xj. colum.sequen. qui primo adducit quinque fundamenta contra communem intellectum doct. ad d. c. j. qui habet quod clerici delinquentes in hoc delicto sunt ipso facto degradati, adeo vt iudices seculares possint procedere contra eos, sicut contra laicos. Et postea bene corroborat hanc communem conclusionem, & respondet ad fundamenta in contrarium adducta. Et nota vnum quod ipse dicit in proposito, quod poena illius text. non videtur habere locum in interficiente, sed in mandante : & quod forte multi in hoc errarent, allegat Aret. hoc sic ponderantem in consil. clxv. incip. Sicut Ioannes dicit, columna xj. versicu. Tertio allegant. Aduerte prae terea quod poena illius text. in dicto capitu. j. habet locum contra mandantem, etiam si mors non sit secuta, vt probant aperte verba illius, dum dicit, quanquam mors ex hoc forsitan non sequatur: quod videtur es se speciale in hoc delicto, vt voluit August. in additio. ad Ange. in parte, Et Sempronium Rodulphi, in iiij. additione: quia alias mandatarius non puniretur poena ordinaria maleficio non secuto: nisi dicamus secundum eum post Ioan. Andr. in regula, in poenis. de regu. iuris. in vj. quod quo ad poenas de quibus in dicto capitu. primo. facto mandato delictum est perfectum, & ideo nimirum si puniatur poe na ordinaria, ac si delictum es set consummatum : quod etium videtur sequi Philip. in dicto capitu. j. in colum. penulti. in versicu. in glos sa. & per praedictum text. videtur reprobari de iure canonico opinio Dini, & Ange. in. l. Item apud. §. Si curauerit. ff. de iniur. dum dicunt quod in as sassinamento si do pecuniam alicui vt aliquem occidat, homicidio non sequuto non punitur mandans: quam decisionem refert August. vbi supra, & dicit eos verum dicere, quod mandans non punitur de homicidio, sed poena extraordinaria de mandato. # 92 Truncationes membrorum per se facientes, aut faciendas iudicantes. Capvt xcii. C lericis in sacris ordinibus constitutis ex Concilio Toletano iudicium sanguinis agitare non licet. Vnde prohibemus ne aut per se truncationes membrorum faciant, aut iudicent faciendas: quod si quis tale quid fecerit, honore priuetur & loco. verba sunt text. in cap. Clericis. ne cleri. vel monac. {Concilium autem illud Toletanum, de quo supra mentio fit, duodecimum est in Canone vj.} Vnde poena delicti huius est depositio ab officio & beneficio: quia secundum expositionem Ioan. Andr. verbum text. honore exponitur, id est ordine, & verbum loco, id est, benesicio: & sic vult text. quod priuetur ordine & beneficio, & per consequens deponatur secundum Abb. ibi, in j. notab. qui sequitur expositionem Ioan. Andr. Et aduerte quod cum poena ista imponatur facienti vel iudicanti truncationem membrorum, quod etiam si membrum debilitaretur facto vel sententia clerici non puniretur ista poena, quia per id non efficitur irregularis. ita sentit Abb. ibi. Item etiam est aliud aduertendum, quod videtur text. imponere hanc poenam clericis per solum iudicium, & sic per solam sententiae prolationem, sine eo quod sequatur illius executio. Ego tamen credo quod mens conditoris canonis fuit punire clericum quando succedit executio, & sic crederem per solam sententiam non ita acerrime puniendum. Quod autem dicatur membrum, quia haec material in variis locis late descritur, sufficiat ad illa lectores remittere: quae quidem inter alios copiosius colligit Corsetus in repertorio Abbatis in parte, membrum. # 93 Duellum alijs sponte offerentes, seu oblatum suscipientes. Capvt xciii. P oena huius delicti est depositionis, vt in cap. j. de cler. pug. in duel. quod procedit siue clericus fuerit victor, siue victus: poterit tamen episcopus cum eo di spensare, si mors vel mutilatio membri non fuerit inde secuta, vt ibi. Et aduerte quod poena illius text. procedit quando talis clericus sponte iniuit duellum, secus autem si aliquo facto necessitatis, licet necessitas fuerit euitabilis: quia tunc necessitas alleuiat culpam, & non punietur poena depositionis: sed mitiori: quia text. ille requirit actum spontaneum ad incurrendam poenam depositionis, secundum Abbatem ibi. # 94 Naues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, ac alios ad pugnam incitantes. Cap. xciiii. P ropter haec tria delicta deponendus est clericus, vt in cap. Quod in dubiis. de poenis. Aduerte tamen quod in defen sione bene pos sunt clerici gubernare naues, & alios ad pugnam defensionis incitare, & in tantum confligere in hostes, quod eos dimittant, vt placuti Inno. ibi. Abb. autem in eo cap. Videtur eius sententiam restringere, videlicet quod si necessitas non erat ineuitabilis, licet clericus intersit bello cau sa defensionis: si sequitur mors, vel mutilatio membri ex percussione sua, efficitur irregularis, secus si percussione aliorum. Ego tamen crederem quod Innoc. potest simpliciter intelligi, quo ad terminos text. quem declarat: quia ad hoc vt non patiatur poe nam depositionis de qua ibi, sufficit quod clericus praetendat defensionem, licet causa non es set ineuitabilis. Quantum vero ad irregularitatem incurrendam seruabitur consideratio. Abb. nec contradicit sententiae Innocen. quia ipse nihil de irregularitate disponit iudicio meo. # 95 Violentiaeque illatores. Capvt xcv. C lerici violentiam inferre solent aut pos sunt, in personis, rebus seu beneficiis. Primo casu, quando ab ipsis fuerat vis illata personis citra homicidium, tunc pro qualitate iniuriae ac damnorum, ac consideratis his, quae in arbitrariis poenis consideranda fore infra trademus, iudicis arbitrio puniri debent. Si quando vero contingat clericos eripere aliquem de manibus familiae, qui sententia iudicis ducebatur ad mortem, vel aliud corporale supplicium , tunc quidem distinguendum est. Nam aut manifeste apparebat illum condemnatum inique, & tunc videtur nullam imponendam poenam propter hoc, vt sentit Alberi. in l. addictos. C. de episco. audi. per text. in cap. Hi qui. xiiij. quae stio. vj. vbi bona glos. & melior in cap. Reos. xxiij. quae stio. v. facit quod notat Archid. in cap. Cum homo. xxiij. quae stio. v. & vide Hippoly. in l. lege Cornelia. {col. x. num. xxiij.} ff. ad l. Cornel. de sicar. {& in practica causarum criminalium fol. lvij. num. xlj. in verbo, attingam } vbi refert dictam conclusionem Alber. & ponit alia per quae potest corroborari. Si tamen in tali ereptione condemnati clerici scandalum fecerint, vnde deteriora contingant quam iniusta hominis occisione: tunc bene crederem eos puniendos per suum iudicem iuxta scandali & perpetratorum mensuram. Si vero damnatum iuste eriperent, tunc puniendi sunt. Idem quando es set dubium iuste ánne damnaretur, cum prae sumere debent clerici pro iudice damnante. In hac autem illicita ereptione aduertere debent multum iudices circa modum eripiendi, an cum armis, & scandalo id fiat, an etiam ruptis carceribus, vel non: & alia considerare, quae solent similia leuiora, vel grauiora facere haec delicta in laicis. Aduertendum tamen est quod si clericus eximit a carceribus captum pro debito, tenebitur ad id quod fisco, & priuato debebatur, per id quod notat Bart. in l. Quoties. de exactoribus tribut. lib. x. Faber in §. Poenales. instit. de action. Ias. ibi col. xvij. versic. iij. circa praedicta. quod intelligerem verum pro illis debitis pro quibus erat incarceratus, vel recommendatus, non vero tenebitur omnibus creditoribus: licet obstet generalitas notabilis decisionis Bald. in d. l. Addictos. dum tenet quod eximens aliquem de manibus curiae, tenetur ac si fideiussis set pro eo in omnem casum. Secundo vero casu videlicet quando clerici res inuaserint violenter, tunc si erat res temporalis propria vel aliena, cuius pos sessio erat apud alium constituta, patiuntur poenam legis. Si quis in tantam. C. Vnde vi. quae etiam habet locum in clericis, vt sentit glo. in c. j. de dolo & contu. cui as sentitur ibi Abb. in vj. col. versi. Quo ad tertium. quod confirmatur ex traditis per Feli. in c. Ecclesia sanctae Mariae. de consti. col. xiiij. versi. quaeritur primo, videlicet quod leges Imperatorum & Regum comprae hendunt clericos, & melius ex his quae ibi notat in col. xxiij. versic. Sequitur etiam. Tertio autem casu quando in beneficiis faciunt violentiam, tunc qui temeritate propria dignitates, personatus aut alia quaecunque beneficia ecclesiastica occupare non verentur, hoc ipso, ius (si quod in dignitatibus vel beneficiis taliter occupatis, vel ad ea competebat) amittunt. Ita disponitur in c. Eum qui. in fi. de prae bend. lib. vj. Si vero beneficium cui animarum cura imminet vi occupat clericus, beneficio simili cum cura quod primitus obtinebat, est ipso iure priuatus, vt voluit ibi text. in princip. # 96 Literas ad alios directas aperientes, & aduersarijs ostendentes. Capvt xcvi. A periens literas, & aduersario mittentis ostendens incidit in poenam falsi. ita Bart. in l. Qui testamentum . ad l. Cornel. de fals. ff. per l. j. §. is qui depositam. eod. tit. & sequitur Panor. in c. Cum olim. lo ij. de offic. deleg. {vbi vide glo. & Felin. num. ij. Syluest. in verbo falsarius. §. j. in summa sua, & Ias. in §. poenales. num. xxxvj. instit. de actio. & Augustin. in addit. ad Angel. in tracta. de malefic. in verbo, falsario. num. x.} & Iason in l. Non dubium. in col. antepen. C. de legi. Clericus vero hoc faciens incurrit poenam depositionis. ita scripsit Roman. consil. ccclxv. incip. Quaeritur primo, qua poena. circa fin. hoc solo fundamento motus, quod de iure Canonico poena falsi est depositio in clerico, per text. in c. Ad falsariorum . de crimi. fal. sed salua eius autoritate hoc non videtur verum: quia ille textus non imponit poenam depositionis clerico pro qualibet falsitate, sed quando vtitur falsis literis Papae: non ergo videtur pos se illud extendi ad hoc delictum. Vnde crederem clericum in hoc puniendum es se arbitrarie, consideratis his quae in arbitrariis poenis consideranda inferius declarabimus. Si vero aliquis aperuit literas vt videret, & aliis non ostendit, tunc non tenetur poena falsi, sed extraordinarie punietur. ita Bart. & Rom. Panor. & Iason vbi supra. & idem notat Felin. post Innoc. in d. cap. Cum olim, qui dicit quod isto casu poena est arbitraria. Vnde idem dicendum est in clerico. # 97 Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant capientes. Capvt xcvii. P ersonae Ecclesiasticae hoc vt fiat procurantes, si fuerint praelati inferiores eo ipso obtentis beneficiis sint priuati. ita disponit text. in Cle. multorum. de poenis, Intellige tamen quod per solam capturam factam ad finem quod quis renunciet, si tamen in effectu non renunciauit, non incurrit capiens istam poenam. Sic declarat Cardi. ibi post Zenzeli. in vj. q. & idem dicit post Paul. ibi, in quoe stio. x. quando liquido pos set probari quod detentio non fuit causa quod captus non accederet ad curiam, quia tunc capiens non incurrit poenam. # 98 Incendiarij. Capvt xcviii. I ncendiariorvm malitiam pessimam depopulatricem ac horrendam appellat text. in c. Pessimam. xxiij. quae st. viij. & in eo describitur poena laicis incendiariis imponenda per ecclesiam, quae grauis est: {& de ea late scripsit Augusti. in addition. ad Angelum, de maleficiis, verbo incendiario, nu. vj.} Clericis tamen delicti huius poena infligenda in canonibus scripta non reperitur: forsan enim non sunt arbitrati conditores canonum aliquem clericorum in tantum scelus incursurum, absque vlla sui vtilitate seu voluptate, ac magna aliorum iactura, ideo erit arbitrio iudicis relinquenda, iuxta doli ac loci, & damnorum qualitatem & quantitatem: qui semper etiam in hoc attendere debebit, qualiter cuiuscunque regni leges in hoc animaduertant, vt vbi fuerit legum censura grauior, ibi etiam sit poe na seuerior. # 99 Raptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interes sentes, eorumque eleemosynas recipientes ac de eorum rapina participantes. Capvt xcix. M anifestvs raptor, vel ecclesiae violator nisi prius ablata restituat si potest, vel emendandi firmam & plenam securitatem fecerit, beneficium poenitentiae ei penitus denegatur. Qui autem in sanitate, obstinata mente non poenituerit vel emendauerit, & in morte securitatem prae stare nequiuerit, solennitas poenitentie parum ei prodes se videtur. Sed de peccato contrito corde viaticum non negatur: ita tamen quod nullus clericorum sepulturis illius intersit, nec eius eleemosynam prae sumat recipere. Quod si aliqui clericorum vel presbyterorum contra hoc in vita vel in morte poenitentias dare attentauerint, aut sepulturae eorum interes se, vel eleemosynas accipere: aut si aliqui eorum huiusmodi rapinae participes inuenti fuerint, patiuntur ordinis sui damnum irrecuperabiliter. ita disponit textus in cap. ij. de raptoribus & incend. Et sic clericus in hoc delinquens debet deponi, & priuari beneficio: vt notat Abbas ibi. Inquantum autem supra dicitur quod damnum ordinis, & sic depositio fit irrecuperabiliter, dicit Abbas ibi post Ioan. Andr. quod hoc ideo dicitur ad denotandum quod episcopus proprius non potest clericum propter hoc depositum restituere, sed requi ritur dispensatio Papae: quod etiam notat Antonius, licet eum Abbas non alleget: in beneficio tamen credit Abbas quod poterit episcopus dispensare, allegat text. in capitu. Salonitanae. lxiij. dist. & bo. tex. in cap. ij. de. cleric. pug. in duel. vbi episcopus dispen sat cum homicida in beneficio, & ad ibi dicta se remittit. Item aduerte quod licet raptori vel violatori praedictis qui poenituerunt in morte, quando non potuerunt satisfacere, denegetur sepultura in eccle sia, coemeterium tamen non denegatur, vt per glos. fina. ibi. Clerici tamen etiam in sepultura coemeterij non debent interes se, vt not. Abb. vbi supra, in fina. verbis, quod etiam voluit Anto. ibi. Dum autem supra dictum est quod talibus non est danda poenitentia in vita, nec in morte sub poena supra dicta. Intelligant temen sacerdotes quod pos sunt admittere dictos raptores seu violatores ad poenitentiam aliorum criminum sine metu poenae, si ipsi velint de ipsis poenitentiam agere, vt per glos sam & doctores ibi: quamuis illa ad vitam aeternam non sit fructuo sa, vt per eos eos ibi. # 100 Sortilegi. Capvt c. S ortilegi (vt beato Isidoro placuit) illi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum seu Apo stolorum vocant sortes, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt, vt habetur in capitu. vno. xxvj. quae stio. j. Poena clerici sortilegi secundum Antonium de Butrio in capitu. At si clerici. de iudi. est quod depositus tradatur curiae seculari, pro quo allegat tex. in cap. Admoneant . xx vj. quae st. vij. & sic addit ipse quartum casum ad glos. in cap. Ad abolendam, de haereticis. in quo quis statim post depositionem traditur curiae seculari. sed Abb. ibi in col. xiij. credit quod Anto. in hoc non bene dicat: quia illud cap. Admoneant . non dicit quod sortilegus debet seculari curiae tradi, sed quod debeat degradari si clericus est: & quod cum materia sit odiosa & valde exorbitans, debet intelligi de degradatione verbali. Vnde Abbas videtur concludere quod poena huius delicti sit illa de qua in ca. Tuae. de poenis. Et quod istud delictum comprehendatur sub verbis (magnis sceleribus) in dict. capitu. positis, & sic quod clericus in hoc delinquens, verbaliter degradetur, & in monasterium detrudatur. & istam opinionem Abb. contra Anton. sequitur Areti. in capit. Cum non ab homine, colum. x. de iudi. versi. addit etiam. Et sequitur etiam Decius in c. At si clerici. col. xxij. de Iudi. versi. Quartus casus, Arnaldus in repeti. c. Quoniam. de haereti. in vj. in col. cxiiij. versic. Quarto fallit. & vide eundem Abb. in c. ij. de sortile. in glos. j. vbi ex ea, & ex text. colligit vnum valde notandum, videlicet quod in poena imponenda sortilegis, vel eos consulentibus, debet animaduertere iudex ad qualitatem & quantitatem delicti, & ad animum delinquentis, & secundum hoc poe nam imponere, quandoque acerrimam, quandoque grauem, quandoque leuem: ex quo videtur quod non potest dari certa regula: cuius opinionem sequitur Paul. Grillan. in tracta. de sortilegiis, in quae st. xj. in col. ij. versi. Clerici vero. Quuem vide in illo tracta quia per quindecim folia & amplius plura colligit in materia sortilegiorum, quorum aliqua concernunt clericos, quae quidem transcribere nolui. Et vide hodie decretum Concilij Lateranes. sub Leone decimo celebrati, in nona sessione, vbi disponitur quod clerici qui inuenti fuerint culpabiles in sortilegiis per inuocationem daemonum incantationibus, ac diuinationibus, superstitionibus, arbitrio superiorum infamia notentur. Si vero non destiterint, deponantur, atque in monasterium ad tempus arbitrio superiorum praefiniendum detrudantur, beneficiisque & officiis ecclesiasticis priuentur . {tex. autem in Canone lxviij. Concilij Agathensis proiiciendos ab Ecclesia iubebat clericos magos, aut incantatores siue facientes philacteria.} # 101 Consulentésque aruspices, Incantatores Ariolos, Augures, Sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur. Capvt ci. P resbyter, diaconus, vel quilibet de ordinibus clericorum qui fuerit deprehensus consuluis se praedictos, vel aliquos ipsorum, ab honore dignitatis suae suspensus monasterij curam excipiat, ibíque poenitentiae perpetuae deditus scelus admis sum sacrilegij soluat. Ita sanxit quartum concilium Toletanum, {in Canone xxviij.} quod refert Gratianus in c. Si quis episcopus, xxvj. quae st. v. # 102 Peccatores qui sibi confessi sunt signis aut verbis prodentes. Capvt cii. S icvt enim mortalibus cunctis immortalem illam vitam amantibus expedit, vt quae non puduit committere scelera, fateri non erubescant sacerdotibus, vti veris animarum medicis, & quibus solis illis mederi concessum est. Sic enim summe cernitur neces sarium sacerdotibus ipsis, reuelatorum sibi scelerum, secretum indicere, vt tanto apertius sua pandant facinora perpetrantes, quanto securius illa propalare cognouerint: pauci quidem animae suae salutem (cum famae, rerum ac vitae dispendio) quaererent. Hinc est quod eadem cura qua in sacris canonibus confessio peccatorum fieri praecipitur, reuelari prohibetur, ac vltra prohibitionem contrarium fa cientibus, condigna poena conscribitur. Vnde Gregor, statuit quod peccata sibi confes sa reuelans deponatur, & quod omnibus diebus vitae suae peregrinando pergat, vt in c. Sacerdos. de poeni. distin. vj. Eadem etiam depositionis poena imposita fuit per concilium generale: & vltra id fuit additum quod propter hoc depositus in arctum monasterium ad agendam perpetuam poenitentiam detrudatur, vt in ca. Omnis vtriusque de poeni. & remis. & si timetur de fuga, pos set detrudi in strictum carcerem , vt nontat ibi Abb. in. ij. col. vij. notabi. allegando text. in cap. Vt famae. de sentent. excom. {quod secutus bonus ille prae sul Veronen sis Io. Matthaeus in suis Constitutionibus tit. ix. c. iij. Clericum hoc facinus perpetrantem beneficiis offi cisque eo ipso suspensum, priuatum, perpetuísque addictum vinculis voluit, ac declarauit.} Et nota quod ad celandum confessionem non solum tenetur qui illam audiuit, verum etiam interpres, & ille qui casu illam audiuit, & is cui de licentia confitentis sacerdos reuelauit, & qui fingit se confes sorem es se, & qui latenter absconditus confessionem audit. Item sacerdos qui dimidiam confessionem audiuit, vel qui alias post auditam confessionem non absoluit, vt notat Florentin. referendo Petrum de Palude in iij. parte titu. xvij. capitu. xxij. in §. j. in fi. & in §. ij. {Et Siluest. in summa, verbo confessio. lo iij. §. j.} Vnde bene crederem quod si aliquis praedictorum, qui clericus es set, reuelaret peccata sic audita, puniendus es set praedicta ordinaria poena: quia omnes illi vere dicuntur audire confessionem, licet interpreti & illi qui casu audit, vel cui de licentia reuelata est confessio, vel qui absconditus audiuit, non pos set dici quod vere fuit poenitens confes sus. Sufficit enim quod verum est illos audis se peccata in confessione dicta, & quae soli Deo in prae sentia hominis dicebantur: quamuis bene verum sit quod non omnium praedictorum par sit culpa vel dolus in reuelando, quod operabitur vt in detrusione monasterij vel carceris mitius se habeat Index cum vno, quam cum alio. Et aduerte quod dicitur sacerdos reuelare confessionem, si diceret quod talis habet peccata (nominando eum) a quibus ipse non potest eum absoluere, vt notat Florentin. in dicto §. j. referendo Petrum de Palude, qui etiam addit quod idem est si sacerdos dicat, ego audiui talem (nominando etiam eum) in confessione, & non absolui illum. Crederem tamen quod in his duobus casibus sacerdos non es set puniendus dicta poena ordinaria: quia non potest vere dici quod reuelauerit peccata confitentis , licet sit verum reuelas se confessionem : & iura in d. c. Sacerdos. & in c. Omnis. imponunt poenam reuelanti peccata, non vero reuelanti confessionem , vt patet ex eis: quamuis bene credere ipsum alias bene puniendum iuxta qualitatem delicti. Sacerdoti vero bonae famae, & honestae vitae dicenti se habuis se licentiam poenitentis ad reuelandum confessionem credi debet: cum talis actus licentiae secreto fieri soleat, & nullo interueniente teste, ad hoc saltem vt transferat onus probandi in as serentem sine licentia reuelas se. ita placuit Lapo in allegatione. xciiij. incipien. Quidam presbyter. in col. ij. qui dicit hoc prae sertim procedere, quando tertius accusat sacerdotem de reuelatione. Quando vero idem qui peccata confes sus est, tunc forte dicit secus es se: quem vide declarantem quomodo possit contra sacerdotem probari quod sine licentia reuelauerit confessionem. Et vide etiam eundem as serentem post Hostien. quod si sacerdos affirmet se aliter sciuis se illud quam per confessionem, quod vt puniatur poena d. c. Omnis. oportet vt probetur quod per confessionem illud sciuerit. & vide Abb. in d. c. Omnis. in vltima quae st. vbi referendo Hostiens. dicit quod nisi sacerdos doceat aliunde illud habuis se, prae sumendum est illud habuis se in confessione, non tamen punitur poena ordinaria illius text.sed poena arbitraria, quia aperte non conuincitur de delicto. Et illud dictum Host. dicit sing. Barba. in ij. volu. consi. lxx. incip. Sapienter non fallor. in col. vij. in princi. Et sic ad euitandam poenam arbitrariam tenebitur sacerdos probare quod aliunde sciuerit: quod videtur procedere in proprio sacerdote, vt text. ibi loquitur, & Docto. Si vero confes sor sit vigore specialis priuilegij as sumptus, vel de licentia proprij sacerdotis, non es set prae sumptio contra eum, nisi peccatum diceretur commis sum eo anno quo extraneus sacerdos inculpatus confessionem audiuit. Sed in hoc tandem non potest dari certa doctrina: hanc enim prae sumptionem qualitas peccati, confes soris, & poenitentis augebit aut minuet. # 103 Blasphemi. Capvt ciii. B lasphemiae scelus temporibus istis ex hoc (vt pie credendum est) tot calamitatibus plenis satis in vsu est. Cúmque hoc magis quam alia crimina ipsum Deum creatorem omnium offendat, ac ad illud perpetrandum nullus alliciat carnalis appetitus, nec auaritiae sitis vlla commoueat, nulla denique in stiget astrorum influentia, mitiori plectitur poena. Saeuiunt humanae leges communes ac regiae in fal sam monetam fabricantes, extra regna res vetitas deferentes, ín que latrunculorum aures, consuetudinaria poena consurgit: mutilantur manibus ac pedibus ob leuiora s aepius homines. Sola blasphemantium lingua peccat impune, quos Iudaeis deteriores vocat Hostiens. in summa, de excessibus praelator. §. clericus. quia frustratim decidunt membra illius, qui eos proprio sanguine redemit, cuius corpus saltem Iudaei integrum reseruarunt. Qui in lege veteri blasphemabat nomen domini lapidibus opprimebatur ab vniuerso populo: quae poena ab ipso omnipotente Deo imposita est, quo tempore nondum Deus talia ac tanta conces serat hominibus dona. Nunc autem quando Deus homo factus (vt hominibus amis sum redderet honorem) vitam & sanguinem prae stitit, blasphemiis passim ab eisdem hominibus inhonoratur: nec qui blasphemat poenam , sed qui reprehendit periculum subiit: &, quod deterius est, audientes qui ad vindictam, seu ad correctionem saltem moueri deberent, prouocantur ad risum. Iustinianus ille, & si non inter omnes Christianos principes sanctior vltimo supplicio blasphemos damnari censuit , pares eos nefandi criminis reis iudicando, & iuste quidem. Quid enim magis nefarium , quid enim naturae ipsi magis aduersum, quam vt creatura in suum inuebatur creatorem? Quid a brutis ipsis alienius quorum nullum quauis innata feritate vigeat, suum offendit benefactorem, nec in offendendo solum se gratum ostendere credit, nisi defendat opportunitate conces sa, ac membris fere omnibus sui corporis se debitorem fateri conetur. Cúm que lingua id fari natura non dederit, eadem saltem benefactoris pedes lambendo fatetur. O s aeculum infelix, o aetas iam omnino lutea, o homines Christianorum nomen vsurpantes ad maiorem in die iudicij confusionem, & in gehenna poenam. Insurgit quisque vestrum ac furit si principem suum terrenum, si dominum, amicum, famulum, si denique seruum iniuria afficere audit. Si creatorem ac redemptorem vestrum, & prae sentis vitae huius, (quae vobis tam dulcis est, quia futuram timetis amaram) largitorem & auctorem, ac futu rum iudicem asperrimum blasphemare auditis, obmutescitis? Vbi fides? vbi religio? Quid prodest Christiani sanguinis antiqui iactantia, quae vobis solum ad neophitorum improbatum seruit contemptum? Dedecus ac infamiae notam censetis, si quorum cibis ad tempus nutrimini (etiam cum vitae iactura) iniuriam linquitis inultam. Nonne maiorem ignominiam oporteret iudicare illius per quem estis quicquid estis, blasphemiam patienter audire, ac tepide reprehendere, & blasphemantium s aepius coetibus admisceri, ac quo blasphemi conueniant fouere ludos? O nobiles (quos s aepius non parentum virtus, sed rapinae, violentiae, aliíque ignobiles actus ad diuitias primum, ac inde ad nobilitatem euexerunt) qui inimicos amicorum vsque ad necem ex lege quadam nobilitatis persequimini, & inimicos Dei & creatoris vestri intra familiam alitis, defenditis, sustinetísque. In quo fiduciam caelestis regni possidendi ponitis, si inimicos vestros, quos Deus diligere praecipit, odio habetis, suos autem suum nomen blasphemantes diligitis? O ignaui, ac infelices iudices, qui potestate diuina in terris vtimini, quorum iussis ob id caeteri homines natura pares, & meritis s aepius meliores obtemperant, quo negociorum maiori deceret versari sollicitudine, quam vt diuini nominis blasphemos insequeremini, captos nullo personarum discrimine, nulla legalis poe nae dispensatione puniretis? O summa pietas qui solus bonus es, & cuius solius omnia opera bona sunt: non pos sum nisi cum Dauid sciscitari, Vsquequo Domine improperabit inimicus, irritabit aduersarius nomen tuum, ac cum eo deprecari, Vt exurgas Deus & iudices causam tuam, & memor sis improperiorum tuorum, eorum quae ab insipientibus fiunt tota die. Maior quidem erit pietas, si tanti criminis perpetratores viuentes paterno affligas amore, vt re sipiscant, quam si mortuos eos cruciari iubeas in aeternum, vt loquelam damnatorum , quam viui fari coeperent , perpetuo luctu nunquam fari praetermittant, non in tuae gloriae diminutionem , sed in suae potius miseriae calamitatisque augmentum . His igitur in demonstrationem huius criminis grauitatis, sic prae libatis ad poenam clericis illud committentibus infligendam veniamus, quae quidem tanto grauior in eis es se deberet, quanto ab ipsis grauius quam a laicis in hoc delinquitur, ea potissimum ratione. Nam praeter id quod sicut & caeteri hominum manu ipsius Dei teneantur, eius stipendiis, vnigeniti filij sui Domini nostri patrimonio particulariter aluntur. Et text. in c. Si quis per capillum. xxij. q. j. contra clericum statuit in haec verba. Si quis per capillum Dei vel caput iurauerit, vel alio modo contra Deum blasphemia vsus fuerit, si in aliquo ordine ecclesiastico est, deponatur: cuius canonis antiqui poenam tanquam vetustate collapsam ces sare censuit Hostien. in summa, de male. in §. blasphemantes. vers. grauior etiam. & hodie arbitraria poena censuit puniendum clericum blasphemantem : cuius sententiae videtur adhaerere Ioan. And. {Ancha. Anto. & Card. in c. ij. de maledi. vbi Abb. dicit quod ita communiter dicitur, Quamuis contrarium scripserit Bonifacius de Vitelinis in suo tract. maleficiorum fol. xiij. in rubr. de poenis blasphemantium Deum & Santos, neminem pro sua opinione referens .} Cum autem clericus rebellis fuerit, vel s ae pius hoc delictum commiserit , tunc degradandum eum iuxta dispositionem dicti canonis scripsit Host. vbi supra, {de quo meminit Guiliel. benedicti, in iij. parte repet. c. Rainutius, in q. de homic. nu. xxxix. col. xvj. fol. xlviij.} ex quo videtur velle solum data incorrigibilitate vel consuetudine blasphemandi clericum es se deponendum pro isto crimine: cuius in hoc sententiae adhae sit Alexan. in consil. lxxij. in j. vol. col. iiij. versic. Praeterea. dum referendo Hosti. vbi supra dicit quod clericus propter hoc non potest deponi, nisi s aepius sit consuetus: qui plus audet affirmare, quod non sufficeret probare quod bis vel ter blasphemauit ad hoc vt dicatur consuetus blasphemare, pro quo allegat Cinum in l. ij. C. de re. credi. & quod talis consuetudo blasphemandi debet probari per te stes non singulares. pro quo refert Cinum , Ioan. And. Paul. de Elea. & Anto. in variis locis. Panor. autem in d. c. ij. de male. dicit, quod ita graue potest es se delictum, quod fieret depositio: & allegat text. in d. c. Si quis per capillum, & de consuetudine blasphemandi nihil dicit: ex quo videtur tenere quod quando grauis es set blasphemia, tunc habeat locum poena canonis antiqui de quo supra. Poenam vero in d. c. ij. de maledi. descriptam clericos non subire Hostien. in summa illius tit. & Ioan. And. & Panor. ibi. eo. c. ij. licet Alexan. in d. consil. referat Hostien. aliter tenere & corrupte, quia oppositum tenuit eius ad quod allegatur ab Alexan. Hodie vero in Concilio Lateranensi sub Leone x. celebrato clericis blasphemantibus poena decreta est sub his verbis. Quicunque Deo palam seu publice maledixerit, contumeliosisque atque obscoenis verbis Dominum nostrum Iesum Christum, vel gloriosam virginem Mariam eius genitricem expresse blasphemauerit, si clericus vel sacerdos fuerit, eo ipso quod de delicto huiusmodi fuerit conuictus, etiam beneficiorum quaecunque habuerit fructibus (applicando vt infra) vnius anni mulctetur: & hoc sit pro prima vice, pro secunda vero si ita deliquerit, & conuictus, vt praefertur, fuerit, si vnicum habuerit beneficium , eo priuetur, si autem plura, quod ordinarius maluerit id amittere cogatur. Quod si tertio eius sceleris arguatur & conuincatur, dignitatibus & beneficiis omnibus quaecunque habuerit eo ipso priuatus existat, ad eáque vlterius retinenda inhabilis reddatur, eáque libere impetrari, & conferri possint. Distributio vero prae dictorum fructuum (vt ex dicto c. Concilij. colligi potest, in alio casu quo etiam amissionem fructuum imponit) in fabricas beneficiorum huiusmodi, vel pauperum eleemosynas facienda est. # 104 Apostatae. Capvt ciiii. P raemisso prius quod est triplex species Apostasiae, vt per glo. in c. j. de apo sta. & ibi Inno. & per Hostien. in summa eiusdem tit. in §. Quot species scilicet perfidiae, inobedientiae, & irregularitatis. Omis sa prima specie quia magis videtur pertinere ad materiam haeresis. {Quae fuerit poena antiquorum canonum illius qui religionis professionem apostatauit, pofuit Concilium Arelatense secundum, Canone finali, in haec verba: Si qui post sanctam religionis professionem apostatant , & ad seculum redeunt, & post modum poenitentiae remedia non requirunt , sine poenitentia communionem poenitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti, & quicunque ille sit, post poenitentiam secularem habitum non prae sumat, quod si prae sumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.} Poena clerici apostatae in secunda specie scilicet inobedientiae est quod infamis efficitur durante Apostasia, & a testimonio repellitur & excommunicatur: vt notat Host. vbi supra, in §. Qualiter puniantur . per text. in c. Si quis a vero. iij. quae st. iiij. Et in c. Si autem vobis. xj. quae st. iij. Et si non re sipuerit, degradatur secundum eum . Vide tamen Abb. in dict. cap. j. vbi aliter distinguit, videlicet quod si quis non vult obedire Papae seu eius canonibus, credendo eum non habere potestatem, punitur vt hae reticus. Si vero hoc facit ex contemptu , debet deponi: & si fuerit incorrigibilis, traditur curiae seculari, & poterit excommunicari. Si autem inobediens est ex aliqua concupiscentia, tunc mitius punitur. Poena insuper apostatae in tertia specie irregularitatis quae fit multis modis secundum Innoc. in d. c. j. post glos. ibi, scilicet quando quis recedit ab ordine suo, siue sumptae religionis dimittendo tonsuram vel coronam, vel accipiendo vxorem, vel abiiciendo religionis vestem, vel clericalem, redeundo ad seculum, est quod illa durante repellitur ab accusatione & testimonio, & est infamis ipso iure, vt in cap. Alieni. ij. quae st. vij. & in cap. Beatus. iij. quae st. iiij. secundum Hostien. vbi supra. Nec potest ad dignitatem eligi, vt in cap. Legi. xvj. quae stio. j. & clericus admonitus si se non correxerit, deponendus est, vt in cap. Sine ornatu. & in c. Praecipimus. xxj. q. iiij. & in cap. Sin autem, cum duob.seq. xvj. quae st. iij. se eundum eum ibi. Item quod caret priuilegio clericali, vt in c. j. eod. tit. vbi text. dicit quod clerici qui relicto ordine clericali, & habitu suo in apostasia tanquam laici conuersantur, si in criminibus comprehensi teneantur, non liberantur per censuram eccle siasticam. Quae poenae procedunt quando constat de Apostasia. Si vero de illa fuerint grauiter infamati, deficiente probatione compelluntur per ecclesiasticam districtionem ad se purgandum, vt in c. Tuae. eo. tit. Quando autem clericus non potest induci ad resumendum male dimis sum habitum , tunc potest incarcerari sub graui custodia, ita quod solum sibi vita mi sera reseruetur, donec a sue pre sumption is nequitia resipiscat, vt sunt verba text. in cap. A nobis. eod. tit. # 105 Schismatici. Capvt cv. C lerici { facientes schisma contra Epi scopum, puniuntur per Concilium Carthaginense secundum , in canone viij. sub verbis huiusmodi: Si quis presbyter a Praeposito suo excommunicatus vel correptus fuerit, decet vtique apud vicinos Episcopos conqueri, vt ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo Episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus, secernendum se ab Episcopi sui comunione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amis so Anathema habeatur, & locum amittat. Nihilominus & de ciuitate & congregatione in qua fuerit, longius repellatur. Nunc autem schismaticus} clericus degradatur, & traditur curiae seculari, ita voluit Bonaguida, quem refert Ioan. Andr. in. c. Cum non ab homine. de Iudi. motus per text. in cap. de liguribus. xxiij. q. v. quod intelligitur de incorrigibili, vt per glos. in d. c. Cum non ab homine. de Iudi. quod etiam sequitur ibi Ioan. And. vt refert Abb. in c. At si clerici. de Iudi. col. xiij. & probatur in eo. c. de liguribus, dum dicit, si contempserit & permanserit, per publicas potestates opprimatur, & ita etiam intelligit Decius in c. At si clerici. in col. xxij. vers. Quintus casus. de Iudi. dicit tamen Ioan. Andr. vbi supra, vt refert Abb. d. loco, quod si es set schisma contra Ecclesiam Romanam , pos set procedere dictum illud Bonaguidae: quia tunc pos set includi schisma sub ca su haeresis, quod non placet Abb. indistincte, ideo ipse distinguit. Aut enim schimaticus credit eccle siam es se penes alterum tantum ex pluribus qui se gerunt pro summis pontisicibus, & tunc est schisma sine he resi. Aut credit ecclesiam pos se consistere penes duos in solidum , & tunc est schisma cum haeresi: & hoc vltimo ca su pos set saluari opinio Io. And. & idem dicit quando plures erigerent capita contra ecclesiam Romanam facientes nouam , sectam , & noua statuta: quia tunc etiam est schisma cum haeresi. Et istam distinctionem Abb. sequitur Aret. in c. Cum non ab homine. col. x. de Iudi. # 106 Haeretici. Capvt cvi. P raemisso prius quis dicatur haereticus, cum nó sit prae sentis speculationis, quia variis in locis hoc doctores enucleant, praecipue Hostien. in summa. de haereti. §. j. {& Bonifac. in tract. maleficiorum, rubr. De crimine haeresis.} Et Doctor noster Hispanus Didacus de Villadiego in suo tractatu contra hereticam prauitatem, in j. quae stio. & Arnal. Alber. in repet. Rubri. de haereti. in vj. in fol. j. in j. quae stio. Vna poenarum qua damnatur clericus haereticus est quod ipso iure est priuatus beneficio, vt probat text. iuncta gl. in c. Quo iure. viij. distin. & ibi notat Praepo. post Domini. & notat Compostel. in c. Quod sicut. de electio. in col. xj. dum dicit quod crimen haeresis ipso facto inducit priuationem . idem etiam notat Ancha. in consil. cclxxxviij. incip. Vltra alia solenniter. vt refert Feli. in c. ij. de rescript. in iiij. col. Et notat Nicolaus de Milis in suo repertorio, in verbo haeretici. ex quo resultat primus effectus, quod non poterit renunciare post commis sum delictum. Secundus quod agenti petitorio pro beneficio quod semel habuit, obstat exceptio quod sit haereticus. Notat Abb. referendo Inno. in cap. Inter dilectos. de exces. praelet. prope fin. & praedicta conclusio, videlicet quod hae reticus sit priuatus ipso iure beneficio fuit potissimum fundamentum dominorum de Rota, qui tenuerunt quod regula Cancellariae xxxij. quae disponit quod impetrans beneficium pacifice pos ses sum debet exprimere ea de quibus ibi, non habet locum in impetrante beneficium haeretici, vt refert Guiliel. Casador. in decisio. Rotae per eum collectis, in deci. xiiij. qui ita dicit fuis se iudicatum per maiorem partem dominorum de Rota: licet alij quatuor eorum fuerint in contraria opinione, per quem poteris videre fundamenta vtriusque opinionis. Et vide Phili. in c. Vt commissi. prope fin. de haereti. lib. vj. vbi dicit referendo Domi. & Imo. quod clericus haereticus rediens ad fidem ante sententiam recuperat beneficium , secus autem si post, quia tunc non nisi ex dispensatione . Alia & principalior poena est quod degradatus traditur curiae seculari, vt in capitu. Ad abolendam. de haeret. Quod fallit, nisi talis haereticus velit se corrigere. vt in cap. penult. de haeret. Et notat. Abb. in dicto capitu. Ad abolendam. & ibi Ioan. de Ana. quia tunc depositus detruditur in carcerem, vt concludit Abb. in cap. At si clerici. de Iudi. col. xij. Idem Abb. & Ana. in d. cap. penult. & Domi. in cap. j. in v. nota. de haere. in vj & in c. Nec licuit. xvij. di. & notat Philip. in c. Vt commissi . in iiij. nota. de haeret. lib. vj. Decius in d. c. At si clerici. col. xxj. vers. Et quando . Et nota quod etiam si non sit tradendus curiae seculari clericus haereticus, sed perpetuo carceri mancipandus debet degradari. vt notatur in c. j. de haeret. in vj. maxime per Arnal. ibi in vj. nota. Si tamen semel deliquit & se correxit, & postea iterato delinquat, nihilominus traditur curiae seculari. ita Domini. in d. c. Nec licuit. per tex. in c. Super eo. de haeret. lib. vj. Sequitur Feli. in d. c. At si clerici. col. fi. & voluit ibi Abb. in d. col. xij. vers. Ad tertium. Vide l. antepen. tit. vj. parti. j. quae videtur ponere tres casus in quibus in ista materia haeresis clericus traditur curiae seculari, quando fuerit inuentus in haeresi, aut abiurauit eam, & fuit relapsus, aut quando se compurgauit, & reincidit in eam, & degradatio haeretici potest fieri per episcopum proprium solum , vt in c. j. de heret. in vj. vocatis aliis personis de quibus ibi. Est alia & tertia poena quam clericus hereticus patitur, quod bona eius publicantur, & ecclesiae a qua stipendia rece perat applicantur, vt disponitur in c. Excommunicamus. lo j. §. damnati vero. de haereti. Vbi vide glos. in verbo, Stipendia, declarantem quod si clericus habeat plura stipendia in variis ecclesiis: tunc bona diuidentur pro rata inter eas: quam ibi sequitur Anto. Et quia ille tex. non aperit cui applicentur bona clerici heretici non habentis ecclesias, vide ibi Abb. in j. colum. credentem quod tunc debeant applicari episcopo loci qui distribuat ea in pios vsus, quod sequitur Ana. in ij. colu. Quando autem talis clericus habet bona emphyteoticaria a domino temporali, tunc illa deberent applicari domino rei emphyteoticae, vt videtur velle Oldra. in consi. xvij. incip. Thema tale est, Quidam clericus. Cardi. tamen inclement. ij. de haereti. in versic. Inquisitoribus, in. vij. quae sti. post bonam huius articuli examinationem concludit verius es se dicendum quod emphyteosis clerici damnati applicatur ecclesiae sicut & alia eius bona, quia non apparet ratio diuersitatis: erit tamen talis emphyteosis obnoxia domino temporali quo ad hoc quod ei debeatur sua pensio , quem vide respondentem ad fundamenta Oldra. quamuis Feli. in d. c. excommunicamus. in prin. non bene referat Cardi. dum dicit post Ancha. & Ana. quod bona etiam patrimonialia clerici applicantur fisco ecclesie, nisi in illis recognoscerent dominium vtile a domino seculari: quia illud non confiscabitur, sed reuertetur ad dominum directi: quia vt supra diximus loquendo in emphyteosi in quo clericus solum habet dominium vtile, & dominus secularis directum, contrarium expresse tenet Cardi. Ad quod bene aduerte, ne decipiaris in praedicta limitatione Feli. quam supra dictis verbis succinctis scripsit: & vi. in hoc quod latius scribimus infra in verbo, Bonorum publicatione. Clerici vero credentes, receptatores, defensores, & fautores haereticorum excommunicationi subiacent, ita vt postquam quis eorum fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit intra annum, ab officio & beneficio deponatur, vt in c. Excommunicamus. §. Credentes. versi. Si vero clericus. de haereti. Ex ratione, quia in quo maior est culpa, grauior exerceatur vindicta. Inquantum autem supra dicitur credentes, intelligendum est, de credentibus haereticos es se bonos viros, nam alias clerici credentes erroribus haereticorum, cum ex hoc dicantur heretici, poena haereticorum de qua supra puniendi sunt. & ita intelligit illud verbum credentes, Anto. in c. Excommunicamus. el ij. eod. titu. quem sequitur Ioan. de Ana. in d. §. Credentes. quem ibi vide col. penult. & fin. declarantem etiam qui dicantur credentes, receptatores, & fautores. Et nota quod praedicta poena depositionis imponitur clericis vltra alias poenas impositas in text. ibi, quas etiam habere locum in clericis dicit Host. ibi, quem refert & sequitur Ana. hodie fautores & receptatores haereticorum sunt excommunicati ipso iure, vt patet in bulla quae legitur in coena domini, & & sic etiam erant tempore Hosti. prout refert Ana. ibi. Et vide Syluest. in summa. in parte haeresis. lo j. versic. Octauo quaeritur. qui colligit xiiij. poenas haereticorum, quae omnes clericos comprehendunt, exceptis sex aut septem: quia illae concernunt haereticos habentes liberos & vxores. # 107 Haereticis, receptatoribus, defensoribus, & fautoribus eorum ecclesiactica sacramenta adhibentes, ac eos Christianae sepulturae tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes. Capvt cvii. P oena clericorum in hoc deinquentium est vt suo priuentur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sed is Apostolicae speciali, vt in cap. excommunicamus . in §. Credentes. vers. Sane clerici. de haeret. Quae poena procedit etiam in clericis regularibus, quibus & alia adiungitur, videlicet vt sua sibi priuilegia non obseruentur in illa dioecesi in qua talia prae sumpserint perpetrare, vt ibi. Et notat Hostiens. in summa de haeret. in §. Quae poena. in fi. vers. Tales etiam. Intellige tamen hoc quod dictis priuilegiis solum delinquentes in hoc spoliantur , non vero tota religio secundum Anto. ibi, quem refert & sequitur Ana. ibi, pen. col. licet alij doctores aliter hoc intellexerint secundum eum. Item nota quod licet text. in d. §. Credentes, imponat poenas de quibus ibi, credentibus, receptatoribus, & caeteris si satisfacere contempserint intra annum. Clerici tamen in casu huius nostri capitu. debent abstinere ab exhibitione sacramentorum, & traditione sepulturae & receptione eleemosynarum, postquam tales credentes, receptatores, & caeteri fuerint denunciati, etiam intra terminum illius anni qui datur ad alias poenas incurrendas. ita videtur intelligere versi. Sane cleri ci, praedictum Host. vbi supra. licet tex. hoc non dicat, qui forte ex eo ad hoc motus fuit, Quia postquam sunt denunciati excommunicati propter tale crimen, deneganda sunt ecclesiastica sacrementa, & sepultura. Item aduerte, quod tales non solum non in ecclesia, sed nec in coemeterio, nec alibi ad modum christianorum sunt tumulandi, sed sunt iactandi in signum damnationis secundum Ana. ibi, penult. col. in princ. Ex quo videtur quod clerici incurrerent praedictam poe nam quomodocunque interes sent sepulturae praedictorum: quia text. ibi dicit, nec eos christianae prae sumant tradere sepulturae. pro quo etiam facit quod supra diximus, in verbo raptorum & c. prope fin. # 108 Falsarij. Capvt cviii. C lerici qui falsarij literarum Apostolicarum fuerint deprehensi, & per se falsitatis vitium exercuerint, omnibus ecclesiasticiis officiis & beneficiis priuati, & per ecclesiasticum iudicem degradati seculari potestati traduntur puniendi, secundum legitimas constitutiones, per quas laici de falsitate conuicti puniuntur, vt in capitu. Ad falsariorum. de crimi. falcid. & poena laicorum videtur es se deportatio, & omnium bonorum publicatio in libero homine, vt per glos. ibi allegando text. in l. j. §. fina. ad l. Corneliam de falsis. licet in l. vbi falsi. C. eo. dicat quod crimen falsi debet puniri capitali supplicio, si id exigat magnitudo commissi: & licet iure communi in hoc casu non videatur apposita poena mortis expresse: in his tamen regnis dispositum est quod falsans epistolam, priuilegium, vel bullam papae, vel qui facit, vt alius id efficiat, debet mori, vt in l. vj. tit. vij. parti. vij. Vnde non est dubium tunc quod hodie iudex secularis damnabit tunc talem clericum ad poenam mortis. Et vide Concilium Constantiense in xviij. sessione, in c. iij. vbi statutum est quod omnes qui dolum & fraudem seu falsitatem aliquam circa literas bullandas dictae synodi committerent, & illi etiam qui in hoc consentirent, aut talia fieri procurarent, vel literis falsis scienter vterentur, incurrerent censuras illas ecclesiasticas & poenas quas falsificatores literarum Apostolicarum, & qui illis literis scienter vtuntur, necnon participes incurrunt iuxta canonicas sanctiones: & licet prouisio illius concilij circa literas eius solummodo, & non in futurum videatur disponere, argumento tamen illius videtur idem es se iudicandum, si pro tempore casus similis occurreret, cum videatur es se eadem ratio: literarum vero Cancellariae vel poenitentiarij papae falsarij qualiter puniantur, vide Hosti. Ioan. And. Butri. & alios in c. ex literis. de fi. instrumen. Vitians autem siue falsans literas Iudicis delegati apostolici non debet ita acriter puniri, not. Panor. in c. Olim. in ij. nota. ex text. ibi, de rescript. Et vide Feli. in c. ij. de rescrip. col. ix. vbi se remittit. ad plene dicta per Maria in d. cap. Ad falsariorum. Falsantes autem literas inferiorum Iudicum, si criminaliter accusantur, depositionis ab ordine & priuationis omnius beneficiorum, detrusionísque in monasterium poenas sustinere debent, notat idem Panor. vbi supra allegans text. in. c. Si episcopus. l. distin. qui tex. statuit contra presbyterum, aut diaconum qui chartam falsauerit, quod de positus ab officij honore in monasterium detrudatur, & eundem tex. (etsi corrupte allegat) sic intelligit Host. in summa de crimi. fal. §. fina. in falsario literarum epi scopi. Falsarius autem per modum inquisitionis conuictus , tam literis episcopi, quam Capituli ab officio & beneficio suspendendus est, siue suspensus nunciandus secundum Host. vbi supra, donec indulgentiam Apo stolicae sedis mereatur obtinere, pro quo allegat tex. in cap. Tam literis. de test. Literarum autem regiarum falsarij degradantur, & illis aliquis character imponitur, & in exilium mittuntur extra prouinciam, vt in cap. Ad audientiam . de crim. fal. Idem transcriptum fuit in l. antepe. tit. vj. parti. j. quae declarat quod exilium debet es se extra regnum vel dominium regis, in cuius literis deliquit, quod extendit procedere in fal sario cuiuslibet principis secularis. Host. in summa de cri. falsi. §. fin. vers. Si quis autem, motus ea solum ratione, quia de similibus idem est iudicium, per iura vulgaria quae ipse refert. Qui vero Apostolicis literis falsis vtitur, officiis & beneficiis priuatur, vt in d. c. Ad falsariorum . Vnum tamen nota, quod si tales velint se purgare allegantes ignorantiam, audiendi sunt, si se purgant, & deceptorem exhibeant. ita tenet Archi. in cap. In memoriam. xix. distinct. quod ibi sequitur Card. de Turrecremata, in §. Ad quartum. qui respondet ad dictum cap. Ad falsariorum, dum dicit non excusare ignorantiam: quod intelligitur de ignorantia supina, vel quando non vult exhibere deceptorem. Et vide Hostiens. in summa, in titu. de crimine fal. §. Porro. versicu. Sed hodie, vbi dicit quod hodie praeceptum est quod in literis domini Papae, nec in magno, nec in modico audeat quis manum apponere, etiam literam vnicam, vel punctum vnicum corrigendo, exceptis officialibus quibus hoc est commis sum: alioquin manum apponens ex canone lato in curia ipso facto sententiam excommunicationis incurrit, quae non potest per aliquem extra sedem Apostolicam relaxari. Cuius verba ad literam refert & sequitur Floren. in iij. parte. tit. xxiiij. cap. xvj. & sequitur etiam Feli. in c. ij. §. Stylus. de re script. qui etiam dicit quod tales falsarij excommunicantur in proces su annali per papam in die Iouis sancto, & allegat consti. Martini v. quam ad literam Florenti. scribit in d. iij. parte, titu. xxiiij. c. lxxij. vbi aperte patet quod excommunicantur omnes falsantes literas Apostolicas, bullas & supplicationes sumfmi pontificis, seu Vicecancellarij, seu gerentis officium , vel vices Cancellarij. Et nota quod Flor. in d. c. xvj. referendo Richar. dicit quod qui ludo & non intentione vtendi literis Papae, quarum efficacia iam expirauit, aliquam literam in eis formatam reformaret, vel punctum faceret, vel aliquid in ea immutaret, non es set excommunicatus ipso iure. Contra quod tamen arguit ipse, vt videre poteris: licet Fel. simpliciter secutus fuerit vbi supra hanc declarationem Richar. & Florent . quem ipi corrupte allegat in vtroque loco per eum citato. # 109 Conspiratores. Capvt cix. C lerici conspirantes aut conspiratores, aut iniurias ponentes episcopis aut clericis e gradu suo proprio penitus abiiciantur, vt in c. Si qui clerici. & in c. Si clerici. xj. quae stio. j. Et in cap. Coniurationum. ca. cau. & quae stio. {& habetur ille text. in concilio Calcedonense in canone xviij.} qui contra fidem homagij negat episcopum suum dominum es se, vel in foro seculari disponit contra eum de rebus spiritualibus quae stionem, aut qui inuasori suo & sociis cau sam & consilium prae stat, ab officio & beneficio deponitur, vt in c. Grauen . de exces. praela. & vide text. in c. Si quis sacerdotum . xj. quae st. j. qui clericum suo epi scopo inobedientem , aut ei insidias parantem, aut contumeliam, calumniam , seu conuicia inferentem, deponi iubet, & curiae tradi. Sed aduerte quod ille tex. de incorrigibili intelligitur, vt concludit Abb. in c. At si clerici. de iudi. col. xiij. sequendo glo. in c. Cum non ab homine. de iud. & in c. Si quis. & in c. Si que sunt. ij. quae st. vij. & in c. Nouimus. de verbo. signi. & dicit quod ista opinio tanquam mitior communiter approbatur per Docto. in cap. fina. de testi. cogen. & in cap. Cum non ab homine. de iudi. quem refert & sequitur Decius ibi, col. xxj. ver. Tertius casus. qui respondet ad verbum mox, positum in d. c. Si quis. quod quandoque intelligitur cum interuallo, vt l. Sed & si conditione. §. Seruus. ff. de haered. insti. & in c. ij. vbi glo. xx. quae st. ij. & tradit Alexan. in l. j. §. qui prae sens. ff. de verb. obliga. & eam dicit communem sententiam Areti. in d. c. Cum non ab homine. de iudi. col. ij. versicu. Tertius casus. & vide Praepo. in c. Clericus. iij. quae st. iiij. qui post Archi. notat glo. ibi, ad hoc quod clericus conspirationem faciens contra proprium episcopum non traditur curiae seculari, nisi sit incorrigibilis. & vide eundem in cap. Hi qui. ea. cau. & quae st. vbi notat ibi text. pro illa glos. dum text. disponit quod clericus persecutor episcopi fit infamis, & traditur exilio, non tamen praecipit illum curiae tradi. Et vide l. lx. titu. vj. parti. j. vbi ponit istum casum inter eos quibus clericus traditur curiae seculari: & videtur lex illa ex pluribus cafibus disiunctiue positis in dicto cap. Si quis sacerdotum, solum ad duos casus poenam illam reducere. Primo quando el clerigo deshonestase a su obispo, y no le quisiese obedecer. Secundo si le acechase en qualquier manere para le matar. & illa l. nihil dicit de incorrigibilitate, quasi velit in illis duobus casibus seruare dispositionem illius cap. Si quis sacerdotum, quae quidem interpretatio legalis videtur in Hispania seruanda, quum sicut doctorum expositionibus ac consuetudine temperatur rigor antiquorum canonum, multo melius videtur hoc faciendum ex lege principis magna deliberatione promulgata: & tunc pos set merito dubitari qua poena es set clericus puniendus, qui propter tale facinus traderetur curiae seculari. # 110 Lae s ae maiestatis rei. Capvt cx. EPiscopus, presbyter, aut diaconus qui & domini sui regnum peruerse & dolose tractatuerit. & in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur, debet degradari. ita dicit text. in cap. Si quis laicus. xxij. quae st. v. quem tex. dicit notab. Abb. in c. At si clerici. in prin. in fina. verbis. de iudic. ad hoc quod presbyter, vel alius clericus, vel episcopus degradatur, pro conspiratione facta contra principem, seu dominum terre, & allegat Docto. in cap. Petitio. de iureiuran. & di cit pos se hoc intelligi de actuali degradatione propter immanitatem criminis, argum. l. Quisquis. C. ad l. Iuliam maiest. Barba. autem in dicto capit. At si clerici, in princip. in fina. verbis, scribit quod vidit istum casum de facto, & consuluit contra doctrinam Abb. & quod dict. cap. Si quis. est palea, & intelligitur de degradatione verbali, & quod non habet locum in clerico: quia non potest dici reus maiestatis laici, quia non est subditus laici, & refert Cardin. in c. Vergentis. de haereticis. & vt aliquis dicatur reus lae s ae maiestatis, oportet vt sit subditus, per ea quae ipse allegat. Et reperies illud consilium suum in iij. volum. in consi. xxj. A Ioue principium. Et vide Arnal. Alber. in c. Quoniam. de haereti. in vj. in quae st. xj. vers. Septimo fallit, vbi postquam per quinque fere col. tractat de isto articulo, dicit concludendum clericum non teneri crimine lae s ae maiestatis temporalis. Dicit tamen (saluo meliori iudicio) & sacrosanctae sedis Apostolicae autoritate, quod clericus siue episcopus tale crimen grauissimum committens , erit degradandus, & beneficiis spoliandus, & consequenter curiae seculari tradendus, & remittit se ad ea quae latius dicet in eodem c. in xv. quae st. vbi in ij. col. d. quae st. vers. hinc sumpta. mouet quae stionem, An clericus vel episcopus rebellans contra Regem committat crimen lae s ae maiestatis, & concludit etiam quod non, & respondet ad c. Si quis laicus. (prae supposito quod ille tex. es set decretum autenticum, quod non est) quod ille tex. procedit quando episcopus vel clericus prae stitit iuramentum fidelitatis, vel homagium domino temporali, & tandem in col. vj. versic. Quid ergo, dicit quod licet clericus vel episcopus non committat crimen lae s ae maiestatis, per hoc non remanebit impunitus, imo si est rebellis Regi seu domino, degradatus & spoliatus beneficiis, vel episcopatu traditur curiae seculari propter immanitatem criminis, allegat d. c. Si quis laicus. & Roma. hoc con sulentem per illum consi ccclxvj. Quaeritur, qua poe na. & in singula.dccj. Dicam tibi dubia. Sed aduerte quod Roma. in dictis locis nihil dicit detraditione curiae seculari, sed vtitur verbo illius tex. scilicet degradetur. Vnde miror quod allegauerit pro sua opinione Roma. nisi senserit hoc voluis se Roma. dum dicit, degradetur: sed hoc non est verum: nam non vbicunque in iure dicitur degradetur, intelligitur, & tradatur curiae seculari, Postea vero valde dubitat quod verbum degradetur in d. c. positum, capiatur proprie pro actuali degradatione, sed pro verbali, & relinquit cogitandum. Et vide Matth. de Afflictis super j. lib. constitutionum vtriusque Siciliae. folio cxiiij. in rub. vbi clericus in maleficiis debeat conueniri, vbi disputat que stio. Vtrum clericus beneficiatus committens crimen rebellionis contra regem pos sit priuari suis beneficiis per episcopum suum, & tandem concludit quod ex circunstantiis concurrentibus in rebellione tali poterit episcopus arbitrari, & sententiando declarare clericum in hoc delinquentem priuandum es se suis beneficiis ecclesiasticis, dum tamen procedatur seruato ordine iuris. Tu autem vltra predictos doctores, aduerte quod in synodo Toletana xvj. a sexaginta & vno episcopis celebrata, Anno domini dcxciij. sub Rege Flauio Egica Sis bertus Toletanae sedis Episcopus loco & honore priuatus fuit, eo quod praedictum Regem non tantum priuare regno, sed & cum aliis complicibus interimere diffiniuit, atque genti eius vel patrie inferre conturbium & excidium cogitauit, vt patet in dicta synodo, in c. de Sisberto episcopo, in quo poena dicto Episcopo propter praedictas causas imposita per haec verba de scribitur: ipse vero Sisbertus pro sui iuramenti trans gressione, facionorisque tanti machinatione secundum antiquorum canonum institutionem qua praecipitur, vt quisquis inuentus fuerit talia fecis se, & viuente principe in alium attendis se pro futura regni spe a conuentu catholicorum excommunicationis sententia repellatur, honore simul & loco depulsus, omnibusque rebus exutus quibusque in potestatem praedicti principis redactis, perpetui exilij ergastulo maneat relegatus, ita nempe vt secundum eorundem antiquorum canonum decreta in finem vitae suae tantum communionem accipiat, excepto si regia eum pietas ante absoluendum crediderit. Simili quoque & caeteris qui de religiosis cuiuslibet sit ordinis aut honoris deinceps contra principem talia egis se vel diffinis se reperti extiterint censura mulctandi sunt. Ex cuius nempe synodi dispositione aperte colligitur qua poena sit clericus puniendus qui contra Regem machinatus fuerit: cum illius sunodi patres poenam illi episcopo per eos inflictam ad alios clericos similia perpetrantes in futurum extendi sanxerunt , in qua visi sunt non nouam poenam statuis se, sed antiquos canones fuis se imitatos, qui tamen canones nullibi referuntur. Et mirandum est quod nullus Doctorum quos ipse in hac materia hucusque legerim de praedicta synodo faciat mentionem: nisi eos excusare velimus ea ratione, quod illa xvj. synodus Toletana non omnibus familiaris est, vt patet ex eo quod in omnibus impressionibus Conciliorum hucusque factis solum tredecim concilia Toletana impres sa leguntur: quamuis Gratianus aliqua ex dicta synodo in suo opere Decretorum intexere visus est. # 111 Séque de suis criminibus gloriantes. Capvt cxi. QVoniam {secundum Isidorum in lib. ij. de summo bono cap. xxxix. Ad comparationem mali fit deterius, quando non solum flagitia committuntur, sed etiam de ipsis flagitiis vanitate laudis perditi extolluntur. Quid enim peius est, quam in flagitiis miseros gaudere, de quibus iam debent copiosius deplorare? ideo merito clericus qui de suo} crimine gloriatur suspendi debet ab officio & beneficio. ita disponit text. in c. Quam sit. de exces. praela. Et licet Abb. ibi discedat a summario illius tex. in quo Ioan. And. post glo. ibi videtur ponderare scandalum quod fuit ortum propter gloriationem illius clerici, & dicat sequendo Inno. quod ibi ille clericus fuit punitus tanquam maledicus detractor & leuis, & quod quodlibet illorum sufficeret ad imponendam illam poenam. Ego tamen semper crederem considerandam es se qualitatem a iudicibus illius delicti de quo gloriatur, locum, vbi, & personas coram quibus gloriatus est. Et an ex illa gloriatione resultet praeiudicium alterius honori vel famae, vt sic secundum hoc mitius vel acrius puniatur. Quis enim dubitat longe aliter puniendum es se clericum qui furtum fecis se gloriatur, quam qui adulterium vel incestum , & qui adulterium simpliciter fecis se se iactat, quam qui illud cum persona certa quam nominat commisisse dicit, qui publice, quam qui occulte, qui iocose & inter amicos, quam qui in rebus seriis & inter extraneos? Praeterea in similibus delictis clericorum mea sententia iudices aduertere debent , vt non solum tales clerici poenas iactantiae sustineant , sed etiam illorum famae quibus detractum est consulatur. Et ex hac sumpta occasione pos set quaeri, An clerico glorianti se adulterium commisis se cum certa muliere, vel quid aliud perpetras se, ex quo iniuria alteri personae irrogaretur, pos set ad petitionem seu querelam illius imponi poena (cum aliter verum es se non constet) vt coram eisdem personis vel aliis dicat illud a se dictum falsum es se, & nunquam accidis se. Quae quae stio decisa videtur per ea quae supra notauimus in verbo maledici. # 112 Habita informatione summaria. Capvt cxii. CLericorum capturam iustum est vt prae cedat informatio summaria delictorum, cum in aliis delinquentibus id ipsum etiam requiratur. Ad capturam enim personae maxime in criminali non potest procedi sine caus ae cognitione, vt notat Ioan. Andr. in capitu. Si clericus. de senten. excommun. in vj. Et sequitur Anto. & moderni in cap. primo, de iudi. & notat Areti. ibi, in col. vij. versic. Ista conclusio. Nec informatione leui capiendi sunt seu incarcerandi clerici, cum sola relaxatione a carcare nequeant per iudices restitui ad suae famae integritatem. Quia vt plurimum homines in captura facta, magis capti culpam, quam iudicis leuitatem ades se considerant. In liberatione vero non innocentiam rei, sed iudicis in inquirendo desidiam , aut in admissione precum seu munerum facilitatem interunis se s aepius audent proclamare. Quo fit, vt apud plures idem fere operari solet, quod quis pro crimine aliquo incarceretur seu damnetur, precipue cum praeter id quod ex iniusta captura non leuis clerico irrogetur iniuria (quae tanto est grauior iudicanda, quanto captus maiori erat insignitus honore, crimenque sibi impositum grauius) ipse clericalis status non parum offenditur: qui quidem ordo sanctis fimus sicut ab omni crimine vero expiandus est, sic nullius falsi impositione maculandus. Non praeterea sic facile solent effugere clerici, ac eludere iudices, vt contra eos leuiter ad capturam procedere sit neces se. Cum ob admis sa facinora, membrorum nunquam, vitae vero rarissime periculum timeant. Iudex vero qui temere capi fecit innocentem clericum prae ter id quod puniri debet, vt voluit Bal. in l. j. C. de his qui latro. diuinam non effugiet vltionem, nisi capto sic iniuste satisfecerit, quia innocenti subdito ( quem paterno amore tractare debuerat) potestate Dei quam in subditorum suscepit commodum, honoris ac rerum iacturam intulit leuitate quadam , aut ferali motus animo. In hac igitur informatione summaria recipienda delictorum non parum inuigilet prudens ac correctionis amator iudex. Ea enim est fere semper totius caus ae fundamentum , neque fiducia quadam ignaua, testium examinationem cuiuis tabellioni committat , nam magna exinde succedunt incommoda. Sae pius enim testes tabellionis solius vultum parum reue riti, inquisiti siue accusati odio pro veris dubia firmare audent , aut eundem excusare volentes quae dicunt fucare contendunt , ac s aepius reticent veritatem . Accidit insuper aliquando quod cum ignorantia tabellionis, aut versutia male interrogantur, plura que rem ipsam principalius concernebant, occultantur. Expedit praeterea plurimum diligentem per ipsum iudicem fieri examinationem : quia cum post summariam informationem testium captura rei sequatur, statim praecipua cura est capti ac suorum fautorum inquirere qui fuerint summariae informationis testes, ipsosque inuentos terrere minis, aut blandiciis allicere, vt quae dixerint declarent seu restringant in ipsius capti fauorem: quod ipsi testes facilius concedunt & faciunt si leniter vident quod examinati fuerint a iudice vel tabellione. Et quia contingit aliquoties vt iterum examinati testes in plenario iudicio affirmare audeant, quae scripta sunt non dixis se (quod & si non plenam pariat capti deliberationem , non est dubium quin iudicis conturbet animum, ac tabellionis quodammodo laedat opinionem.) Solent prudentes iudices in criminibus grauibus, & quae non leuis momenti personas concernunt , adhibere secum aliquem hone stum ac prouidum virum, quo etiam prae sente testes examinentur. Ob vnum praeterea inter alia hortor iudices omnes, vt non leuiter testes examinent in summario isto iudicio, sed omnia plene sciscitentur ab eis, & scribi faciant per notarium : quia cum in summaria hac examinatione restes maiori gaudeant libertate, facilius ac liberius ea quae norint explanant, quam postquam licuit fautoribus rei illos alloqui, terrere seu corrumpere. Quod autem non sit citanda pars, dum huius informationis testes examinandi sunt, nemo iudicum ignorat: & si ad id desideratur autoritas doctoris, notat Bald. in l. Mouentes. de delato. libro x. in fine. # 113 Eos citari personaliter. Capvt cxiii. CVm enim non passim, nec pro quocunque leui crimine deceat clericum in carcerem trudi, tum propter sui ordinis dignitatem, tum etiam, quia in eis non sic facile fuga timeri solet, ideo honestius est ( dum aliud non suadet criminum grauitas) personaliter citari cos, cum hoc in criminalibus iura permittant, vt in c. j. de iudi. in vj. qua quidem citatione personali prudentes vti solent , & pos sunt iudices ecclesiastici quoties expensas ac itineris laborem ac moram in tribunalis loco faciendam in poenam delicti clericis intendunt inferre. Sunt enim aliqua flagitia quae satis tali poena purgantur: & quia Ioan. And. & Philip. placet in d. c. j. citationem personalem non valere, non expres sa causa, siue ordinarius sit iudex, siue delegatus. Cauti debent es se iudices vt causam in citatione de scribant, ne citatis praebeant iustam causam appellandi, quam crederem sufficere generaliter exprimere, videlicet compareas super quadam criminali ca sa de qua inculparis responsurus, absque eo quod delictum in citatione narretur. Aduerte tamen quod Innocen. in dicto capitu. j. quem sequitur Phil. ibi, voluit quod in illis tantum casibus in quibus non admittitur procurator, possit quis compelli ad comparendum personaliter, & non indistincte in omni culpa criminali, ex quo videtur nimis restringere facultatem citandi personaliter clericos, quia secundum istam doctrinam raro aut nunquam expediet aut licebit talem citationem facere: quia si tale crimen est in quo iura non admittunt procuratorem, cum illud pro graui reputetur, tunc magis expediet capere quam citare clericum. Cum vero procurator admittitur, tunc non licet facere citationem personalem, & sic erit superuacaneum consilium personaliter citandi. Sed licet praedictorum doctorum sententia sit vera, videlicet quod in causa qua quis potest per procuratorem litigare non cogatur ad comparendum personaliter. Crederem tamen quod liceat iudici ecclesiastico saltem ex officio procedenti in quacunque causa criminali cum praetendit clerici correctionem, cogere eum ad personaliter comparendum, vt illi aut verbalem correctionem faciat, aut aliam salubrem poenitentiam imponat, iuxta qualitatem exces sus, neque ex hoc grauamen aliquod sibi inferri praetendere possit: licet causa es set talis in qua ipse per procuratorem pos set litigare. Non enim hi sce iuris subtilitatibus arbitror es se subtrahendam superioribus clericorum potestatem euocandi eos ad personalem correctionem eis inferendam, quoties hoc arbitrati fuerint expedire. # 114 Capi. Capvt cxiiii. CLericos propter delicta pos se capi, & in vinculis detineri, etiam si de crimine agatur ciuiliter, probatur aperte in capitu. Dilectis. de appellationib. & ibi norant Abb. & Philip. Francus, & Decius in j. notab. Quoties vero clericorum flagitia talia sunt vt carcere digna iudicentur, curare debent omni solicitudine iudices, vt talibus ministris capturam eorum committant, qui secrete ac diligenter circa illam intendant, eámve pecuniis non redimant, aut dissimulent : longe enim magis officit delictorum correctioni, clericorum errare capturam , quam laicorum: nam praeter id quod sine ea, crimina (vt expedit) puniri non pos sunt, temporibus istis infelicibus si ordinariorum manus effugere valet clericus flagitiosus, & ad sedem ipsam Romanam accedere, facile obtinet contra omnes iudices inhibitionem , qua non modo aliquoties criminis impunitatem consequitur, sed summam suscipit audaciam coram iudice (qui dudum illum capi praeceperat) deambulandi non minori frontis tranquillitate, quam caeteri bonis moribus imbuti, solent incedere. Habeant insuper praelati omnes ac eorum vicarij ad capturas praedictas faciendas, fidelem ac prudentem mini strum cum competenti familia, cui semper neces saria tribuantur , ne egestate coactus pecuniis facile corrumpatur . Qui sane & si laicus sit, clericos poterit capere suorum prelatorum ius su sine metu ex communicationis, vt in c. Vt famae. de senten. excom. An autem per laicum possit capi clericus sine sui superioris mandato? dicendum est quod vt obuietur delicto committendo per eum, non est dubium , vt Abb. tenet in c. Cum non ab homine. de iudi. & sequitur Decius ibi, col. iij. versi. Secundus casus. Et Areti. ibi, col. iij. referendo eundem Abb. in c. Si vero. de sent. excom. post Inno. ibi. Post delictum autem commis sum, vult idem Abb. quod si est timor fuge, possit clericus per laicum capi. Andreas Sicu. & Aret. ibi, col. iij. tenent contra Abb. quos refert ibi Decius col. iij. & iiij. quorum opinionem veriorem as serit in puncto iuris, licet ipse respondeat ad fundamenta adducta per ipsos contra Abb. Vide bonam decisionem parlamenti Delphinalis, nu. lxxiij. incip. Iudex secularis, vbi deciditur quod iudex secularis potest capere, vel capi facere clericum in flagranti crimine, & incarcerare absque metu excommunicationis , si ibi non est iudex ecclesiasticus qui eum capiat, vel capi faciat, dummodo remittat eum statim. Si tamen clericus est coniugatus, quamuis cum vnica & virgine, & non est in habitu & tonsura clericali, potest capi per iudicem secularem, etiam in prae sentia ecclesiastici, nec tenetur remittere, nisi cognito, an debeat gaudere priuilegio vel non, vt ibi. Nota etiam in proposito quod episcopus potest concedere licentiam generalem potestati seculari capiendi clericum inuentum in ipso crimine, non vt capiat diffamatum de crimine, & non deprehensum in eo, secundum Areti. vbi supra, in col. iij. versicu. Nunc quaeritur, post Ancha. in regu. Ea quae. in xxj. quae st. de reg. iur. in vj. licet aliud senserit Anto. # 115 Ab ecclesiis ad quas confugerunt extrahi. Capvt cxv. QVod hoc non liceat ecclesiasticis iudicibus inter alia primum persuadere videtur Ilerdensis Concilij capitulum octauum in haec verba disponens: Nullus clericorum seruum aut discipulum suum ad ecclesiam confugientem extrahere audeat, vel flagellare prae sumat: quod si fecerit, donec digne poeniteat a loco cui honorem non dedit segregetur. Patet igitur quod si dominus vel magister tenetur ecclesiam reuereri, & pro dominica aut magistrali disciplina non licet illis aliquem de ecclesia extrahere, multominus licebit iudici ecclesiastico ad incarcerandum clericos, & imponendam eis poenam id efficere. Et hoc credit verius Cardi. in c. Inter alia. de immunita. eccle. vbi re spondet ad aliqua fundamenta quae primo in contrarium adduxit. Hoc etiam tenet Ro. in consi. ccxxvij. Spectabilis domine. Idem in consi. ccxxxiiij. Aduertendum quia dico. vbi hoc probat ratione triplici: Prima, quia canones non distinguunt laicum a clerico. Secunda, quia est maior ratio in clerico quam in laico ne extrahatur: quia ecclesia est propria domus clerici, iuxtal. Plerique. de in ius voc. ff. Tertia, quia hoc priuilegium est conces sum loco ipsius ecclesiae, & sic habet locum in quolibet ibi reperto: quod limitat in dicto consil. ccxxvij. nisi clericus commisis set delictum ex enumeratis in d. cap. Inter alia. Abb. tamen pluribus rationibus & fundamentis allectus in dicto cap. Inter alia. in col. iiij. putat verissimum clericos non gaudere immunitate ecclesiae. Si iudex ecclesiasticus causa disciplinae, & non odij velit eos arcere in ecclesia & punire, & extrahere vt duci faciat ad carcerem. Vide Cardi. in cle. j. de poenit. & remis. in quae st. vij. vbi refert Lauren. dicentem quod opinio Innocen. volentis clericum pos se extrahi ab ecclesia propter homicidium, & deponi, & in mona sterium detrudi, pos set procedere vbi monasterium non es set nimis arctum, nec es set carcer perpetuus: ex cuius opinione videtur dari quaedam media via, quod clericus possit extrahi ad poenas citra detrusionem in arctum monasterium & carcerem perpetuum su stinendas. Vide tamen Ioan. de Vischis, in tracta. de immunita. eccle. in ij. col. cum duabus sequen. vbi refert opin. Abb. de qua supra, & tandem ibi, & in fol. fin. col. j. tenet contra illum, & concludit in prima & secunda & tertia conclusionibus , quas ibi facit, quod iudex ecclesiasticus non potest extrahere clericum subditum, nec illi poenam corporalem imponere quo ad forum contentiosum, nec potest etiam causa disciplinae arcere illum, nec poena corporis afflictiua contentiose punire: licet aliud sit in foro poenitentiali quando delictum est publicum, dum tamen non extrahat de ecclesia: & ista videtur verior & communior opin. Abb. tandem vbi supra relinquit con suetudini, quae in hoc multum debet attendi secundum eum. Quae quidem iam videtur recepis se, vt clerici a suis iudicibus extrahantur ab ecclesiis. Quod nempe & si nullibi hucusque legerim, hoc limitandum censerem, nisi in casibus vbi clericus post degradationem tradendus es set curiae seculari: tunc enim aut non extrahendum eum crederem, aut si extrahatur, post degradationem & verbalem in sententia traditionem curiae seculari, ad ecclesiam reducendum es se iudicarem aequissimum, vbi tandiu solum immunitate gaudebit, quamdiu in ecclesia fuerit moratus, sicut & aliis contingit facinorosis laicis. # 116 Incarcerari. Capvt cxvi. CLericorum carceratio sicut non passim, nec leuiter facienda est, quia eius praeiudicium est irretractabile, vt notat Bald. in l. j. C. in te. resti. postu. & refert Feli. in c. Cum super. col. pen. de re iudi.sic nec, dum casus exigit, omittenda, eos namque plus solet punire, quam custodire carcer: in pluribúsque delictis illa est praecipua ac vtilior poe na, quae nulla valet appellatione reparari: quamuis superiores velint delinquentibus fauere, quae insuper iudices illam imponentes non auaritiae nota commaculat, sicuti poenae pecuniariae efficere solent. Curare tamen debent ecclesiastici iudices, vt sacerdotum ac in sacris constitutorum carcer non immundus seu squalidus sit, néve eos cum secularibus personis simul detineri consentiant . Cum insuper carcer sit tormentum, vt placuit Bal. in l. j. de custo. reorum. & in l. prima. de his qui ad liber. perue. non pos. Et etiam compedes fortes, vt dixit Bart. in d. l. j. de custo. reorum. Aduertere debet iudex ecclesiasticus ne clericos captos (in sacris maxime) afflictiuo corporis carcere detineat, quando non talis praecedit informatio, talísve est qualitas exces sus & personae, vt ad torturam deueniri possit, ac debeat. Triplex prae terea genus carceris considerari potest. Aut enim ideo iudex incarcerat, quia solum custodire praetendit captum, dum de delicto tractatur, & tunc sufficit quod constet saltem prae sumptiue de eo: & in tali casu praecipue fidelitas custodum, & securitas loci procurari debent , sine eo quod capto solatia moderata tollantur, ac communicatio amicorum & aliorum interdicatur: nisi delicti grauitas & qualitas aliud suadeat. Si vero aliquis primae tonsurae clericus seculares iudices timens (vt quotidie contingit) carceri ecclesiastico se offert, procuraturus inde secularium iudicum inhibitionem, ac suorum scelerum impunitatem, aut leuitatem poenae: tunc caueant eccle siastici iudices, ne leuem carcerem & ad libitum petentis assignent, sed intra palatium episcopi, & in solitum carcerem illum detrudant. Aliter enim quando ecclesias pro carceribus illis assignant, plura inde proueniunt incommoda: nam quamdiu ibidem commorantur, eas ludis, blasphemiis, & obscoenis actibus polluunt, noctúque inde exeuntes grauiora s aepius scelera illis a quibus liberari satagunt, perpetrant. Multotiesque in ecclesiarum ianuis positi, vel per coe meteria deambulantes seculares iudices irrident, ac perfricata fronte contemnunt, ex quo s aepius irritati illi eos ab ecclesiis extrahunt, & in contemptum ordinis & censurarum , vinculis grauibus subiiciunt, ac quandoque pro commissis illos laicorum poena plectuntur. Vt autem haec omnia & alia quae referri pos sint incommoda ces sent, debent ecclesiastici iudices (victis omnibus importunitatibus ac respectibus) tales sic oblatos clericos solito carcere mancipare , ac iuxta delicti qualitatem , de quo inculpantur, illis cu stodiam & vincula adhibere, quamuis nullus illos accuset, nulláque ab eis sit de delicto informatio recepta. Hoc nanque & talium clericorum temperabit facinora (quorum pars magna ob nihil aliud quam ad impunitatem scelerum tonsuram recipit) & in secularibus iudicibus ecclesie obedientiam nutriet. Vt autem carcerem & custodiam criminis qualitati commensurare valeant, iudicibus omnibus consulerem, vt statim a iudicibus secularibus informationem criminis quam contra ipsos habent amicabiliter exigant, quam illi libenter prae stare solent , quando zelum iudicis ecclesiastici intelligunt . Aut si illam denegauerint, ipsi ex officio eam pro viribus requirant : aliter enim si in talium detru sione desides extiterint, preter superiora incommoda , euenit s aepius vt postquam eos a Iudicum secularium manibus inhibitione liberarunt , si ipsos iam sui fori pronunciatos punire voluerint, a leui carcere aufugis se, & tanquam securos ab vtriusque fori iudicibus (quia a primis censura, a reliquis vero fuga liberauit) grauioribus se enormitatibus immiscuis se comperient . Aut carcer non solum ad custodiam ordinatur, sed ad afflictionem corporis: vt quia iudex intendit sola carceris poena punire delictum , & tunc dari potest a sperior, iuxta exces sus mensuram , personaeque qualitatem . Vtilis namque vt premisimus in clericis (quos a membrorum mutilatione sacri canones effecerunt immunes) carceris poena censetur, & qua afflictione praeterita purgantur vitia, prae sentia impediuntur fieri, futura s aepius post liberationem sui memoria vitari solent. Aut insuper carcer in poenam criminis per sententiam imponitur, & tunc non modo securus, sed & qui poe nam condignam ingerat applicandus est: dum tamen in hoc debitus seruetur modus, iuxta ea quae infra describentur in parte, ac in perpetuum carcerem . Vnum insuper aduertant iudices, quod vbi ex constitutione aut consuetudine poena carceris est statuta delicto, tunc non est aliquis in carcere detinendus sine plena probatione delicti: alias enim contingere pos set quod sola informatione summaria, iam ordinaria poena plecteretur, & si iudex tunc possit ad solam capturam procedere, vt satisdatione fugam personae prouideat. # 117 Tortura. Capvt cxvii. P raemissis prius quae debeant torturam praecedere, & quae sint eius species: & praemissis aliis quae in eius materia a doctoribus variis locis scribuntur , quia illa examinare ad prae sens nec vacat, nec expedit, transcribere vero praeter id quod pudet & piget, inutile iudico: solum enim in hoc opusculo quae in clericis specialia sunt, & earum personas concernunt referre decreui. In primis notandum est quod clerici etiam presbyteri si sunt suspecti pos sunt ex causa torqueri. ita firmat Panor. es se communem opinionem doctorum , in regula Cum in contemplatione . de regu. iur. ex cuius verbis videtur colligi quod ad hoc quod clerici torqueri possint, duo debent concurrere, Primum quod sint suspecti, & sic quod sint indicia bene probata, ex quibus reddantur suspecti. Alterum, quod subsit causa: quod ego intelligerem, quod sit delictum tale propter quod merito deueniatur ad torturam: & quod clericus torqueri possit propter delictum etiam si agatur ciuiliter contra eum, notant Abb. & Philip. Francus in cap. Dilectis. de appellat. per text. in cap. j. de deposi. In hoc autem summe notandum est quod voluit Abb. antiquus in d. c. j. videlicet quod clericus non debet torqueri, nisi sint indicia, & sit infamatus: cuius sententiam dicit es se communem Cardi. ibi, vt refert Barba. col. iiij. quam etiam decisionem doctores plures sequuntur & celebrant, quos ego in meis regulis & fallentiis collegi, in regula incipien. Confes sus de crimine, in ij fallen. in iij. sublimitatione. {& vltra illos idem sequitur Paris in tracta. de sindicato in impressione parua fol. cclxxxvij. in cap. incip. Mandauit rex.} Quamuis a praedicta communi sententia voluit nouissime recedere Alciatus paucis & leuibus fundamentis, in c. j. de offic. ordi. super glos. j. nume. xliij. versi. Aduerte tamen. Quod in tantum habet locum , quod Bonus de Curti. in tract. nobilitatis, fol. xv. col. iiij. in fin. prout supra retuli, dicebat quod etiam si contra clericum sint mille indicia, nisi sit infamatus non potest torqueri. Quod etiam scripsit Thomasius Grammaticus in voto xj. incipien. Tremendi Dei, in num. xv. pro quo allegat Paul. de Eleazar. & Abb. antiquum in d. c. j. & Ioan. Andr. & Panor. in d. regula. Cum in contemplatione. & Ana. in c. j. de cleri. percus so. Qua decisione Abb. antiqui motus Feli. in c. De hoc. de simon. in col. j. tenet quod licet alias confessio extraiudicialis sit sufficiens ad hoc vt possit quis poni ad torturam, vt per glos. vulgatam in l. Capite quinto. ff. ad. l. Iuliam. de adult. tamen fallit hoc in clerico, quod est notabile in proposito: & pos sent decipi in hoc plures ecclesiastici iudices, qui moti ex illa conclusione communi torquerent clericum, qui extra iudicium confes sus est crimen . Quam conclusionem ego latius posui in dicta mea regula, & d. iij. sublimatione: & sequitur etiam eam Decius in c. At si clerici. de iudi. col. xj. in prin. vers. Quarto limitatur. Ex quibus enim (saluo meliori iudicio) crederem non bene consuluis se zabarellam in consil. xlv. Casus talis est in fin. dum dicit quód si clericus legitime tortus confiteatur delictum pro quo torquebatur, non reputat absonum quod interro getur de aliis criminibus de quibus nulla contra eum erant indicia, & sic iudicem ecclesiasticum ob id non es se reum alicuius poenae: nam si clericus non potest torqueri nisi extantibus indiciis & infamia, quomodo poterit interrogari de delictis de quibus non est infamatus, nec indicia sunt, licet iam fuerit confes sus aliud delictum? praecipue quia fundamentum suum est satis fragile, videlicet quia pre sumitur crimino sus etiam in aliis, ex quo vnum est confes sus, per regulam, Defleat. de reg. iuris. Vnde iudicem talia facientem & Deum in coelis, & superiorem suum in terris offendere credo, & sic ab eo puniri pos se propter id: quia si Zabarella intellig it quod potest interrogari de delictis alterius generis, quam illud pro quo fuit tortus: hoc videtur plane es se impium, vt cogatur quis prodere seipsum in delictis occultis. Si vero intelligit quod possit impune interrogari de delictis eiusdem generis, hoc non potest fieri, vt notat Alber. de Gandi. in tracta. maleficiorum, in rubr. de quae stio. & tormentis, in col. iiij. versic. Sed quid de quae stione. vbi tenet quod de iuris subtilitate tortus & confes sus aliquod furtum de quo erant indicia, non potest de aliis furtis interrogari, licet de generali consuetudine Italiae seruetur contrarium: quem refert & sequitur Franc. de Bruno in tract. de indiciis & tortura, in fol. x. col. iiij. limitando quando es set diffamatio generalis contra aliquem quod es set magnus latro, quia tunc dicit laudabilem es se talem consuetudinem quod de aliis furtis interrogetur, alias non . Si ergo nec latro laicus potest interrogari de aliis furtis, quanto magis clericus? Tradunt praeterea doctores aliqui summistae aliud speciale in tortura clericorum, videlicet quod clericus torturae exponendus debet prius degradari: hoc scripserunt autores Rosellae, & Siluestrinae in verbo degradatio, qui referunt Alexand. in additionibus ad Bart. in l. omnes. C. de decurionibus. lib. x. & Rosella refert Roma. in consil. incip. Manifestum est, & allega text. in l. Et si excepta. C. de malefic. & mathe. ibi prae sidio dignitatis exutus. Sed salua eorum autoritate hoc non credo verum : nam praeter id quod Alexan . quem ipsi referunt hoc non scripsit, & quod Roma. consi. non inuenitur, quis sibi persuadere poterit clericum nondum conuinctum , sed solum indiciis & infamia notatum es se degradandum , antequam constet de veritate delicti? Item text. in d. l. Et si excepta. non obstat, & verba illius supra relata intelliguntur, id est, non obstante priuilegio dignitatis. & ita intelligit Azo in summa illius tit. & Bald. & Salic. in ead. l. & Bonifacius in tract. maleficiorum, tit. de malefic. & mathe. licet Ange. ibi quem sequitur Ana. in c. j. de sortilegiis, col. iij. dicat per illum text. quod si constitutus in dignitate est torquendus , debet exui omnibus insignibus illius dignitatis, & sic degradabitur, sicut fit in sacerdote, quando duci debet ad supplicium . Nec suffragari poterit dictae opinioni text. in l. proditores. ff. de re militari, cuius verba sunt, Proditores vel transfugae plerunque capite puniuntur , & ex authorati torquentur, nam pro hoste, non pro milite habentur: arguendo de milite ad clericum: quod argumentum bene procedit, vt per Nicolaum Euerardum in suis topicis iuris, in fol. xxxiij. quia illa lex nec in milite hoc disponit: nam verbum torquentur ibi positum non debet intelligi de tortura quae fit ad inuesti gandum veritatem , sed quae datur in poenam . Et quamuis hoc in milite es set expresse dispositum , non deberet applicari ad personas clericorum: quia in hoc non es set recipiendum argumentum de milite terrestri ad cae lestem, cum talis similitudo es set odiosa clericis, & in casu notorie iniusto & contra iuris principia. Et contrarium senserunt Ange. & Ana. in locis supra relatis dum aequiparant militem & clericum non in tortura, sed quod miles debet degradari ad torturam , sicut clericus degradatur ad supplicium. In hoc insuper proposito referendum duxi, quod tradunt Ioan. de Ana. in consi. j. in fina. verbis. & ibi sequitur Ludo. Bolog. in addi. ad eundem, quod si non fuit petitum in prima instantia quod clericus torqueretur, potest peti postea in causa appellationis tanquam omis sum, & respondet ad dictum Ang. in l. Minime. C. de appella. quod illud est verum, quando non peteretur fieri: sed salua tantorum patrum autoritate, iudicio meo decepti sunt in intellectu doctrine Ange. quia ille solum dicit quod appellatione pendente non debet appellans sustinere poenam corporis, vel cruciatum , quod aperte intelligendum est respectu iudicis a quo: quia ille siue petatur coram eo, siue non, non potest torquere reum appellantem, quia innouaret, non tamen tollit quin iudex appellationis post deuolutam ad ipsum causam possit hoc facere: vnde cum doctrina Ange. non aduersaretur illis, superuacaneum fuit velle illi satisfacere. Sed nec mirandum est: sunt enim lapsus scribentium , quos expedit benigne a lectoribus sufferri: non enim semper vacat singula quaeque scribenda rimari. Item aduertere etiam debent iudices eccle siastici, quod tortura clericorum non debet es se ita s aeua, sicut laicorum. ita dicit communiter teneri Abb. in d. regula Cum in contemplatione. vnde secundum eum clerici non debent supponi aculeis, seu fidiculis, sed virgis, seu corrigiatis, pro quo allegat bonum text. in c. j. in fin. xxiij. q. v. Nec mirandum enim quod in ipso proces su & tortura clericis suspectis de delicto aliquis fauor impendatur qui laicis non conceditur, cum etiam postquam sunt conuicti de crimine tam dispari poena plectantur, & sic mortis poenam euadant : prae sertim cum in iure videamus milites seculi a tortura immunes effectos: quod etiam de doctoribus & nobilibus in legibus regni nostri disponitur. Quid mirum igitur si cum militiae cingulum, doctoratus gradus, parentum nobilitas, tot homines a tortura penitus liberet, clericalis ordo promereatur, vt clericorum torturam indicia ac infamia praecedant ? Nota tamen quod clericus non potest torqueri per laicum etiam ius su praelati sui. ita tenent Anto. & Anch. in c. vt famae. de sent. excom . vt refert Abb. ibi, in fin. & sequitur Dec. in c. Dilectis. de appel. in prin. licet contrarium & male secundum Abb. vbi supra habeat communis obseruantiam . Hoc etiam concludit idem Abb. in c. Vniuersitatis. in iij. nota. eo. tit. vbi dicit hoc de iure fieri non pos se, & quod hoc ideo sic fit, quia hodie clerici torquentur : vt laici: & talis modus torquendi non pos set fieri per clericos, quia fere nemo in huiusmodi obtemperaret , nec sunt edocti in arte ista torquendi sicut & laici. Et vide Barba. in c. decernimus. de iud. col. antep. vbi refert Bal. tenentem ibi quod episcopus potest committere laico vt clericum torquere possit: ipse tamen Barba. miratur Bal. ista sic intellexis se, & allegat Ant. vbi supra tenentem contrarium . Vide tamen Fel. in d. c. Vniuersitati. de sen. ex. vbi dicit quod ista est conclusio vera & verissima, quod laici torquentes clericum praecepto episcopi vel vicarij non excusantur, imo facientes clericos per laicos torqueri sunt excommunicati . & dicit ita tenere Arch. & Io. de santu. in c. Presbyteri. l. j. v. quae st. vj. & addit vlterius quod si clerici nesciunt torquere, quod tunc poterit vocari officialis laicus qui ligabit clericum torquendum , & postea clerici pos sunt torquere. Quod non videtur satisfacere: quia peritia torturae ita & magis consistit in actibus ipsis torquendi , quam ligandi . An autem clericus possit ad torturam poni ex confessione delicti facta per eum coram iudice laico, Barba. in c. At si clerici. de Iudi. col. xiiij. versi. Capio nunc, motus septem fundamentis concludit quicquid alij dixerint, quod nullo modo potest torqueri: licet Card. in c. Per inquisitionem , de electione, tenuerit quod sic. Bene tamen fatetur Barba. quod si clericus confiteatur crimen coram iudice ecclesiastico, alias non suo, quod tunc compellitur vel excusare illam confessionem , vel perseuerare in ea per tormenta : & quod isto modo potest saluari opinio contraria. & vide eundem Barba. prius in d. c. At si clerici. in col. iiij. dicentem quod per illum tex. confunditur doctrina Bald. in l. vnica. de confessis. in pen. col. dum scripsit quod ex confessione facta per clericum coram laico non est torquendus clericus per episcopum, dummodo illam confessionem reuocet vt erroneam , nam cum tex. ibi dicat quod talis confessio non tenet, non est reuocanda: quia quod nullum est, reuocari non debet. Atque as serit in hoc somnias se tantum doctorem . An autem clericus vacillans in testimonio possit torqueri? Bal. in sua margarita, in verbo clericus, tenet quod sic, & refert Inno. in c. Conquestus. de re iudi. hoc tenentem. Sed clare patet quod allegat corrupte Inno. quia non est talis tex. in illo tit. Ideo ob solam Bal. authoritatem hoc non crederem practicandum , cum, vt supra scripsimus, clerici non sunt torquendi ad eruendam veritatem delicti etiam extantibus indiciis, nisi ad sit infamia, quanto magis non poterit torqueri propter solam vacillationem inferendo testimonium , cum sufficiat quod si de falsitate testimonij fuerit conuictus, poterit ob id puniri. Si vero solum vacillauerit, tunc poterit de vacillatione puniri iudicis arbitrio: ad cuius etiam officium spectabit quanta sit illi fides adhibenda discernere. Neque suffragatur opinioni Bald. lex Presbyteri. la j. C. de episco. & cler. dum probat quod presbyteri licet vacillent in testimonio non sunt torquendi. Alij vero cleri inferiores sic, secundum glos. & summarium. Salice. ibi. Nam illa l. non potuit hoc disponere circa personas clericorum , quod fatetur glo. in c. Quia iuxta. §. Presbyteri. lo ij. v. q. vj. vbi ad literam est inserta illa l. per Gratianum : & ideo dicit quod illa l. instruit iudicem ecclesiasticum quid facere debeat. Sed ego credo etiam salua glos. authoritate quod hodie iudex ecclesiasticus firma manente communi opinione de qua supra, & cum contrarium non reperiatur de iure canonico, non poterit sequendo instructionem illius legis clericos inferiores propter vacillationem torquere. & licet d. l. presbyteri. fuerit per Gratianum admixta canonibus, nihil sibi per hoc authoritatis accessit. Nec curare debent iudices ecclesiastici quod notat Alberi. in d. l. Pres byt eri. dum putat ipse quod clericus etiam si vacillet & dicat se interfuis se facto coram iudice seculari torqueri non potest per eum , sed per suum iudicem ecclesi asticum : quia fundamenta quae allegat non probant neque sufficiunt : & sua opinio adhuc habet intolerabilius inconueniens , dum firmat quod propter vacillationem factam coram seculari possit clericus torqueri per ecclesiasticum iudicem . In torquendis praeterea reis, si in ciuilibus magistratibus crudelitas abes se debet, quanto magis ab ecclesiasticis iudicibus fugienda est? praecipue quia s aepius tortura cogit innocentes ipsos dolore cruciatos fateri delicta quae non perpetrarunt : quia vt dicit Ambrosius in epistolis, Nimia seueritas extorquet plerumque crudelitate mendacium , prout etiam apertis sime legitur in admirabili illo miraculo per Hieronymum descripto ad Innocentium de muliere s aepius icta. { Aduertant etiam ecclesiastici Iudices, quod sic delinquentes torquere praecipiant , vt veritatem inuestigare satagant , sine vitae discrimine, aut membrorum periculo, taliter vt ipse torquendus saluus sit innocentiae vel supplicio, vt sunt verba tex. in l. questionis modum. ff. de quest. Si vero contigerit , quod tortus maneat debilitatus in membro aliquo, adeo vt quasi inutile reddatur, non per hoc existimet se irregularitatem incuris se, vt notat Abb. post Gasp. in c. j. nu. ix. quod cle. vel vouen . Crederem tamen in hoc dicendum , quod si hoc damnum pas sus est tortus propter excessum torturae commissum a Iudice, poterit propter hoc a superiore puniri, & damnari , vt clerico debilitato resarciat incommodum . Ad quod moueor ex no. per Hip. in d. l. que stionis modum . col. pe. nu. 72. cum seq. vbi tenet quod excedens modum consuetum , & quod debet adhiberi, secundum qualitatem personae torte tenetur in Syndicatu, vbi etiam distinguit inter excessum factum in tortura dolo, culpa, vel casu, quem videre poteris post Salic. in l. Gracchus. C. de adul. & Ana. in c. j col. iiij. & v. de cler. percus. quos ipse cum aliis refert # 118 Iuramento praemissis interrogari. Capvt cxviii. E tsi ad partium petitionem a clericis de criminibus accusatis iuramentum exigi non possit nec debeat, ex officio tamen procedenti iudici hoc concceditur a doctoribus ea potissimum ratione. Nam cum liceat ecclesiastico iudici, clerico infamato purgationem indicere, & tunc de veritate delicti iurare teneatur: sic ei licet illum sub iuramento interrogare, vt placuit Panor. in cap. Cum super. quasi ad fin. de confes. In quo tamen ego aduertendum crederem quod cum ex dicta ratione purgationis id permis sum videatur, inferri pos sunt duae notandae conclu siones in materia. Prima est quod cum purgatio non sit indicenda, nisi prius prae stita copia infamato de infamia, vt circa illam se defendat, & an a maliuolis seu inimicis habuerit ortum examinetur. Sic nec iudex a clerico poterit iuramentum exigere statim post capturam, antequam illi prae stet copiam inqui sitionis contra eum formatae: ex quo videtur quod practica huius Regni sumpta ex l. iiij. parti. vij. tit. xxix. in qua disponitur quod reus sub iuramento interrogetur statim post capturam, non habebit locum in clericis. Quinimo opinor quod in laicis captis non liceat id indistincte fieri, salua iudicis con scientia: nisi iudex habeat contra reum semiplenam probationem de delicto, aut expres sa indicia, aut infamiam. Cum ex mente sancti Thomae in ij. ij. quae stio. lxix. arti. ij. Praedictis casibus solum liceat iudici interrogare delinquentem, & delinquens te neatur veritatem dicere. Et vide ibi Caieta. qui declarando illam doctrinam sancti Thomae addit vnum notabile (iudicio meo) videlicet quod in casu quo praecedunt indicia, debent manifestari reo, vt sciat se es se in tali articulo constitutum quod tenetur obedire iudici praecipienti, & extorquenti veritatem, ac etiam vt possit se purgare, & contra illa opponere. ex quo videtur quod sicut ante torturam debet dari copia indiciorum, sic ante interrogationem, vt Iudex iuste interroget, & reus teneatur fateri veritatem . Vnde quando, aliquid ex praedictis tribus capturam non praecessit, tunc videtur quod iudex conscientia recta non poterit vti practica d. l. partite. Cum enim captus qui delictum commisit non tenetur se prodere, nisi praecedat aliquid de praedictis, bene sequitur quod aliter non bene interrogat iudex eum, cum cogat captum reuelare seipsum in casu vbi non tenetur, & peccaret seipsum diffamando , sicut alium quemcunque Et praeter id quod est iustum rationíque consonum, hoc est iusta mentem illius legis Regni si bene conderatur, hoc enim vt fiat, dicta lex precipit in hominibus malae famae a quibus statim post capturam vult iuramentum exigi. Errant ergo apertissime temerarij quidam iudices (& qui crocodili more humano sanguine delectantur) qui statim post capturam nullo facto personarum discrimine a captis omnibus de veritate delicti iuramentum exigunt, cum s ae pius leuia quaedam indicia causam prae stiterint capture. Satis est enim Christiano Iudici si more Chri stiano iustitiam exerceat. Secunda conclusio, quod sicut sola indicia sine infamia non sufficiunt ad indicendam clericis purgationem, eodem modo nec sufficiet ad hoc vt iudex possit ab eis iuramentum exigere super delicto. # 119 Confessionibus proprijs. Capvt cxix. IN confessionibus clericorum illa merito obseruari debent, quae in aliis reis a iure disposita ac a doctoribus interpretata leguntur, cum in hoc non debeant es se deterioris conditionis quam laici. Ex quo debent aduertere iudices, an tales confessiones clericorum fuerint extraiudiciales, vel coram non suo iudice, aut verisimilia in se continentes, aut incidenter, & non principaliter factae, curatoris autoritate non interueniente, si clerici minores sint viginti quinque annorum, aut in tortura non seruata forma quam in talibus confessionibus iura exigunt: & si quid tale in illis repererint, obseruent illa quae iura in hoc tradunt, & Doctores scribunt: quae quidem transcribere nolo. Vnum tamen fortas se attentari possit in ista materia, quod cum clericis pro criminibus non infligatur poena mortis, aut mutilationis membrorum, quod in criminibus quibus veniunt puniendi citra traditionem curiae seculari praeiudicaret illis confessio facta delicti, sine eo quod iudici neces sario constet delictum fuis se in veritate perpetratum. Nam quod hoc in seculari iudicio requiratur, ex eo introductum est: quia cum nemo sit dominus membrorum suorum, non potest aliquis in periculum vitae suae aut membrorum quicquam fateri commi sis se, nisi in veritate constet delictum fuis se perpetra tum. Attamen quod sua confessione sola possit sibi clericus in ordinibus ac beneficiis suis facere sibi praeiudicium non reperitur prohibitum, cum pos sit ex conuentione ad illorum amissionem obligari. Vt de ordinibus probat tex. in c. quotiens. j. quae stio. vij. Et de beneficiis probatur in c. Cum dilecto, & cum glos. in verbo obligauit. de electione. & in c. fi. de crimi. fal. vbi hoc not. Abb. in iij. nota. Quamuis omnibus iudicibus consulo, vt si fieri potest semper satagant quod illis constet de delicto a clericis sibi confes so. Est & alia specialitas in clericis confitentibus delictum, videlicet quod sine accusatione puniantur: hoc tradit in eis speciale fore Hosti. in c. ij. de confes. sic intelligendo text. ibi, quod refert ibi Card. licet quo ad illius text. literam & intellectum illum non admittat. Est praeterea & alia tertia specialitas in ista materia, quod licet sit verum quod quando agitur per viam inquisitionis non possit imponi pena ordinaria delicti, vt in c. Inquisitionis. de accusat. fallit hoc si de crimine constat per confessionem. ita limitat Inno. in c. Qualiter. el ij. de accusat. & sequuntur ibi scribentes, vt refert ibi Feli. in §. licet autem. in princip. qui hoc reputat singulare. Ponit etiam Praepo. in c. de accus. ij. quae st. viij. col. xxxviij. probat tex. quem ibi commendat Abb. in c. fi. de celebra. mis sarum. Item aduerte in ista materia quod sola confessio criminis facta in causa ciuiliter acta, quando ageretur criminaliter non sufficeret ad condemnationem : sed potest compelli reus vt perseueret in ea. ita concludit Abb. in c. Qualiter. el ij. fina. verbis. de accus. sic intelligens Inno. in c. Per inquisitionem. de elect. # 120 Testibus conuictos. Capvt cxx. L icet circa numerum & integritatem testium nihil sit in causis cirminalibus clericorum specialius requisitum, quam in aliis, quia tamen laici clericis oppido sunt infesti, prouisum est quod laici in causa criminali non pos sunt es se testes contra eos, vt in c. De cae tero. de testibus. Quod procedit etiam contra clericum in minoribus, vt tenet Domi. in c. Sicut sacerdotes. ij. q. vij. refert Feli. in d. c. De caetero. in prin. {Quod tamen limita nisi delictum, de quo clericus accusatur, es set commis sum in loco, in quo non es sent Clerici secundum Abb. ibi, motum his de quibus per eum. Feli. tamen ibi credit, quod difficile ista limitatio obtineret, quia non valet simpliciter con sequentia, Veritas haberi non potest, ergo testis inhabilis efficitur habilis: quia illud solum est in his, quae de sui natura ab aliis sciri nequeunt, vt not. Inn. & Anto. in c. tertio loco. de proba. Vbi etiam dicit, quod lex Canonica in criminali adeo resistit, ne laici testificentur contra clericos, quod non videtur iste casus pos se de nouo induci ex sola autoritate Abb. Et respondet ad fundamenta eius. Vide tamen Ias. in l. fi. in fi. C. de his qui. vt indig. vbi sequitur limitationem Abb. Dicendo, quod quando es semus in vna villa in qua non reperiretur nisi vnus clericus tunc quia nec habitu nec actu delictum pos set probari per alios clericos, laici sunt idonei testes in sub sidium. Pos set tamen considerari pro Felin. contra Abb. & Ias. quod iste casus non est ex illis, in quibus habitu non pos sunt tales testes haberi: quia hoc videtur procedere, quando ex qualitate delicti, hoc est, vt in coniuratione vel aliis: quia doctores in hac materia loquentes, non ponunt exemplum nisi in coniuratione & similibus delictis, quae ex communi sua natura solent clanculum perpetrari, non vero in his in quibus ex natura loci in quo committitur delictum, non pos sunt alij testes inueniri. Alioquin in omnibus delictis commissis in desertis admitterentur restes inhabiles: quia ex natura loci non solent ibi homines nisi casualiter ades se. Sed quia, si opinio Abb. non seruaretur, es set dare ansam pres byteris, qui soli habitant in oppidis rusticanis, vt secure & impune plura committerent delicta, etiam prae sentibus laicis, ideo crederem quod eius opinio seruari pos set, habita prudenti consideratione per iudicem qualitatis personae clerici delinquentis, & testium, & delicti perpetrati. Et an ille clericus, alias sit inuisus aut gratus oppidanis illius loci. Et praedictam sententiam Abb. simpliciter referendo sequirur Hippolyt. in l. diuus. col. ij. ad fin. num. ix. ff. de quae st. vbi multa ponit in proposito, scilicet quod vt veritas inueniatur quando ipsa aliter haberi non potest, conceditur illud, quod aliter non concederetur, & propter hoc receditur a regulis iuris communis.} Quod etiam fallit in crimine notorio, probat text. quem dicit ad hoc Abb. optimum. in cap. pen. de purg. canon. Item etiam fallit in criminibus exceptis, scilicet simoniae, haeresis, & lae s ae maiestatis. ita notat glos. in c. Cum P. de accusat. in verbo laicus. Item mutilatis membris, vel corpore viciati non pos sunt testificari contra clericum in causa cri minali, notat Abb. antiquus in c. j. de except. refert Bald. in sua Margarita, in verbo mutilati, dicit perpetuo menti tenendum . Hippoly. in sua pract. criminali, in §. Nunc videndum. in col. pen. num. lij. Aduerte tamen in ista materia quod conuicto clerico de crimine cum ageretur ciuiliter, lata sententia potest suus superior priuare illum beneficiis, vigore illius sententiae, formata de nouo inquisitione, & as sumpta illa sententia , tanquam inducente notorium . ita voluit Inno. in c. Qualiter. el ij. de accusat. vt refert Abb. in fin. qui dicit cum hac sua sententia transire docto. communiter, qui tamen dicit aduertendum : quia hoc dictum est periculosum, & refert Innoc. sensis se oppo situm in c. Per inquisitionem. de elect. Fama vero an probetur per laicos contra clericos, vide per Ant. in c. In literis. col. vlt. de test. Et pro intellectu materiae huius cap. & praecedentis, nota quod licet conuictus & confes sus parificentur, vt notatur in c. At si clerici. de iudi. in princ. hoc intelligendum est quantum ad hoc vt perueniatur ad sententiam, non quo ad omnia. ita tradidit card. ibi. & de differentia constat ex his quae notantur in c. ij. de confes. & in c. j. de test. loquendo in teste qui conuincitur de crimine tangente causam, aut qui illud confitetur. Nunquid autem clericus possit conuinci de delicto duobus te stibus tantum? si credimus Paul. de Cast. in l. Iudices. C. de Iudic. in fin. verbis videtur dicendum quod non : scripsit enim ibi, quod in criminali non videntur sufficere duo testes sine aliis prae sumptionibus. Sed contrarium credo verius sequendo Card. in Cle. j. §. Verum. in. j. quae st. de haeret. vbi concludit quod eriam in causa haeresis sufficiunt duo testes popter ius generaliter disponens, quod in ore duorum & c. Cuius opinionem dicit veram repertorium inqui sitorum, in verbo testes, in §. Per quos testes. vbi allegat pro ea glos. not. in c. Prae sul. ij. quae st. iiij. quae tenet quod contra Papam sufficiunt duo testes: de qua etiam glos. meminit Felin. in cap. Quotiens. de testib. in j. col. # 121 Ab ingres su Ecclesiae interdici. Cap. cxxi. P oena ista minor est poena suspensionis ab officio, quippe cum solum in ecclesia prohibeat eum qui patitur illum in officio suo agere. Et is cui sic est Ecclesiae interdictus ingres sus, cum sibi censeatur in ipsa celebratio diuinorum interdicta, irregularis efficitur, si contra huiusmodi interdictum diuinis in ea se ingerat, in suo agens officio sicut prius: vt sunt verba text. in c. Is cui. de sent. excom. lib. vj. Quod procedit intantum, quod etiam si celebret in ecclesia non consecrata quae proprie dicitur basilica, est irregularis, vt notat Domi. ibi referendo Calder. {& idem tenet Syluest. in verbo interdictum . lo vj. §. v. in sua summa.} Si autem celebrat non in ecclesia, sed in oratorio stricte sumpto, ita quod non sit ecclesia, tunc non est irregularis, vt not. Domi. ibi referendo eundem Calde. {interdictus tamen ab ingres su ecclesiae vnius poterit in alia celebrare, vt tenet glo. in c. Is cui, verbo, in ea. de sent. excom . lib. vj. & suspensus ab ingres su eccle siae si celebrat extra ecclesiam non est irregularis. notabile est dictum Inno. in c. Sacro. de sent. excom . super glos. verbo mensem. quem sequuntur plures doctores, quomodo ibi refert Felin. col. ij. num. vij.} Item nota quod si is cui est interdictus ingres sus ecclesiae administrat sacerdoti in mis sa intra ecclesiam, puta, vt diaconus offerendo calicem in altari, vel vt subdiaconus porrigendo diacono hostiam, & calicem in ordine, incurrit etiam irregularitatem secundum Domi. ibi. Quae omnia etiam ibi refert & sequitur Philip. licet breuioribus verbis. Anautem liceat ei cui est interdictus ingres sus ecclesiae intrare illam audiendi diuina officia, vel orandi , seu transeundi gratia: vide per eos ibidem, quorum dicta referre non curo. Statuit praeterea text. in d. c. Is cui. quod si talis clericus dicto interdicto durante decedat, non debet in ecclesia vel coemeterio ecclesiastico sepeliri, nisi poenituerit. Ex quo mihi visum est semper quod in hoc vltimo text. loquitur, quando clerico imposita est talis poena propter contumaciam , vel quandiu satisfactionem quam prae stare potest impendit, quando vero in poenam criminis, cum iam poena morte finita sit, crederem tunc eum sepulturae tradendum Ecclesiasticae. # 122 Suspendi. Capvt cxxii. S vspensio est vna de ecclesiasticis censuris , vt probatur in c. Querenti . de verb. signi. per quam interdicitur officium , vel exercitium competens alicui personae ecclesiasticae: quae interdictio aliquando a iure, aliquando a iudice fit: de qua vltima suspensione (hominis videlicet) nobis ad prae sens est sermo. In qua quidem inferenda iudex aduertere debet, quod si imponit eam in poenam delicti, monitio non est neces saria, licet alias quando fertur pro contumacia, non debeat ferri sine monitione, sicut neque excommunicatio secundum Abb. in c. Reprehensibilis. de appella. post Innoc. in c. j. de excessib. praelat. Et idem notat Card. in Clem. fin. de poenis. vers. Quod si. {& idem tenet Sylulestr. in summa, in verbo suspensio. §. iiij.} Et quod propter delictum possit inferri suspensio, probant iura in c. Tam literis. de testibus. & in c. In loco. v. q. iiij. secundum Abb. vbi supra. & vide aliam notabilem differentiam in hoc quod suspensio fiat propter crimen , aut propter contumaciam : nam primo casu prouidendum est suspenso a beneficio, ne cogatur mendicare. Secundo vero non, cum ipse possit sibi prouidere satis faciendo. ita notat Abb. in c. Pastoralis. in §. Verum. col. penult. de appel. sic intelligendo glos. in c. Cum Vintoniensis. de elect. Debet praeterea iudex aduertere quod aliquando oportebit suspendere delinquentem ab omni ordine, vel ab vno tantum, aliquando etiam ab ordine & beneficio simul, aut a beneficio tantum , consyderata delicti qualitate & ordinis in quo excessit. Si autem suspensio fiet simpliciter ab ordine, illa intelligitur ab omni ordine, & si sit suspensus ab ordine Subdiaconi, intelligitur suspensus ab omnibus ordinibus superioribus, secus autem econtrario : quia suspensus ab ordine sacerdotali potest exercere officia inferiorum. An autem suspensus ab officio intelligatur suspensus a beneficio, vide glo. nota. in d. Clem. fin. de poenis. in verbo, Suspensi. & ibi Cardin. eundem in Clem. j. de priuileg. in vers. Caeterum. in vij. quae st. cum duabus sequent. Imol. in c. Cum dilectus. de consuet. viij. col. aliqua notanda per Praeposi. in c. Presbyterum . xxviij. distin. in ij. & iij. col. Et vide bonam distinctionem per Syluest. in verbo Suspensio . in §. v. versi. Si quis est suspensus , quam transcribere nolo. In hac insuper materia semper consulo iudicibus, vt in sententia vel praecepto suspensionis aperte declarent a quibus ordinibus vel actibus, vel beneficiis intendant suspendere clericum : quia cum constat de voluntate iudicis, illa seruanda est. Vnde concludit Abb. post Anto. in d. c. Pastoralis. §. Verum. col. fin. de appel. quod si Iudex quando suspendit aliquem a beneficio, intendebat inhabilitare eum ad omnia beneficia: tunc sententia porrigit effectum suum extra territorium iudicis, licet executio debeat fieri per Iudicem territorij. Si vero simpliciter intendebat suspendere a beneficiis quae habebat in suo territorio, tunc procedit glo. in d. §. Verum. quia taliter suspensus potest alibi habere beneficium . Effectus autem suspensionis factae a iudice est, quod celebrans durante illa in ordine a quo fuit suspensus est irregularis. {vt not. Ioan. And. & docto. in cap. Si celebrat. de cleri. exco. minist. & Domi. & Philip. in c. j. §. fin. in fin. de re iudi. lib. vj.} Ideo monendi sunt clerici dum suspenduntur , ne celebrare audeant suspensione durante. Tanta est enim plurium imperitia, vt credant solum iudicis praeceptum violare si celebrent, non vero poenam irregularitatis incurrere. Suspensio praeterea aut est temporalis, aut prepetua. Temporalis non operatur vltra tempus praefinitum , & eo lapso tollitur sine alia absolutione. Perpetua vero aequiparatur depositioni, vt notatur in c. Si quis. lxxxiij. distin. vbi Domi. quem ad hoc refert Decius in c. Apostolicae. col. pen. vers. secundo. Abb. de exceptio. & vide Imol. in c. Cum dilectus. de consue. viij. col. qui referendo Gasparem Calde. dicit quod suspensio perpetua ab officio habet vim priuationis, & tunc taliter suspensus censetur priuatus beneficio secundum eum . Ex quo videtur dicendum quod per talem suspensionem ab officio, videatur beneficium vacare, vt possit fieri prouisio de eodem . Et sic suspensio perpetua non debet imponi nisi pro graui crimine, sicut de depositione dicitur in c. Tuae. de poenis. Que autem crimina sint suspensione digna, licet Ant. in c. At si clerici. de iudi. visus fuerit dare regulam : Abb. tamen ibi, in col. xj. dicit quod non potest dari certa regula: sed iudex informabit motum animi sui ex casibus a irue expressis, vt in illis & similibus imponat poenam suspensionis , & sic secundum eum committitur hoc arbitrio superioris: quod ibi sequitur And. Sicu. col. xxviij. in fin. de suspensione vero iuris nihil referre libet, sufficiat videre Syluest. in d. verbo Suspensio . in §. vj. vbi colligit xl. casus in quibus quis incurrit suspensionem a iure. Vnum insuper nota in hac materia, quod si Iudex suspendat illum qui est suspensus a iure, non prae sumitur in dubio suspensus ab homine, quia prae sumitur quod Iudex voluit in dubio exequi poenam iuris, non vero nouam suspensionem infligere, vt notat Didacus de Villadiego in tract. de irregularitate, in c. De suspensione, in col. j. referendo Abb. in c. Tuarum. de priuileg. # 123 Beneficijs priuari. Capvt cxxiii. C vm enim beneficia ecclesiastica stipendia sint ministrorum ecclesiae, & hos deceat honestos ac mundos effe, merito quidem canonica iura sanxerunt facinorosos ac improbos clericos beneficiis priuandos fore, vt probis viris concedantur, qui qua decet vitae puritate ministrent. Vnum tamen aduertere debent iudices, quod beneficio non debet priuari clericus, nisi crimen sit graue. text. est in c. Inuentum . xv j. quae stio. vij quem dicit notabilem Abb. in c. Tuae. de poenis. {& es se bonum text. in c. j. num. ij. de Iudi.} Poena insuper priuationis a beneficio non potest imponi a iudice nisi exprimatur a iure, per glo. quam ibi reputat singula. Abb. in c. fin. de iure patro. & in c. Cum vos. de offic. ordin. Et in §. Cum igitur, in aucten. de non eligen. secun. nuben. vbi est text. singula. secundum Balin auct. ex testamento. C. de collatio. & ita tenet Barba. per praedicta. in c. Nouit. de iudi. in col. xlv. vers. Tu pondera. Et vide etiam Domin. in c. Quo iure viij. dist. col. vlt. vbi dicit quod nullum crimen inducit priuationem ipso iure, nisi sit iure cautum . Quod refert Felin. in c. Queream . de iureiur. in col. ij. {& in c. ex parte lo j. col. j. de rescript.} vbi etiam plura allegat in proposito praecedentis conclusionis . Plura etiam cumulauit Tiraquellus in repet. l. Si vnquam. C. de reuocandis donationibus. in glos. in verbo reuertatur, in numero ccvj. & in duob. sequent. Item nota quod per sententiam latam super crimine non est quis priuatus beneficio, nisi hoc sententia exprimat, notat Innoc. in c. Qualiter & quando. el. ij. in glos. super verbo diminutionem. de accusat. vt refert Rota in collectis per Bernardi. de Bisigneto, in tit. de senten. & re iud. in decis. fin. in fina. verbis. facit etiam quod Bald. in l. Cum fratrem. C. de his quib. vt indignis, voluit sentire, quod si fuit sententia lata super homicidio, & de beneficio nihil fuit dictum, quod non possit impetrari tanquam vacans , quem ad hoc refert Ioan. de Ana. in c. fi. col. j. de homic. Vide tamen Abb. in c. Inter dilectos. de exces. praela. prope fi. vbi ex verbis Innoc. ibi notat. quod condemnatus de aliquo delicto per sententiam censetur priuatus ipso facto beneficio suo, intelligendo secundum eum quando crimen erat tale quod inducebat priuationem beneficij, vel quando irrogabat infamiam ipso facto: nam sufficit quod condemnetur , licet poena non exprimatur in sententia, quia illa intelligitur posita autoritate iuris. pro quo allegat l. j. ad Turpilia. & alia iura. facit ad hoc quod vbicunque quis incurrit ipso facto poenam priuationis beneficij, potest absque alia sententia benficium conferri alteri. probat text. in c. j. & notat ibi Domi. ex eo. in col. iiij. in §. Sacri. de homi. in vj. qui generalius ibi tenet in col. vj. vers. quaero quare. quod omnia iura canonica & ciuilia quae dicunt ipso iure, vel ipso facto aliquem puniri confiscatione bonorum, vel alia poena quacunque , debent intelligi, vt sufficiat declarare vel pronunciare illum talis criminis es se culpabilem: & locus erit dictis poenis iuris, etiam si in sententia non exprimantur. { idem tenet Abb. in c. peruenit. el j. de appella, quem refert & sequitur Felin. vbi alia dicit in proposito. in c. j. col. xij. num. vj. De const. Et illud dictum Domi. Comendat idem Feli. in c. ij. col. j. nu. ij. de sponsa .} Et aduerte quod iudex delicti non solum potest pronunciare super delicto, sed potest priuare delinquentem beneficio quod habet alibi. ita notat Cardin. in clemen. Pastoralis. versic. Denique in ij. quae st. in fin. de re iudic. Si tamen clericus in terra ecclesiae suae inculta, industria sua & laboribus siue expensis plantauit vineam, seu reduxit ad culturam causa suae sustentationis, licet priuetur postmodum beneficio propter delictum, relinquitur sibi illa terra vsque ad vitam suam, notat Abb. post Inno. in c. fin. de pecu. cleric. & ibi Barba. col. iij. An autem clericus qui priuatur beneficio teneatur ad restitutionem fructuum . vide Paul. de Castro in l. j. C. de his qui. vt indig. vbi per text. ibi referendo Guillel. de Cuno dicit quod si clericus committit delictum, propter quod possit priuari beneficio, licet habeat ius in re, quousque sit priuatus, postquam tamen est priuandus tenetur restituere fructus quos percepit a die commissi delicti, vel percipere potuit, siue extent, siue sint consumpti, & siue sit effectus locupletior, siue non. Sed Guillelm. ibi non loquitur in clerico, sed in vasallo committente felloniam. Et hanc opinionem Pauli sequuntur Salice. Alexand. & Ias. ibi, quam etiam conclusionem inter sua singularia annumerauit Hippo. singul. Dxxv. Clericus qui commisit, pro ea tamen nihil aliud, allegat nisi aliquos ex dictis doctoribus in d. l. j. Idem etiam tenent Baldus, Angel. & idem Paul. in l. praedonis. ff. de petit. haered. & Roma. in l. Diuortio. ff. solut. matrimo. Henric. in c. Cum nostris. de conces. praeb. Et praedictam sententiam Angeli in dicta l. praedonis. celebrat pro notabili Hippolyt. in singula. cclxviij. Verus pos ses sor, nihil aliud nisi Angelum referendo. Et hanc etiam conclusionem videtur sequi Decius consil. cxviij. Viso instrumento. col. j. referendo doctor. in dicta l. j. & Angel. in d. l. praedonis. Contrariam tamen sententiam tenet Cardin. in cle. Constitutionem. §. Caeterum. in fin. de elect. Philip. Corneus in d. l. j. C. de his qui. vt indignis. j. col. & Felin. in cap. De quarta. in col. x. de prae script. vbi per septem fundamenta hoc putat es se verius, & re spondet ad fundamenta in contrarium adducta. Nouissime autem vide egregium doctorem nostrum Hispanum Anto. de Burgos, in c. Ad nostram. de emp. & vendit. in col. xj. versicu. Venio modo. vbi dicit quod licet alias solebat comprobare illam sententiam Feli. tamen quod tunc diligentius considerando tenet contra eum, & sustinet opinionem contrariam, & satisfacit ad fundamenta Feli. & dicit quod nullo modo concludunt eius dicta, nisi dum allegat quandam decisionem Rotae, cui ipse respondet paruipendendo eam. Et quia videtur es se communior opinio cum Paulo, & suis sequacibus in dicta l. j. ideo illam tenendam censeo: quamuis in clerico qui post commis sum delictum propter quod priuatur, semper perseuerauit seruiendo in ecclesia vbi beneficium habebat, crederem ipse benigniorem & aequiorem opinionem Felin. & aliorum, quod tunc solum talis damnaretur ad restitutionem fructuum a die propositae contra eum accusationis, vel formatae inquisitionis, nisi quando delictum induceret priuationem ipso iure, vt in crimine haeresis & simoniae, vt supra dictum est suo loco, & in aliis quinque casibus, videlicet in cap. Felicis. de poen. lib. vj. & in clement. Multorum. de poen. & in cap. Eum qui. de praeben. lib. vj. & in c. j. de homi. lib. vj. & in c. Ad falsariorum . de cri. fal. quia tunc clericus indistincte pos set condemnari ad restitutionem fructuum a die commissi delicti: & isto modo potest intelligi doctrina Bald. in titul. de pace iura. firman. in vsi. feu. in §. Iniuria. versi. Quaero an committat fur tum. dum tenet quod recipiens fructus beneficij qui priuatus est iure, committit furtum. Crederem prae terea in hoc proposito pos se dici (saluo meliori iudicio) quod quando clericus propter crimen damnatur ad restitutionem fructuum quod damnabitur solum ex quadam aequitate ad restitutionem perceptorum , non autem eorum qui percipi potuerunt: satis est enim, si ecclesiae cui applicandi sunt, clericus restituat fructus quos percepit, quamuis illos consumpserit, sine eo quod tam stricta exactio fiat ab eo, sicut si spolias set aliquem illo beneficio, & es sent restituendi fructus spoliato insimul cum beneficio. Item nota in materia huius cap. quod inferior a papa vt legatus vel episcopus potest cum causa inhabilitare aliquem ad beneficia, etiam in perpetuum per statutum vel sententiam , vt not. glos. quam ad hoc ibi dicit singularem Ioan. de Imo. in Clemen. ij. de vi. & hone. cle. in verbo inhabilis. qui etiam refert Anto. dicentem quod tunc ipse inferior pos set cum tali irregularitate ad beneficia di spensare. Vide tamen Feli. in c. Postulasti. col. ij. vers. Et adde. de fo. compe. vbi intelligit praedictam glos. tali modo quod legatus vel episcopus non potest inhabilitare ita vt operetur alibi: ex quo videtur quod illa inhabilitas non nocebit clerico extra prouinciam legati vel dioecesim episcopi: quod subintelligit idem Feli. vbi inhabilitas fuit posita in materia arbitraria vltra ius, secus si iuris authoritate, quod non habet in se dubium: quia tunc non est legatus vel episcopus qui inhabilitat, sed declarat illum incurris se inhabilitatem iuris, & tunc sicut ius ligat vbique, ita declaratio nocebit vbique. # 124 Bonorum publicatione puniri. Capvt cxxiiii. P raemisso prius quod bonorum publicatio est duplex, vt placet Oldra. in consi. xvij. incip. Thema tale est, quidam clericus, sub titu. de fo. compe. in col. iij. nam quedam est extraordinaria, id est in casu non expres so in iure, sed ex iudicis potestate: & ista conceditur illustribus in summa potestate positis, & de hac loquitur lex C. ne sine ius su princi. liceat confis. l. j. Alia est ordinaria, id est in casu a lege permis so, vel ex regni consuetudine generaliter: & ista fit per quemcunque iudicem habentem merum imperium ratione territorij, & non per alium: quia confiscatio fit ratione iurisdictionis, & iurisdictio territorio adhaeret. vt C. Vbi & apud quem. l. fi. Poena publicationis bonorum rarissime legitur statuta in sacris canonibus contra clericos: quia forsan conditores canonum cupientes magis emendare clericorum per sonas, quam in eorum bona s aeuire, habebant prae oculis verba illa Iustiniani quae ad Tribonianum scripsit in Auct. de mandatis principum , dicens: Oportet autem te in hoc omnem ponere prouidentiam cum aliquis dignus apparuerit poena, illum quidem punire, at res eius non contingere , sed sinere eas generi & legi, secundum illum ordinem . Non enim res sunt quae delinquunt, sed qui res possident. Pos set praeterea alia ratio ad hoc assignari: quia cum considerarent antiqui illi patres bona clericorum intuitu ecclesiae acquisitorum ad easdem ecclesias pertinere, adeo quod de illis testari non licebat clericis, superfluum existimabant bona clericorum propter scelera proscribere, cum es sent applicanda ecclesiis ad quas iam praedicta ratione pertinebant. Nunc autem postquam inualuit consuetudo testandi, creuítque clericorum insolentia simul cum diuitiis & copia bonorum, adeo vt non satis videatur solis canonicis poenis corrigere eos, merito possit in dubium referri, an Iudices ecclesiastici imitando leges ciuiles possint clericos punire poena amissionis bonorum pro delicto, pro quo laicus es set puniendus eadem . Et in hoc Anto. in c. Quia diuersitatem. de conces . praebend. ex glos. notat quod vbicunque ex aliquo delicto laici veniunt confiscanda bona ipsius, videtur quod ex delicto clerici tunc fiet confiscatio camerae dioecesani, non autem ad cameram fiscalem laicorum , quem refert Imo. ibi, in col. iiij. dicens quod in hoc videtur considerandum an ius ciuile astringat clericum , vel eius dispositio generalis extendatur ad eum, de quo dicit recurrendum ad ea quae consueuerunt dici in c. Ecclesia sanctae Mariae. de cont . & in c. quod clericis. de fo. compe . quem Feli. refert in c. Irrefragabili. §. Ceterum. de offi. ordin. Quod si solum considerandum est, videretur dicendum aliquibus quod cum leges priuantes aliquos haereditate sibi delata comprehendant clericos in aliquibus casibus: vt supra probauimus in verbo, Instituti hae redes. Sic etiam leges priuantes delinquentes suis bonis comprehendant eosdem : cum non videatur ratio diuersa in vtroque casu. Sed in hac quae stione ego aliter dicendum crederem, imo quod leges inferentes poenam publicationis bonorum clericos non comprehendant: quia non sequitur, lex quae priuat accommodantem tacitam fidem, vel non adimplentem voluntatem defuncti, vel non petentem tutorem pupillo haerereditate vel successione comprehendit clericos: ergo eodem modo ligabit lex inducens publicationem bonorum. Nam in primo casu leges illae sicuti clericis detulerunt haereditatem aliorum , ita potuerunt imponere eis conditiones & solennitates ad quas tenerentur, & quibus per eos non seruatis haereditatibus a legibus sibi delatis priuarentur . In nostro vero casu cum leges disponant , puniendo, & earum censura non comprehendat nisi sibi subditos, merito videtur quod clericorum bona non sint comprehensa, sicuti sunt exemptae dominorum personae. Et quamuis articulus iste egere videatur declaratione Pontificia , pos set tamen dici (saluo meliori iudicio) quod liceret iudicibus ecclesiasticis ad imitationem legum punire clericos publicatione bonorum in casibus in quibus laici puniendi es sent: quia sicut leges non dedignantur sacros canones imitari, ita & sacrorum statuta canonum principum constitutionibus adiuuantur, vt sunt verba tex. in c. j. de no. ope. nunc. Vbi etiam gl. dicit quod legibus vtendum est in causis ecclesiasticis, nisi canonibus contradicant : & licet non inueniamus in iure decisum quod clerici puniantur poena amissionis bonorum in eisdem casibus in qúibus & laici, sufficere pos set quod canones hoc non reprobant neque fieri prohibent : & sicut quotidie in curiis ecclesiasticis bona ecclesiarum & patrimonialia clericorum quantumcunque sint virtutibus praediti subsunt censuris legum, & virtute earum in defectum canonum auferuntur ab vno, & adiudicantur alteri etiam laico: quid mirum erit si sic bona clericorum flagitia committentium, imitatione legum seruata ab ipsis auferantur, & ecclesiis seu aliis piis operibus applicentur . Quando vero alicui iudici longiori examinatione praemis sa, & vrgentioribus fundamentis persuaso, visum fuerit in aliquo casu hanc es se sequendam opinionem, si clericus damnatus filios legitimos habuerit, vt in eorum praeiudicium eam non seruet consulo , vt quid enim ecclesia ditanda est, vel alij vsus pij quaerendi sunt, esurientibus filiis etiam parentis iniqui, quando non dispositione canonica, sed imitatione legali, paterna bona publicanda videntur ? Pos set etiam secundo quaeri in hoc proposito, an in ca sibus in quibus bona clericorum confiscanda sunt, veniant omnia pariformiter, & sine aliqua distinctione publicanda ? In quo videtur dicendum quod bona clericorum siue sint mobilia vel immobilia publicari pos sunt, quia in hoc nullum solet adhiberi discrimen, vt per Hieronymum Pauli, in libro prouinciali omnium ecclesiarum, fol. xliiij. vers. quid si presbyter. Si vero clericus damnatus haberet vsumfructum alicuius rei, tunc ius talis vsusfructus non confiscatur etiam naturaliter viuente vsufructuario, ex sententia Bal. Et Salic. in l. j. C. de bo. libert. quos refert Alex. in j. vol. cons. xxiij. inci. prima consideratione . Bona prae terea & iura quae non transeunt in extraneum haeredem non poterunt publicari confiscatis bonis clerici damnati : quia fiscus habetur loco extranei succes soris, vt probatur in l. Iura libertorum. & ibi notat Bar. ff. de iure patro. & notat etiam Bal. in d. l. j. & Alex. in l. In insulam. ff.sol. matrim. in princip. & in l. Si finita. §. Si de vectigalibus. in col. xj. ff. de damno infecto. ex quo venit quod si clericus damnatus haberet emphytheosim ecclesiasticam, vel feudum ecclesiae, tunc illa non venirent in confiscationem, per ea quae notant Bald. in d. l. j. & Alex. in d. consi. per tex. in Auth. de aliena. & emphy. §. Illo. & in c. Felicis. §. Si qua vero. de poe. in vj. & per alia relata per Alex. ibi, quem etiam vide as serentem quod concluditur communiter quod emphyteosis conces sa a priuato ea conditione & lege quod non transeat ad haeredem extraneum non confiscatur, dato quod sint confiscata bona emphyteote. quod dicit teneri communiter per Bar. & Docto. in d. §. Si de vectigalibus, & alios quos ipse refert, & notat etiam Ioan. de Imo. in c. ij. de feu. in v. colum . vers. Sed aduerte. Si vero clericus haberet emphyteo sim a priuato quae pos set ad extraneos haeredes transire , tunc bene veniret in confiscationem bonorum clerici, & sine praeiudicio domini: quia erit sibi obnoxia quo ad hoc quod ei debeatur sua pensio. ita notat Cardi. qui sic videri meo est intelligendus in Clemen . Nolentes . de haere. in vers. Inquisitoribus. in pen. col. quem primo vide in hac materia volentem col. praecedenti quod quando non pos set emphyteosis confiscari, tunc ius meliorationum pos set confiscari. pro quo refert Specu. & Ioan. And. quod est vtile ad declarationem supradictae conclusionis de emphyteosi ecclesiastica, & priuati in casu in quo non potest confiscari. An autem si clericus haberet seudum non ecclesiasticum veniet in confiscationem , vide Alex. in d. consi. xxiij. in ij. col. versi. Idem videmus. vbi concludit quod feudum quod non transit ad haeredes extraneos non confiscatur . & vide etiam Paul. de cast. in l. In insulam. ff. solu. matri. vbi notat quod in fiscum non transit feudum vel emphyteosis quae post mortem confiscati deuentura sunt ad filios vt filios: ex quo sequitur quod si clericus habet tale feudum quod potest transire ad suos extraneos haeredes, confiscabitur simul cum aliis bonis. Pro quo vide quod notat Alex. in d. §. Si de vectigalibus. in xij. col. vers. Item addit, seruato tamen indemni domino feudi, cui post confi scationem soluetur pensio, & exhibebuntur alia obsequia quae per possessorem feudi pre stari debent. Quod videtur tenere Cardi. in d. vers. Inquisitoribus. vbi aequiparat in hac materia res feudales, & res emphyteoticas, dicens, quod quando crimen non est tale quod puniatur per leges feudales, quod nihil speciale inuenit in feudis: & quod generaliter dici potest quod res feudales & emphyteoticae confiscabuntur illi fisco cui confiscantur alia bona damnati, semper tamen sine praeiudicio domini: quod etiam notat Bal. in l. Si quis presbyter. C. de epis. & cler. Aduertendum tamen es set in hoc quod licet feudum, vel emphyteo sis ex lege inuestiturae vel contractus pos set transire ad extraneos haeredes, si prohibitum es set quod ad ecclesiam deueniret, tunc seruanda erit lex inuestiturae vel contractus, & non applicabitur ecclesiae, cui alia bona clerici damnati applicantur. Si autem clericus sic damnatus haberet bona subiecta restitutioni, tunc dicendum est quod confiscabuntur bona illa cum sua causa, scilicet quod adueniente conditione fideicommissi, fiet restitutio per fiscum . ita decidit Ang. in l. Papinianus. §. Meminis se. ff. de inof. testa. per l. ex facto. ff. ad Trebel. & per alia de quibus ibi: quod etiam probat text. in l. Statius florus. in §. Cornelio felici. ff. de iur. fis. quod tamen intelligit Alex. in d. consil. in pen. col. in casu in quo simpliciter sunt bona subiecta re stitutioni, secus autem dicit quando expresse es set prohibita alienatio a testatore: quia tunc etiam pendent conditione non pos sunt transire in fiscum : ex quo videtur quod in casu nostro bona quae clericus damnatus teneretur restituere simpliciter post mortem, manerent in confiscatione eius vita durante, secus si fuit in eis prohibita alienatio a testatore, quia tunc non confiscabuntur. Potest praeterea & non impertinenter dubitari, an publicatis bonis alicuius clerici veniat in confiscatione ius patronatus? & omissis quae a doctoribus in variis locis & cum variis opinionibus traduntur in hoc dubio, quando Iudex laicus est qui codemnat patronum , vt per doct. vbi glo. in cle. pastoralis. de re iud. & in c. filiis. vbi etiam glo. quam dicunt praecedenti fore contrariam. xvj. quae st. vij. & in cle. ij. de iure patro. & in c. quanto. de iud. & per Imo. & alios in l. In insulam. ff. solu. matr. & per Floria. in l. Via. §. si fundus. ff. de serui. rusti. praedio. in casu no stro non est aliqua controuersia inter docto. quamuis nullus eorum quos ipse vidi quae stionem mouerit in specie, videlicet quando clerici patroni publicantur bona: sed ex his quae docto. aliqui tradunt facile quae stio deciditur. Primo ex his quae notat Firmianus in tractatu de episcopo, in iiij. libro, in iiij. parte, in iij. quae st. in fin. primae colum. vers. Sed quaero vtrum. vbi tenet ius patronatus non transire in confiscationem iudicis secularis, sed iudicis ecclesiastici sic. Secundo ex conclusione quam facit Cae sar Lambertinus in elegantissimo suo tract. de iure patronatus, in tertio libro, articulo viij. octauae quae stionis principalis, in col. vj. vbi tenet quod si Iudex eccle siasticus procederet propter aliquod delictum casu quo pos set ad publicationem bonorum alicuius patroni, sine dubio includeretur ius patronatus, vt in clemen. Pastoralis a contrario. §. Rursus. de re iudic. quia non dicerentur mittere falcem in mes sem alienam: & quod tunc non erit considerandum an veniat principaliter vel acces sorie, vel an exprimatur in tali publicatione vel non ius patronatus: cum simus in casu in quo Iudex habet iurisdictionem cognoscendi de ipso iure patronatus etiam principaliter, in quo dicit concordare omnes doctores. Si igitur nullus doctorum dubitat quod in publicatione bonorum contra laicum patronum facta per Iudicem ecclesia sticum venit ius patronatus, non distinguendo an sit facta publicatio simpliciter omnium bonorum , an alicuius castri, in cuius vniuersitatem transeat, merito ergo firmare audebimus quod publicatis bonis clerici comprehendetur ius patronatus. Nec in hoc curandum existimo an ille habeat filios legitimos, vel non, ex conclusione Cae saris Lambertini in fina. verbis dicti octaui articuli, dum tenet quod in casu confiscationis bonorum patroni ius patronatus nullo modo transit ad filios, sed vel ad ecclesiam vel ad fiscum , sicut potest transire ad extraneos. Ex quibus vltimis suis verbis, & ex his quae supra etiam diximus venit haec mea sententia moderanda, nisi ex constitutione iurispatronatus autoritate illius ad quem spectat dispositum es set quod ius illud patronatus non pos set transire nisi ad agnatos, vel ad aliquos homines habentes certas qualitates vel conditiones: quia tunc non comprehenderetur ius patronatus in publicatione bonorum clerici, sed seruaretur dispositio concessionis vel institutionis illius. Sed hac sic quae stione sine aliqua difficultate decisa, restat nunc aliud dubium eneruandum: cum enim ex infra dicendis appareat quod bona clerici publicata applicari debeant ecclesiae a qua recipiebat stipendia, vel episcopo vt in pios vsus distribuat, merito dubitari poterit, quid tunc faciendum est de iure patronatus quod perdidit clericus. Et in hoc crederem (saluo meliori iudicio) pos se dici quod cum ecclesia cui applicantur bona ratione beneficij vel stipendij non indigeat iure patronatus, neque illud possit facere eam ditiorem, quod iustius erit quod episcopus decernat ecclesiam es se liberam in qua erat constitutum ius patronatus, & quod idem faciat & fortiori ratione quando bona debent distribui in pios vsus: cum non debeat vendi ius patronatus vt precium distribuatur in eis, nec deceat, nec liceat quod ipse sibi retineat, nisi in casu quo tale ius patronatus clerici es set annexum alicui castro, vel rei vniuersali: quia tunc iustum est vt sequatur castri vel rei possessorem . Quae ri etiam potest, an publicatis bonis clerici filiifamilias veniat peculium castrense, aut aduentitium vel profectitium publicandum ? Et in hoc dubio si sequamur iura ciuilia & doctrinam doctorum loquentium generaliter, dicendum est quantum ad peculium ca strense quod non. casus est in l. Si filius. C. de bonis damna. & notat glos. quam ibi sequitur Barto. in l. j. ff. de bonis dam. & idem tenet Bart. in l. Si finita. §. Si de vectigalibus. versic. Sexto quaero. penul. colum. ff. de damno infec. Idem videtur velle Bald. in l. filius. ff. de his qui sunt sui vel alieni iuris. per d. l. Si filius. C. de bonis damnatorum. Vbi etiam dicit quod aliqui dixerunt quod illa lex erat correcta, sed non recte considerauerunt. & vide eundem Bald. in d. l. Si filius. vbi dicit quod hoc est in solatium filij amissi, vt damnato filio pater retineat peculium castrense, & quasi castrense, qui praeterea intelligit l. illam in filio in potestate. & quod secus es set in emancipato, cum non habeat peculium, vt l. fina. in fine. C. de inoffici. testamen. & hanc etiam opinionem videlicet quod peculium castrense non publicatur: sequuntur Imol. & Paulus de Castro in dicto §. Si de vectigalibus, prout refert ibi Alexand. in colum. xxj. & xxij. vbi defendit hanc opinionem ab Angel. tenente contrarium. Quantum vero ad aduentitium idem concludit Barto. in dicto §. Si de vectigalibus, allegato versicu. Sexto quaero. & sequen. videlicet quod etiam proprietas aduentitiorum bonorum quae est filij non publicatur ea ratione: quia filio est interdicta omnis alienatio sine patris consensu, vt C. de bo. quae liber. l. Cum non solum. {§. filiis autem .} ergo delinquendo non alienabit, mouetur etiam per text. in l. iij. §. Sed vtrum. ff. de mino. Idem tenet Bal. in l. ij. §. Si filius. ff. quod quisque iuris. & in l. Executorem. in princip. in vltima charta. C. de executio. rei iudic. & in d. §. Sed vtrum. & Angel. & Imol. in l. Si filius. ff. de dam. infect. quos refert Alexan. in dicto §. Si de vectigalibus. xix. colum. versi. Adde primo. Praeterea quantum ad peculium profectitium idem dicendum est, videlicet quod non veniat in publicatione bonorum filij, etiam si habuis set filius a patre expresse potestatem donandi & dissipandi, quia non ex pote state donandi: quia haec non est donatio, nec ex pote state dissipandi: quia non intelligitur cogitatum de delicto. ita concludit Alex. vbi supra in xxiij. col. ver sicu. Item adde. & dicit ita decidere eleganter Ange. in l. Si filius. ff. de dam. infect. & cum eo transire ibi simpliciter Imol. & idem videtur colligere Barto. ex glo. in d. l. j. ff. de bon. damna. notando verba glo. ibi dum dicit, etiam castrense. ex quibus verbis innuit glo. quod nec aduentitium, nec profectitium. Cum ergo in iure canonico & ciuili non sit aliter in hac materia dispositum circa haec peculia in clericis, merito videtur concludendum quod publicatis bonis clerici filiifamilias nullum praedictorum peculiorum publicabitur: cum sacri ordines etiam presbyteratus non liberent filium a potestate patris, vt est text. & ibi Abb. in c. Constitutus. de in integ. resti. & in c. Si annum. de Iudic. in vj. & in authent. Presbyteros. C. de episco. & cleri. & per Docto. reprobata glo. ibi in cap. Cum voluntate. de sentent. excommuni. Nec in hoc aliquid immutat conclusio Doctorum quae habet, quod in bonis aduentitiis clericorum, etiam primae tonsurae acquisitorum, eis post clericatum, non quaeritur patri vsusfructus, quia reputantur bona quasi castrensia: vt probatur in capitulo, Quia nos. de testamen. & ibi notant Abb. Hostien. & Barba. & ponit latius doctor noster Hispanus Rodericus Suares in quae stio. Vtrum in bonis maioratus pater habeat vsumfructum, in fol. penulti. colum. iiij. vsque ad finem: quia licet per hoc videatur quod talia aduentitia clericorum non habeant naturam aliorum aduentitiorum laicorum , satis est quod assimilentur bonis quasi castrensibus, quae etiam vt supra dictum est non publicantur. Vltimo autem pro pleniori examinatione huius c. opereprecium est que rere in casibus in quibus dispositione canonica, aut imitatione legali bona clerici publicari possint, cui tandem applicari debeant. & in hoc dicendum videtur quod seruanda sit dispositio text. in capitu. excommunicamus. el j. de haeret. §. j. in qua cauetur quod bona clericorum damnatorum de haeresi applicantur ecclesiis a quibus stipendia receperunt. Et si clericus recepit stipendia a pluribus ecclesiis, tunc inter eas diuidentur bona pro rata, vt per glos. ibi, in verbo, Stipendia. Vnde haec videtur practica seruanda in omnibus casibus in quibus bona clerici habentis beneficium vel plura beneficia publicantur. Erit ergo cruae Iudici qui bona clerici publicari mandauit diuidere ea iuste inter ecclesias in quibus beneficia habuit: & si aliqua ecclesiarum sita fuerit extra suam dioecesim, & omnia bona clerici fuerint in eius potestate, tunc debebit mittere illi portionem sibi contingentem . At si in loco beneficij extra dioecesim con stituti fuerint aliqua bona clerici quae pertineant ad illam ecclesiam, tunc eius erit officij intimare iudici illius dioecesis sententiam a se latam, vt illam in prae dictis bonis exequatur: in casibus in quibus sententia lata super confiscatione bonorum extenditur ad bona sita extra iurisdictionem pronunciantis, de quo per Domi. in capitu. Cum secundum. ad fin. de haereti. in vj. & per Ancha. in capitu. Postulasti. viij. quae stio. de foro compet. & per bonam additionem Feli. in dicto capit. Postulasti. in iij. col. Et quia tex. non distinguit an bona damnati clerici recipientis stipendium ab ecclesiis fuerint patrimonialia vel ne, acquisita intuitu ecclesie vel non, videtur velle quod omnia bona indistincte clerici habentis beneficium applicentur ecclesiae in qua illud habebat, quod videtur magni effectus: nam pos set contingere quod ratione alicuius tenuis beneficij pos sessi a clerico pos set ecclesia patrimonium pingue clerici, vel alia plura bona eius industria seu arte quae sita sibi acquirere. In casu vero in quo clericus damnatus non haberet beneficium, & sic non es set aliqua ecclesia cui applicanda es sent eius bona, tunc credit Abb. in dicto capitu. excommunicamus. in j. col. debere ea applicari episcopo loci qui distribuat in pios vsus: cuius opinioni adhaeret ibi Ana. in ij. col. Nec curandum est in hoc de eo quod scripsit Oldra. in consil. supra allegato, videlicet quod episcopus non habet confiscationem bonorum, cum non habeat territorium: nam vt inferius latius scribimus, in verbo poe nísve aliis pecuniariis, verior opinio est & consuetudine roborata quod episcopus habet fiscum. Epi scopum autem loci in hoc casu eum es se credo, qui est episcopus dioecesis in qua fertur sententia publicationis bonorum, dum tamen alias sit Iudex competens, in cuius curia de delicto clerici tractari poterat. Caueat praeterea episcopus cui praedicta bona applicantur, ne ea conuertat in suos vsus: quia praeter id quod sacri canones nullibi bona sic confiscata episcopis applicant, doctores qui ea illis applicanda scripserunt, tali tamen onere hoc describunt, vt illa in pios vsus consumant. {De quo scripsit Feli. in capitu. irrefragabili. §. Caeterum. de offic. ordina.} Crederem praeterea in hoc iudicandum es se non solum pium, sed debitum vsum, in quo dicta bona expendi possint & deberent, in alimentis videlicet clerici damnati, dum viueret, ne alias fame mori cogeretur, aut es set aliunde mendicandum pro eius su stentatione. # 125 Verberari. Capvt cxxv. POena verberum in clericorum personis a sacris canonibus recepta est. Et hoc for san quod cum dolore & citra vitae ac membrorum periculum corrigat, de eáque mentio fit in c. {j. v. q. j. & in c. nullus clericus. xj. q. j. & in c.} Cum beatus. xlv. dist. quod est concilium Bracarense. { tertium in cano. vj.} & in c. fi. xxxv. dist. quod est concilium Agathense. & in c. j. fina. verbis, de calumnia. Ex quo ibi notat Abb. in vlt. nota. quod ecclesia potest clericum publice verberare. Cúmque ces sent in illis caeterae poenae mortis, ac membrorum mutilationis, nimirum si hanc tanquam paternam correctionem antiqui illi patres sacrorum canonum conditores admiserint. Vide tamen in hoc distinctionem quam facit tex. & glo. in d. c. Cum beatus. videlicet quod presbyteri, Abbates, & leuitae nullis debent verberibus subiacere, exceptis grauibus & mortalibus culpis: minores tamen clerici verberantur pro minoribus culpis. & idem notat Praepo. in d. cap. fi. xxxv. distin. In qua tamen imponenda iudices ecclesiastici aduertere debent semper, quod in casu quo clericus venit verberandus, non potest nec debet verberari per laicum etiam de mandato suo, vt in capitu. Vniuersitatis. de senten. excommun. & per glos s. in cap. Si clericos. eod. titu. lib. vj. & ita etiam disponitur in l. lvj. titul. v. parti. j. vbi dicit lex quod tam praelatus mandans, quam laicus obtemperans in hoc excommunicatus est, sed debet per ministrum ecclesiae verberari, vt not. Cardi. de Turrecremata post Hugo. in c. Illi qui. v. q. v. & secundum eos constitutus in minori ordine poterit etiam presbyterum verberare. Imo plus voluit Abb. in c. Inter alia. in col. iiij. de immu. eccle. quod pro honestate ecclesiae clericus debet verberari in ecclesia, & per clericum, & non per laicum, allegando d. c. Vniuersitatis. { Quando vero clericus est incorrigibilis, potest per laicum verberari, vt not. glo. in summa xlv. dist. allegando text. in c. vt famae. de senten. excom. Tu tamen lector aduerte an tex. ille probet hanc conclusionem, cum nihil de verberibus disponat: sed de captura facienda per laicum, & inter hos duos actus, non paruum videtur es se discrimen. Nam difficilius capitur clericus nisi per laicos. Captum tamen clericum verberare per alium clericum in minoribus saltem, non sic difficile est. praemaxime quia in quauis republica ministri deputati ad capturam delinquentium laici sunt. ideo videndum est an sola autoritas glo.sufficeret ad veritatem huius conclusionis. quam tamen simpliciter sequutus fuit Bertachi. in tract. de episcopo. iij. par. iiij. lib. de potestate & autoritate episcopi in temporalibus circa per sonas. versi. quarto quaero an episcopus.} Et aduerte quod iudex ecclesiasticus habet iurisdictionem fustigandi & verberandi, & sententiam suam potest super his mandare executioni absque scrupulo irregularitatis, licet in fustigatione vt in plurimum interueniat ali qualis effusio sanguinis: quia illa qualis qualis effusio non consideratur , cum non veniat principaliter ex sententia , sed accidat ex postfacto: & satis est quod in sententia clerici non infertur poena, ex qua principaliter & immediate veniat sanguis. ita Paul. Grillan. in tract. de relaxatione carceratorum , in v. q. & licet huic con clusioni videatur refragari tex. in c. in Archiepiscopatu. de rapto. & gl. ibi. & in c. his a quibus. xxiij. q. vlt. tamen crederem saluari pos se dictum huius doctoris, quando illa sanguinis effusio es set, vt ipse dicit aliqualis: nam text. in d. c. in Archiepiscopatu. non reprobat, si aliquis sanguis ex flagellis prosiliat, sed quod flagella in vindictam sanguinis transire videantur : vnde prohibet vindictam sanguinis, non vero accidentalem effu sionem. Vnde nec existimo neces sarium fore vt audiui, facere aliquos iudices quod flagellandos induunt lineis vestibus intinctis caera, vt desuper flagellentur , dum enim scrupulis consulunt, correctionem inutilem & parum timendam efficiunt. {Vel verius in hoc dici pos set, quod etiam si iudex praetenderet in poena verberum vel fustigationis effusionem sanguinis, & vere succederet, & in magna quantitate , non propter hoc incurreret irregularitatem, cum haec non contrahatur nisi sola morte, vel membri mutilatione, vt notat Abb. in c. j. nu. 8. qui cleri. vel vouen . & Cardi. in cle. si furiosus. per tex. ibi, de homic. col. vlt. q. xxxj. & per tex. in c. in Archiepiscopatu. de rapto. quem pro hac conclusione ponderat , & respondet ad tex. in c. cum illorum . de senten. excom . Et vide Sylue. qui refert Abb. vbi supra in sua summa, verbo, homicidium. 3. §. Tertio quaeritur.} # 126 In exilium mitti. Capvt cxxvi. ECclesiastici iudices pos sunt imponere poe nam exilij, vt probatur in c. j. de calum . & in c. pe. de poe. & in c. Hi qui. iij. q. iiij. & in c. Cum beatus. xlv. dist. Et notant doct. in c. Cum non ab homine. de iudi. licet ibi Ant. nitatur colligere arg. ex illo tex. quod ecclesia non habet poenam exilij, cui in hoc aduersatur Barb. ibi, in col. vj. vers. Et dicit hoc. Vbi namque poena certa non est imposita a iure, & delictum quod venit puniendum in clerico, videtur quodammodo cohaerere alicui loco, prudenter se habent iudices ecclesiastici, si delinquentibus clericis poenam inferant exilij. Sicut enim occasio delinquendi facile praecipitat etiam eos qui aliquam virtutis curam habere solent, sic eadem occasione sublata facilius est a difficili & asperrima vitiorum semita, ad amoenissimam virtutis viam reuocari. Quod bene comprobant verba illa singularia sanctissimi Hispaniae nostrae doctoris clarissimi lfidori, insignísque vrbis Hispalen . Prae sulis prefulgidi, que Gratianus intexuit in c. Valet. lxxxj. dist. Valet (inquit ille) interdum conuersis pro salute animae suae mutatio loci. Plerumque enim dum mutatur locus, mutatur mentis affectus. Congruum est ergo & inde etiam corporaliter euelli, vbi quisque illecebris de seruiuit. Nam locus vbi quidque praue vixerit, in aspectu mentis apponit, quod s aepe ibi cogitauit vel ges sit. Aduertat tamen in hac materia episcopus vel eius vicarius, quod postquam clericus propter crimen est damnatus ad poenam exilij legitima causa, & probatione subsistente, non potest ab exilio reuocari, & sic non poterit clericum exilio damnatum rebannire. ita notat Praepo. arg. tex. ibi in c. In primis. ij. q. j. Ratio est secundum eum, quia ex quo legitime est mis sus in exilium , inferior non potest super istis gratiam facere: vt habetur in c. Cum t. de re. iudi. Facit etiam text. in l. Relegati. ff. de poen. Ex quo ibi not. Bar. quod mis so in exilium solus princeps & non alius potest dare li centiam veniendi, & quod reuertatur, quem vide vlterius etiam dicentem quod quilibet iudex potest dare licentiam exuli reuertendi ex iusta causa: quod est notandum in nostro proposito, quia per hoc videtur quod episcopus vel eius vicarius pos set idem facere ex causa iusta. Si tamen clericus es set de facto in exilium mis sus, tunc bene potest per eundem iudicem reuocari secundum Praepo. vbi supra, arg. tex. & quae ibi notat Bal. in c. Ab excommunicato, de rescript. Idem Bal. & Ias. in l. Si pacto quo poenam. C. de pact. de quo ego latius scripsi in meis doctrinis magistralibus, in doctrina incipienti, factum de facto. # 127 Deponi. Capvt cxxvii. DEpositio est perpetua remotio ab altaris ministerio, notat Abb. in c. At si clerici. de iud. col. j. & refert ibi Decius col. iiij. vers. quinto nota. & depositus simpliciter intelligitur depositus perpetuo, licet non exprimatur, vt per glo. not. in c. j. in glo. fi. l. distin. vbi Domi. & tenet Decius vbi supra. & vide glos. nota. quae probat istam conclusionem in c. Accedens. l. dist. vbi tamen vide sing. dist. Praepo. in hoc artic. & nota quod regulariter pro nullo crimine potest deponi clericus, nisi de iure aliud exprimatur, notat Domi. in §. de his. l. dist. & in c. j. xxxv. dist. nisi in grauibus, vt ibi per eum: quod refert Decius in d. cap. At si clerici. in prin. in col. pen. de iud. Item pro delicto enormi potest fieri depositio. ita dicit Abb. in c. fi. de cele. mis s. allegat tex. in c. Tuae. de poenis. qui tex. dicit, magnis sceleribus: quod verbum magnis plura delicta com prehendere videtur, quam verbum enorme. & vide Anto. in c. Cum dilectus. de purg. cano. col. vj. vers. Caue quia illud. qui ex verbis Inno. ibi colligit vnam theoricam, quam dicit tenendam pro vera, quod vbicunque pro aliquo delicto venit imponenda poena mortis, tunc de iure canonico in locum ipsius intelligitur subrogata poena depositionis: quod refert & sequitur Feli. in c. qualiter. el ij. §. Ad corrigendos, iiij. col. de accus. limitando nisi de iure canonico alia poe na tanquam ordinaria imponatur. Aduerte tame in ista materia quod Decius in cap. At si clerici. in col. xx. de iudi. versicu. De secundo. colligit duas conclusiones ex Abb. ibi. Prima quod poena depositionis non imponitur nisi pro graui crimine. Secunda quod quae dicantur crimina grauia relinquitur arbitrio iudicis, ex quo postea, in eadem colum. vers. Secunda conclusio, dicit quod erit in arbitrio iudicis quae crimina dicantur requirere depositionem . Et vide etiam quod notat Abb. in c. Latores. de cleri. excom. minis. de quo supra memini in parte suspensionis, excommunicationis & c. Item nota quod ad depositionem presbyteri non semper requiritur dolus, sed supina ignorantia aequiparatur dolo, quo ad hoc. ita notat Abb. ex tex. ibi, quem dicit valde notabilem in c. fi. de celebra. mis sa. Et aduerte quod si depositus ab officio celebrat, priuatur participatione corporis & sanguinis domini, & permanet in hac excommunicatione vsque ad diem vltimum, ita vt viaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat: vt habetur in c. Accedens. l. dist. & ibi notat Praepo. & in ista materia depositionis vide Archi. in c. Presbyteri. el ij. v. quae st. vj. vbi tradit nimis generalem & dubiam doctrinam videri meo, videlicet quod si clericus deponitur pro aliquo crimine, potest a iudice seculari adhuc puniri pro eodem: sicut enim accidit quem diuersis legibus teneri pro eodem crimine, sic eodem modo lege & canone. Nam clericus depositus non efficitur de foro iudicis secularis propter solam depositionem, quomodo ergo poterit per ipsum puniri? Praeterea non sequitur: potest quis teneri diuer sis legibus pro eodem crimine: ergo clericus potest puniri poena canonica per episcopum, & legali per iudicem secularem, non praemis sa degradatione & traditione. {An autem clericus depositus possit re stitui per Episcopum, vide Gondi. Villadie. in tract. de legato, par. j. quae st. xiiij. nume. 63. Tomo 2. tracta. diuersorum Docto. fol. 292. Et vide in pontificali. fol. 204. colum. j.} # 128 In arctum monasterium detrudi. Capvt cxxviii. ANtiquis illis ac venerandis patribus qui futuro vniuersalis ecclesiae statui nedum claritate, ac sanctimonia vitae suae, sed piis sanctionibus consuluerunt, non minus fuit curae delinquentium poenas decernere, quam eorum futurae emendae prouidere, non satis suo animarum zelo mirabili es se censentes, si facinorosis inflicta poena (quae aliis similia perpetrandi metum ingessit) ipsismet admis sa deplorandi non prae staret oportunitatem. Ac ideo post depositionis poe nam statutam vt depositi ad agendam poenitentiam in monasterium aliquod detruderentur, ordinarunt: vt sic eos monachorum integritas ac venustas confunderent, & vitae austeritas ad amplectendam voluntarie pro suis excessibus poenitentiam suaderet, ac charitas (quae dum verior est, in vitiis prolapsos magis subleuat quam improperat) ad agnitionem culpae, & spem veniae commoneret . Vnde regulare est quod episcopus debet assignare clerico, quem deponit, monasterium , vbi peccata lugeat, & illa vlterius non committat, vt in c. Sacerdos. lxxxj. dist. Sed hoc vt videmus recessit ab vsu: quod forsan euenit ex eo quod iudices ecclesiastici adeo segniter laborant crimina punire, vt rarissime videamus eos delinquentibus depo sitionis poenam inferre. Item & ex alio capite, quia omnia monasteria iam sunt ab episcoporum iurisdictione exempta : & ideo non sic iudicibus datur facultas assignandi monasterium . vnde Alex. tertius reputans hanc detrusionem non ita facilem dum illam fieri praecipit in c. Sicut dignum. in §. Clericos. de homi. addit conditionem , si fieri potest, forsan de possibilitate dubitans , non tam propter penuriam monasteriorum, quam propter voluntatem recipiendi detrudendos in eis. Aduerte tamen quod Praepos. in c. Si euangelica. lv. dist. notat ex text. ibi, quod clericus qui non est sufficienter punitus pro grauitate delicti cum sola depositione potest detrudi in monasterium : ex quo videtur, quod non indifferenter post depositionem debet succedere inclusio. {quomodo autem alimenta ministranda sunt iis, qui in monasterio ad poenitentiam deputantur , vide bonum text. Greg. in c. de lapsis, xvj. q. vj. vbi vide Archid. dicentem quod pauperes clerici ponendi sunt in monasteriis a diuitibus, aut alendi ab Episcopo.} & de materia huius cap. vide quod scribitur in sequen. # 129 Ac in perpetuum carcerem damnari. Capvt cxxix. H vivs poenae fit mentio in c. pen. de hae ret. & in c. Nouimus. de verb.sign. & in extrauag. Diuinis exemplis, quae est sub tit. de poenis. in extrauagantibus communibus . dicitur autem haec poena perpetui carceris capitalis secundum Bald. in l. Reos. in princ. col. j. de accusat. quem refert Felin. in c. Qualiter. el ij. §. Ad corrigendos. in col. iiij. de accusa. Quae quidem poe na si ab ecclesiasticis iudicibus imponeretur, vbi delictorum qualitas exig it, custodia tali, vt reuera perpetua es set, longe leuius censerentur punita laicorum delicta naturali morte, quam clericorum perpetuo carcere. Nam vt Card.scripsit in c. Cum non ab homine. de iudic. longe minor poena est statim mori, quam diu affligi sine salutis spe. Quando autem ista poena vel praecedens imponi debeat, Inno. in c. qualiter. el ij. de accusat. in col. pen. vers. & sunt. videtur velle quod haec poena carceris aequiparatur poenae damnationis in metallum iuris ciuilis. Vnde secundum hoc videretur imponenda in casibus quibus iure ciuili quis punitur poena tali, & ad hoc refert eundem Inno. Ioan. de Ana. in consil. j. in col. ij. Abb. tamen in c. Tuae. de poenis. tradit talem doctrinam , quod vbi pro delicto imponitur poena mortis de iure ciuili, tunc depositus detruditur in carcerem perpetuum: quando vero imponitur poena alia citra mortem , tunc detruditur in monasterium . Contra quem instat Philip. Decius in c. Cum non ab homine. in col. vj. vers. Sed ista doctrina. de iudi. dicendo quod hoc non est ve rum, quia in casu. c. Clerici. de exces. praelat. & in c. Tuae. de poenis, fit detrusio: licet de iure ciuili imponatur poena mortis, & refert Aretin. late scribentem in hoc, in col. ix. qui concludit secundum eum , quod debet quis detrudi in monasterium ad agendam poe nitentiam, & si non velit agere, ponitur in perpetuis carceribus, allegat. d. c. Vt famae. de sent. excom. & c. A nobis. de aposta. Sed contra hoc arguit Deci. de text. in c. Nouimus. de verb.signifi. & in c. penul. de haeret. Vnde videtur sibi quod in carcerem detrudatur quis, quando insurgit maior suspitio fugae pro maiori securitate.sed ista distinctio Decij non placet: quia poena perpetui carceris, tunc non ratione poenae, sed securitatis daretur: vnde non consideraretur delicti qualitas, sed fugae timor. Vnde melior est sententia. Areti. vbi supra, quam ipse Decius non integre refert: nam concludit ipse Aretin. quod quamuis poena mortis imponatur de iure ciuili, non tamen debet imponi de iure canonico poena perpetui carceris: quod ipse limitat dupliciter, Primo in casibus exceptis, in quibus expresse cauetur de poe na carceris, vt in cap. pen. & fin. de haereti. Secundo vbi propter immanitatem delicti non es set imponenda laico simpliciter poena mortis, sed cum aliqua qualitate atroci, vt puta ignis, traditionis ad bestias, lacerationis membrorum, & huiusmodi: tunc enim videtur sibi imponenda poena perpetui carceris: quod intelligit verum , siue illa poena sit naturalis criminis, siue Iudex illam imponat, augendo illam propter aliquam qualitatem animo inhaerentem: & sic dicit intelligendum c. Nouimus.supra alleg. de quo arguit contra illum Dec. Et aduerte quod Bald. In l. penult. C. ad l. Aquil. dicit quod si episcopi imponerent aliquem in ita arcto loco quod non haberet aerem sufficientem, vel darent sic parum comedere quod de facili moreretur, quod es sent irregulares, Vnde prouidere deberent ecclesiastici iudices, quando alicui carcerem perpetuum assignant, ne ex defectu aeris vel cibi moriatur. Idem notat Abb. in c. A nobis. de aposta. reserendo Ioan. And. Et vide Io. de Anan. in c. j. de collu. detegen. & in c. qualiter & quando. el ij. §. fin. vers. Nunquid autem episcopus. de accusa. & Matth. de Afflictis in j. lib. Constitut. Siciliae, in fol. cxxix. col. iij. & Maria. in repet. c. Ad audientiam. de homi. in col. xxxj. versi. quinquage simo octauo quaero, vbi referunt Bald. vbi supra, & alios idem tenentes. Et vide etiam Cardi. in Clem. j. de poenit. & remis. in quae stio. vij. vbi referendo Laurent. dicit quod ponentes aliquem in tali carcere in quo propter eius arctionem incarcerati non viuunt vltra sex vel octo dies reputat homicidas, vel irregulares: quia illa poena est magis afflictiua, quam si ponerentur in patibulo. Alias autem si damnatus ad perpetuum carcerem moriatur, dicitur naturaliter mori, vt notat Bald. in l. j. C. de his qui ad liber. peruen. non pos. quem refert Ioan. de Ana. in cap. fin. de homic. num. viij. vide Feli. in cap. Qualiter. el ij. de accus. §. Ad corrigendos. col. v. in princ. Et nota quod licet alias damnato ad perpetuum carcerem ex forma statuti, vel de iure communi, non possit aliquid relinqui vltra alimenta, dicit Marian. in c. Veniens. de accusa. in col. xxviij. in versic. Vndecimo quaero, quod de iure canonico videtur pos se attentari quod taliter damnato non pos sent relinqui alimenta, cum sibi deputetur panis angustiae, & aqua doloris. De quo tamen articulo vide latius Corsetum in repertorio Abb. in verbo carcer. in versi. An valeat. & Feli. in c. Qualiter. el ij. in §. Ad corrigendos. col. iiij. in fin. de accusa. Praererea in hac materia poterit merito dubitari, an valeat testamentum clerici damnati ad perpetuum carcerem, qui ibi finaliter decessit? Quod examinat Bald. in j. volum. consil. ccccxlviij. quaeritur in primis. vbi tandem concludit quod non, & quod talis nec actiue, nec passiue sit testabilis. Et quia principale fundamentum suum est, quia tali poe na damnatus continetur sub condemnatis ad mortem : quia licet non sit condemnatus ad mortem subitaneam , est condemnatus ad breuitatem vitae. Pos ses tu regnorum Castellae & Logionis incola non immerito inferre quod hodie attento iure eorum secus es set, cum per l. iiij. in legibus Tauri editis disponatur quod damnatus ad mortem ciuilem siue naturalem possit testari, nisi damnetur propter crimen inducens cofiscationem bonorum . An autem episcopus qui condemnat clericum ad perpetuum carcerem possit in sententia reseruare sibi potestatem minuendi poenam suo arbitrio, vide Bald. in auct. Interdicimus. C. de episc. & cleri. referentem Guillel. disputas se hoc, & finaliter tenuis se quod sic. Sed dicit Bald. contra naturam poenae declarandae in sententia non potest fieri reseruatio: quia es set implicare contraria, sed as serit tandem quod forte fallit in sententia episcopi: quia mitius debet agi cum eo quam cum alio, arg. d. aucten. Interdicimus secundum vnum intellectum: cuius verba fere ad literam refert Felin. in c. Qualiter. el ij. in §. Ad corrigendos. in col. vj. de accusat. & nihil in hoc. # 130 Exigentibus culpis. Capvt cxxx. Q vae sint culpe propter quas quis debeat tradi curiae seculari, ex his que supra tradidimus facile quis dignoscere potest. Causa autem facilioris inuentionis volo hic saltem summarie referre: habes enim hoc examinatum supra in verbo Sortilegi, & in verbo haeretici, & in verbo falsarij, & in verbo conspiratores, & in verbo, & per assassinos, & in verbo lae s ae maiestatis. Et an propter delictum grauissimum perpetratum a clericis tradi debeant curiae seculari, vltra ca sus expres sos in iure habes plene supra in verbo parricidae. # 131 Data incorrigibilitate. Capvt cxxxi. C vm Ecclesia nunquam intenderit priuilegiis suis clericos fouere proteruos atque incorrigibiles, statuit Celestinus tertius, in c. Cum non ab homine. de iudic. clericum ab ecclesiastico iudice depositum, si adhuc incorrigibilis fuerit, excommunicari debere, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Tandem si in profundum malorum veniens contempserit, cum ecclesia non habeat vltra quid faciat, per secularem potestatem es se comprimendum, ita quod ei deputetur exilium, vel alia legitima poena inferatur. Noluit tamen quod sola incorrigibilitas sufficeret vt comprimeretur clericus depositus a seculari iudice: nisi excommunicatio & anathema subsequerentur: & insuper vtrisque contemptus: vt patet ex verbis illius text. Dicitur autem clericus depositus incorrigibilis secundum Abb. ibi, col. penult. vers. quaero qualiter. post Ant. si committat alia delicta, etiam si non sint similia, vel si sint minora, ex rationibus de quibus per eum, quem sequitur Decius ibi col. fin. Dicitur etiam incorrigibilis, si cum deturderetur in monasterium ad poenitentiam peragendam, ea non peracta capit fugam, & occultat se, vel aliter de facto impedit, vt non possit cum iudex arctare, licet non reperiatur in nouo delicto, quia tunc post excommunicationem, & anathema comprimendus est per iudicem fecularem, vt in text. secundum Abbat. vbi supra, in col. fin. Sequitur Decius, vbi supra. Item aduerte quod Decius ibi ponit alium casum incorrigibilitatis tanquam diuersum ab aliis, quem dicit ex Abbate colligere, videlicet quando clericus ter monitus non desistit, qui iudicio meo sub primo comprehenditur: nam si non desistit, ergo perseuerat in crimine, & tunc sola perseuerantia sine monitione reddit eum incorrigibilem: nisi dicamus, quod sentiat Decius quando monetur vt de sistat a nouis criminibus quibus inuoluitur post depositionem. Quod adhuc etiam non videtur iuuare opinionem suam, quia tunc etiam commis sio nouorum criminum etiam minorum redderet eum incorrigibilem sine monitione per supradicta. Addit etiam quartum casum incorrigibi litatis Decius allegando Domini. videlicet quando semel correctus verbis non se emendat, qui etiam in proposito nostro videtur impertinens: nam si post depositionem non se emendat etiam correctione verbali non praemis sa dicetur incorrigibilis vt excommunicari valeat. Sit autem in hac materia vera resoloutio, quod nullus casus datur a doctoribus qui succedat post depositionem , qui solus sufficiat vt tradatur curie seculari: nisi praecedat contemptus excommunicationis vel anathematis. Et cum clericus depositus sit de iurisdictione ecclesiae, vt per Abb. in c. Ioannes. & in c. ex parte. de cler. coniug. Iudex ecclesiasticus debet declarare eum incorrigibilem, ipso tamen non citatione fugiat, vt per Abb. post Card. in d. c. Cum non ab homine. & Inno. in c. j. de homic. lib. vj. quos refert Aret. d. c. Cum non ab homine. col. v. & vide Felin. ibi. iiij. col. qui dicit quod ex omnibus dictis doctorum communiter ibi colligitur quod potestas que datur iudici seculari super deposito incorrigibili non exercetur, nisi declaretur qualitas incorrigibilitatis, ipsam conferens . Et nota quod clericus incorrigibilis, qui non potest puniri ab ecclesia, potest ipso iure comprimi a iudice seculari absque alia degradatione. Haec est communis opinio modernorum post Ioan. And. & Anto. vt firmat Aret. in d. cap. Cum non ab homine. col. v. vers. Tertia fuit opinio. & vide Domi. in c. Nec licuit. xvij. dist. qui notat ibi glo. pro isto dicto Ioan. And. Clericus autem sic propter incorrigibilitatem effectus de foro seculari puniri debet non ad voluntatem ecclesiae, sed prout iudici seculari videbitur. Ita notat Abb. in d. c. Cum non ab homine. in vlt. nota. qui illum puniet poena imposita per leges ciuiles laicis pro illo delicto a clerico perpetrato, vt probat tex. in c. Ad falsariorum . de cri. fal. Praeterea in ista materia vide notabilia verba Cardi. in quodam consilio, quae refert Feli. in c. Rodulphus. de rescript. in col. xxxv. que dicit non legis se alibi, dum scripsit quod in modo confitendi delictum potest reus talia verba dicere, quod ex illis appareat reum es se incorrigibilem: quia ostendit non solum non poenitere de delicto commis so, sed dolere quod delictum non fuerit ita plene perpetratum & consummatum sicut ipse attentauit, & intendebat committere, vt patet in facti contingentia , super quo Cardin. scripserat consilium, de quo meminit Felin. # 132 Degradari. Capvt cxxxii. D e hac pena degradationis mentio fit in c. qualiter. el ij. de accu. & in c. Tue. de. poe. In cuius impositione notandum est quod voluit Ana. in c. j. de cle. pugnan. in duel. quasi in fi. post Anto. quem ibi refert, quod pro nullo crimine quantumcunque graui imponitur clerico poe na degradationis, nisi reperiatur iure expres sum. Ex quo sunt restringenda iura in d. c. qualiter. & c. Tuae. quod est notandum secundum eum . Et aduertendum est etiam quod sine accusatione nemo degradandus est, licet alias sit puniendus , vt in c. Dilectus filius. de simo. secundum Hosti. in summa, tit. de accus. in §. quis sit effectus accusationis. vers. Ergo sine accusatore. Item etiam est notandum quod licet clericus sit constitutus in minoribus, nihilominus est capax sententiae depo sitionis seu degradationis, not. Ant. in c. At si clerici de iud. Quod dicit ibi pulchrum Barba. in c. Cum non ab homine. ij. col. de iud. & respondet ad tex. in c. Clericus. lo ij. de vi. & hone. cler. Et ad id quod notat ibi Anto. quasi sibi contrarius. & adducit in confirmatione huius tex. in c. Si quis episcopus xxvij. q. j. & visa Arnal. Albert. in repe. c. quoniam . de haere. in vj. fo. iij. col. ij. vers. Nota quinto. vbi tenet dictam conclusionem quod etiam clericus in minoribus constitutus, vel simplex tonsuratus degradatur, & neminem ex praedictis doctoribus allegat, sed pontificalem librum modernum , fol. clxxv. & alia fundamenta quae per te vide. Et in ista materia degradationis videtur colligi doctrina notabilis ex dictis per Abba. in c. At si clerici. in princ. in col. iij. de iude. quod vbi in aliquo canone dicitur quod clericus degradetur & detrudatur in monasterium, intelligitur de degradatione verbali, quia si fieret actualis, statim fieret de foro seculari, vt in c. ij. de poe. lib. vj. Quam dicit es se elegantem determinationem Feli. in c. qualiter. el ij. in fin. de accusatio. {Formam vero actualis degradationis hic non libuit inserere, quia facile est videre eam volentibus in libro Pontificali, fol. ccv. cum duabus sequentibus. Describitur etiam prout actualiter facta fuit in persona cuiusdam presbyteri, propter homicidium qualificatum in iij. parte Repetitionis c. Ranutius. de testa. factae per Guillel. Benedicti fol. xlj. in proces su praeuentionali ibidem inserto.} # 133 Seculari curiae tradi. Capvt cxxxiii. Sacrorum canonum censura mirabilis ideo for san noluit clericos membrorum mutilatione aut vltimo puniri supplicio, quia cum eos bonis imbutos moribus eligendos praeceperit, si deliquissent minori castigatione eos emendari pos se, ac cae teros ab illorum imitatione prohiberi confidit . Si tamen pietate hac canonica abutentes incorrigibiles efficiantur , statuit tradi eos seculari curiae legali animaduer sione puniendos, vt supra dictum est. In casibus autem certis qui ex supra dictis colligi valent, nulla amplius incorrigibilitate spectata vt statim eidem curiae traderentur clerici in eis delinquentes ordinauit. Quos sic sibi traditos Iudex secularis punire potest poena laicis imposita per leges ciuiles, vt supra notauimus in verbo data. Pos sunt etiam tunc nisi in crimine haeresis iudices seculares petere vt sibi fiat fides de proces su facto contra tales clericos, cum enim illos punire debeant tanquam subditos, iustum est vt con stet sibi illos deliquis se, vt notant Doct. in c. j. de offi. ord. & in c. At si clerici. de iud. Vt autem ipsam degradationem actualem, & traditionem curiae sequatur realis poenae executio, solent seculares iudices ante actum illum degradationis habere iam notitiam proces sus. & incontinenti degradatum clericum sibi traditum ad poenam ordinariam damnare, & statim executionem faciendam praecipere: quod ideo introductum est vt cum maiori exemplo ab omni populo qui ad actum degradationis accessit poena infligi videatur. Crederem tamen quod si depositus sic traditus appellaret a sententia iudicis secularis eum tanquam laicum condemnantis, & es set in casu in quo secundum ius appellationi es set deferendum, quod iudex deberet deferre, alias nec diuinam nec humanam poenam euaderet: non enim debet es se ille deterioris conditionis, quam quilibet alius laicus pro simili delicto damnatus , & hoc praecipue quando Iudex ecclesiasticus fecit traditionem denegata etiam appella. condemnato . Bene tamen credo quod quando iudex secularis parat executionem faciendam in persona clerici sibi tradendi , quod cum ipse viderit proces sum, iam certus {fuerit effectus} quod potest denegare ei appellationem sicut denegaret in illo casu cuicunque laico. Praeterea quamuis in omnibus supra scriptis poenis dici possit operari consensum clerici condemnati , ne aliquis eo inuito pro eo appellare possit: in hac tamen sententia traditionis curiae, cum ex ea solet mors regulariter sequi, crederem quemlibet etiam extraneum hoc facere pos se, iuxta l. Non tantum . ff. de appel. licet quis dicat quod cum sententia traditionis non est illa quae mortem infert, sed iudicis secularis quae postea pronunciatur : nam sufficit quod illa est quae causam prae stat sententiae, quae subsequitur: & cuius consensus & executio damnationem sequentem operatur. Pro quo facit quod notat Inno. in c. qualiter. el ij. de accus. in penul. col. dum dicit quod secundum canones nunquam imponitur poena corporalis mortis, sed quod est quaedam que quasi similis ei habetur scilicet quod relinquitur seculari Iudici puniendus . Facit etiam in confirmatione huius quod notat Feli. in c. Cum super. de re iudic. in col. ij. vbi ampliando d. l. non tantum, dicit eam procedere, etiam si agatur de morte ciuili, vt de deportatione, motus per ea quae notat Bar. in l. Stichus. ff. de pecu. leg. Et Bal. in l. fi. C. de neg. gest. ex quibus duabus doctrinis Inno. & Felin. Pos set etiam dici vt eodem modo habeat locum dispositio d. l. Non tantum. quando clericus damnatur ad poenam perpetui carceris: quia talis poena satis videtur es se similis poenae mortis, & pos set merito iudicari mors ciuilis: quamuis ego soleo dubitare de predicta ampliatione Feli. quia d. l. Non tantum . multum considerat quod ibi ille pro quo permittitur extraneo appellare, ducitur ad supplicium , & tunc etiam si resistat, nec velit admitti appellationem, perire festinans , lex illa disponit appellationem admittendam . Quando autem quis solummodo deportatur, cum non amittat vitam , vel membrum , nimirum si acquiescendo sententiae impediat appellationem extranei in eius fauorem volentis appellare, praecipue quia doctores quos allegat Feli. in eo quod suae opinioni fauere videntur, nihil tractant de materia d. l. Non tantum . sed de actione negociorum gestorum , quam tribuunt soluenti pro aliquo inuito, quia erat in periculo perdendi personam , in quo casu loquitur Bal. & sententia Bar. quae videtur magis vrget, esolum loquitur in eo qui soluit pro eo qui alias erat pas surus damnum in personam libertate vel ciuitate vt possit repetere: licet alter dicat quod ipse mallet pati illud damnum , quam quod tanta pecunia solueretur: Non tamen facit mentionem quod eo inuito hoc es set solutum , & quamuis ita pos set intelligi doctrina Bart. longe diuer sum est pos se repetere pecuniam solutam pro eo, qui alias perditurus erat ciuitatem , quam pos se appellare pro eo qui deportatur, si ipse acquieuit sententiae. # 134 Poenísve alijs pecuniarijs. Capvt cxxxiiii. P ecvniarias poenas inferre subditis ex c. Dilectus. de offi. ord. videtur licere ecclesiasticis iudicibus. Pro corrigendis autem excessibus & puniendis criminibus exigere illas prohibet tex. in c. licet. de pe nis. Et quia in hoc iura aliqua inuicem aduersari videntur , Card. post Host. in c. Vt clericorum . de vi. & honest. cler. sic inter ea pacem componere nititur, quod delinquentes non sunt in pecunis puniendi , quando hoc fit ad imbursandum : quia tunc illud prae sumitur emanare ex fonte auaritiae: secus si causa correctionis fiat & ex fonte charitatis procedat: quod prae sumitur iu ste fieri dum Iudex non imbursat, sed pauperibus erogat. Facit etiam quod notat Bal. in auct. bona damnatorum . C. de bonis damna . videlicet quod episcopi de iure deberent condemnare ad poenam criminalem soluendam camerae Romanae, non suae, licet de consuetudine contrarium seruent , quod refert sequitur Ana. in c. excommunicamus . el j. in prin. fi. col. in fi. de haeret. & idem Bal. in rub. C. de priuil. fisc. dum firmat quod episcopus non habet fiscum, & quod Angel. notat in auct. vt nulli iudicum. §. quoniam. in fin. colla. ix. dum dicit quod videtur ibi casu quod episcopus qui punit aliquem clericum, non potest in sententia dicere quod poena sibi detur. faciunt etiam nota. per Barba. in consil. xxj. A Ioue principium. in iij. volu. in fin. vbi post alia dicit quod nec glos. nec text. nec docto. dicunt quod episcopus habeat fiscum: licet aliter loquantur Anton. & Abba. in c. quia diuersitatem, de conces. praebend. de quo tamen vide latius per Felin. in c. irrefragabili. §. caeterum. versic. quarta conclusio. de offic. ordin. vbi refert plura ex prae dictis. & tandem concludit quod verior opinio videtur quod episcopus habet fiscum , & inter alia allegat Francisc . de Pauinis dicentem quod quicquid sit de iure, hodie de consuetudine generali episcopus habet fis cum Et vide doctorem nostrum Hispanum Ioan. Lupum in repeti. Rub. de donat. inter vir. & vxo. fol. xxij. col. ij. vers. Secundum dictum . vbi in hoc articulo cogitat ip se dicendum quod episcopus non habet fiscum proprie, impropre tamen sic. & quod bona confiscanda clerici non beneficiati applicentur episcopo, beneficiati vero ecclesiae in qua habuit beneficium. Quando vero per statutum imponit iudex ecclesiasticus poenam pecuniariam , tunc potest illam sibi retinere. ita tenent Hosti. Abb. & Archi. in locis per Feli. relatis in d. §. caeterum . col. pen. vers. Secunda conclusio. Si autem ipsemet {iudex ecclesiasticus vellet per sententiam poenam pecuniariam sibi retinere, licet id facere possit: honestius tamen aget si in pium vsum penam deputauerit secundum Feli. ibi,} ver. Tertia conclusio. Quando vero episcopus indigeret euidenter, pos set retinere, etiam in casu quo per sententiam imponeretur poena, vt ibi per eum. {de quo vide nota. per Henricum Botteum, in tracta. de syno. Episcopi. iij. par. decimatertia conclusione. numero cxxiij. Carta cccxxvj. Tomo ij. tracta. diuersor. doctor.} Vnum insuper propter clericorum dignitatem existimo debere fieri, quod licet alias damnati propter crimen ad pecuniariam poe nam, si non habent in bonis, luere debent in corpore, vt in l. fin. ff. de in ius vocando. vbi Bal. & in l. j. in fin. ff. de poenis. clerici tamen in sacris constituti, si inopes sint, in defectum pecuniae non punientur corporaliter, tum propter personarum dignitatem tum etiam quia leuia sunt delicta propter quae clericis inferant constitutiones synodales vel consuetudo pecuniariam tantum poenam: fateor tamen quod tunc licebit iudici in aliam suspensionis, exilij, vel alias pro arbitrio consideratis circunstantiis debitis commutare, aut in aliqua spiritualia opera celebrationis officiorum, aut orationis seu ieiuniorum conuertere. # 135 Corporalibus. Capvt cxxxv. C vm priscis illis venerandis patribus (quorum loco tempestate hac infelici nati sunt ecclesiae filij moribus & meritis satis dispares) qui ecclesiae regimini tantum insudarunt, summa fuerit cura, vt tales es sent in suis noribus clerici, quod vitae suae splendor ad eos honorandos alliceret, elegerunt potius etiam propter leuia delicta eos statim ab ecclesiastico gradu repellere quam in suo gradu manentes (poenis corporalibus inflictis) infames ac paruipendendos efficere. Hinc etenim experimur quod in cunctis antiquis canonibus, ac sacris conciliis rarissime corporalis pena clericis imposita est. Vnde prudentiam eorum non zelo vacuam imitantes debent ecclesiastici iudices ( sacerdotum saltem crimina) poenis corporalibus publicis rarissime cohibere. laudo tamen (quia plures vilissimi homines, moribúsque perniciosissimi ad sacerdotium admissi sunt non sine magna dignitatis sacerdotalis deformatione, animarúmque iactura) quod ecclesiastici iudices tales de criminibus conuictos priuatim alicuius clerici manu, aut propria (parentum more) verberibus affligant. Quid enim frenare valebit plurium clericorum s aepius iterata flagitia, qui carceres contemnentes, ac de poena mortis se curi, non nisi vitiis delectantur? cum eos passim deponere, aut dehonestare nec liceat, nec expediat: illi in super qui ab exercitibus, stabulis, scortis ad sacros ordines ascenderunt , ab ipsis incunabulis prauissimis imbuti moribus quo pacto a tam inueterata nequitiae consuetudine auerti pos sunt? nisi in chamo & freno maxillae eorum confringantur , virgáque regantur ferrea? Inter alias autem poenas corporales que clericis inferri solent, poena mithrationis annumeratur, qua etiam aliquando vtuntur ecclesiastici iudices: hanc quidem corporalem es se dicit Card. cons. xciiij. incip. haec est quaedam inquisitio, quia continet corporis coertionem , asseritque ad illam incurrendam dolum requiri, sicut in aliis corporalibus poenis. Et vide Ioan. de Ana. in c. Inquisitionis. col. ij. de accusat. vbi dicit quod isti qui fustigantur, mithrantur , vel ponuntur ad cathenam , vel quid simile, sunt infames. Venit insuper in vsum (in Italia praecipue) alia quaedam corporalis poena, qua solent puniri clerici, videlicet damnationis ad triremes, cuius poenae impositio forsan fundari coepit ex his quae notat Inno. in c. Qualiter. el ij. de accusa. in pen. col. vers. & sunt. vbi scripsit quod poena damnationis in metallum non inuenitur s aepe in canonibus po sita, sed si imponeretur non retractaretur. Cuius for san doctrina sequentes iudices ecclesiastici & illam poenam damnationis metallum imitantes imponunt hac, ea praecipue ducti ratione, quia certi sunt quod triremium duces traditos sibi ad earum ministerium non patiuntur fugere. Potest praeterea & haec poena fundari in verbis Augustini quae ad Marcellianum Comitem scripsit, de quibus in c. j. xxiij. q. v. vbi intercedendo pro quibusdam clericis qui presbyteros in terfecerant & alia grauia commiserant, ne eos mortis supplicio puniret, inquit, hoc magis sufficere volumus, vt viui & nulla parte corporis truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis ocium legum coertione dirigantur, vel a malignis operibus alicui vtili operi deputentur. Quam equidem in clericis, non sacerdotibus practicandam admitterem , dum exces sus grauitas postulas set, postquam numerum & temeritatem clericorum tantum creuis se constat , & detrusionis in monasterio poena (quae ad eorum emendationem salubrior es set, ac dignitati ordinis honestior) imponi non potest, propter monasteriorum exemptiones. In sacerdotibus autem nec faciendum approbo: & quod factum fuerit, aliquando reprobare compellor. Quis enim merito non iudicabit indecens sacerdotes Dei (quibus maior dignitas est collata quam Angelis) quantumcunque facinorosos, tam perpetuo ac infami punitionis generi tradi? vbi tanta est sceleratorum hominum copia, tantus squalor, tantus denique omnium aerumnarum , ac immundiciarum aceruus, vbi insuper passim damnatos homines, & nudari, & flagella laicorum manibus pati, quotidianum est: nisi in casu quo post degradationem sacerdos tradendus es set ad vltimum supplicium subeundum seculari curiae. Et tunc etiam tolerabilius crederem sacerdotem quenquam post traditionem curiae, turpissimo quouis mortis genere (dum tamen momentaneo ) vitam finire, quam ipsum longo vitae interuallo cum tot facinorosis hominibus, ac infidelibus s aepius tali quotidiana poe na torqueri: quod forsan illius animae salubrius es set, quia in breui illo vltimo supplicio de commissis dolens deuotius, ( atque ob id securius) moreretur. In triremibus autem vitam agendo non solum de prae teritis non est sperandus dolor, sed deteriores mores eos ibidem acquisituros, & cum illis morituros verisimilius timeri potest. # 136 Canonicis vel synodalibus. Capvt cxxxvi. I n corrigendis enim excessibus clericorum debent ecclesiastici iudices, episcopi maxime aduertere, quid sacrorum canonum censura disponat, poenásque iuxta illorum irrogare decreta. Iurant nanque episcopi seruare canones, & periuri sunt, si eos ex contemptu non seruant, vt tradit Panor. in c. Cum non liceat. col. j. de prae script. & ibi Felin. in c. Ego. de iureiu. Quando autem aliqua iusta subest ex his quas docto. scribunt, propter quas poenae de iure ciuili etiam ordinariae moderari pos sunt, non dubitandum est iudicem ecclesiasticum pos se etiam canonicas poenas moderari, dum tamen hoc faciant in ipsa sententia , propter id quod notanter scripsit Innoc. in c. Qualiter. el ij. in col. fin. de accusa. versi. Item nota, quod quando Iudex non exprimit poenam in sententia, sed tantum condemnat de crimine, puta condemno te de adulterio, tunc non est illius iam poenam moderari: sed poena in lege expres sa infligitur, vt ij. quae st. iij. §. Notandum. licet ante moderari pos set, vt in c. Omnis. xlv. dist. Et per glos. in l. quid ergo. §. poena grauior. ff. de his qui not. infam. in verbo oneras set. Aduertat etiam in hoc iudex, quod quando ex causa reces serit a poenis in iure statutis, debet causam exprimere propter magistralem doctrinam doctorum, quam scripsi in meis doctrinis, nume. xlj. in doctrina incip. causa exprimenda est, in impressione illarum parua Lugdunensi, quae secunda & plenior fuit, Si vero occurenti delicto nulla reperitur a iure poena descripta, tunc ad statuta synodalia propriae dioecesis recurrendum est. Solent namque boni prae sules aut ius communi supplendo delictis pluribus specialim poenam imponere statutis suis synodalibus, aut idem ius adiuuando (quando sic expedit) poenam a iure impositam aggrauare, quod pos sunt facere licite, vt latissime per Henricum de Bottis in tract. de synodo episcopi. in iij. parte, art i. j. in conclusione xiij. Deficientibus praeterea propriae dioecesis synodalibus statutis, ad statuta prouincialia recurrendum est. Quando vero & illa dees sent, aliarum dioecesum imitari statuta aequissimum iudico, potius quam proprio duci sensu vel arbitrio, nisi qualitas temporis, locorum , vel personarum aliud suadeat. Si enim alicuius doctoris ( quantumuis remotis partibus scribentis) opinionem sequi laudabile iudicatur, quanto magis synodalem imitari sententiam, vbi tot sana solent interes se concilia? At vero vbi canonica vel synodalis censura non adest, ad ciuilium legum imitationem descendere censeo laudabile: quando tamen legalis dispositio clericorum statui, personis ac rebus proportionabilis est. Illud prae terea considerare debent Hispaniae nostrae ecclesia stici iudices, vt primum leges regias, quam ius ciuile imitentur. Quando quidem in his regnis Romanorum Imperatorum antiquae sanctiones rationis solum, non vero legum sibi vendicant autoritatem . Vnde merito ab ipsis etiam ecclesiae iudicibus legibus patriis postponendae sunt, vt fuit sententia doctoris de Villadiego in c. Constitutus. de restit. in integrum . quem refert Ioan. Lupus in repetitio. Rub. de dona. inter vir. & vxor. fol. ij. col. j. in fin. licet contrarium teneat Petrus de Rauenna in Alphabeto aureo, in allegationibus, in materia consuetudinum. in col. v. versi. Deficiente vero, motus solum per glos. in cap. Consuetudo. j. distin. quae quidem hoc non probat: as serit enim glos. illa praeferendas leges in defectum canonum generali vel particulari consuetudini, non vero Imperiales preferri legibus regni non recogno scentis Imperatorem . Nec vero quod Iudex ecclesiasticus imitetur poenas legales in defectum canonum iuri canonico aduersari videtur: cum liceat Episcopis imponere per statutum suum easdem poenas clericis, quas leges vel principum seu populorum statuta imponunt laicis tale delictum committentibus , dummodo tales poenae non sint contra ius canonicum , vt placuit Anchar. consil. xviij. in quae st. col. j. & fin. Geminia. & Alex. in c. Synodum. §. Neque vllam,. per illum text. xvij. distinct. idem Alex. in c. Dignum. iij. quae st. ix. & in c. Quia iuxta. v. quae stio. vj. Card. de Turrecremata. in d. c. Dignum. per illum text. Feli. in c. Ecclesia sanctae Mariae. in col. xlvj. vers. Ex hoc nota. de constit. Henri. vbi supra. in d. decimatertia conclusione. versic. Amplia septimo. # 137 Consuetudinarijs. Cap. cxxxvii. C vm iuris appellatione consuetudines etiam legitimas comprehendi nemo ambigat, facile erit ecclesiasticis Iudicibus persuadere, quod in ferendis poenis de linquentibus non modo iura, verum etiam consuetudines debeant obseruare. Quae quidem etiam in poe nalibus considerandae sunt, vbi non est poena decreta, sed arbitrio iudicis relicta, vt placuit glos. in l. quid ergo. §. poena grauior. ff. de his qui not. infam. Vnde dicit Bald. in l. quicunque C. de ser. fugit. quod id quod est in poenis consuetum dicitur neces sarium , & non arbitrarium . Et vide Felin. in c. De causs. de offi. deleg. j. col. allegantem text. in l. Si quis reum. ff. de cu stod. reor. ad hoc quod consuetudo tollit poenam arbitrariam, vbi per ipsam est limitata poena, & refert Anto. & Abb. idem tenentes, & allegat glos. in l. Si Barsatoram . C. de fideius. Per hoc tamen non est iudicibus indulgendum , vt neglectis ordinariis poenis, & a iure statutis, quibusdam prauis consuetudinibus , (a negligentibus, & iustitiae zelo carentibus iudicibus introductis) adhaereant , quibus quidem quae grauia sunt delicta leuiter puniri solent, quasi iam sacrorum Canonum disciplina, contraria quauis consuetudine abrogata sit. Quomodo enim tepiditas aut remis sio modernorum , & s aepius imperitorum Iudicum sanctum illum antiquorum patrum zelum (quo plura statuerunt ad frenandos clericorum exces sus, & eorum mores reformandos) abrogabitur? Facile enim totius Ecclesiae diuinitus inspiratus ordo confunderetur, si praelatorum aut iudicum ignauia seu negligentia pos set Ecclesiae gladium hebetare. As surgat potius ecclesiasticorum iudicum animus (si pius est) ad considerandum quid sacri canones iubeant, quídve recti ac boni iudices illos exequendo, seruauerant, quam quod ignaui & imperiti iudices faciunt muneribus aut precibus excaecati, seu tepiditate correpti, in dispendium ecclesticae censurae. # 138 Arbitrarijs puniri. Capvt cxxxviii. C vm generaliter vbi poena a iure statuta non est, iudex possit illam ex arbitrio imponere, hoc praecipe in poenis inferendis clericis, locum sibi vendicare debebit: cum non tam specifice omnibus clericorum excessibus statutae poenae legantur. Vnde tunc dicit Innoc. in c. Qualiter. el ij. in col. fin. ver si. Item nota. de accusatio. quod est procedendum de similibus ad similia, vel quod imponeretur minor poena. In arbitrandis tamen huiusmodi poenis discretus iudex plura debet considerare, videlicet delinquentis conditionem, & an soleat delicta s aepius perpetrare, an casu ceciderit, vilis, an honesta persona sit, doctus an indoctus, sacerdos, an altarius ordinis, lubens an coactus, lacessitus, vel non deliquerit. Et an fuerit scandalum ortum ex delicto vel ne. Attendere praeterea debebit qualitatem loci delicti, grauius ne iudicetur delictum in regno vel loco illo, quam alibi, in foro, Ecclesia, aut loco deserto, priuata via siue domo, Delicti insuper diuturnitatem seu grauitatem, ac irrogatae iniuriae modum & atrocitatem, aut damni dati magnitudinem examinare conueniet, nocte aut die, armis aut sine eis, praecedentibus insidiis, aut aperto marte commis sum fuerit delictum. Per solum clericum, aut cum complicibus. Personae insuper offen s ae qualitates nimium ponderandae sunt, cum ips ae sint quae augere vel minuere soleant quodcunque facinus: videlicet an vilis fuerit offensus, vel dignitate praeditus, aequalis conditionis, an potestate & autoritate superior, laicus an clericus, siue religiosus, senex an iuuenis, amicus aut inimicus, neces sarius an extraneus, vir aut foemina. Nec indecens praeterea erit temporis commissi criminis habere rationem , sacris videlicet an festis diebus, an aliis, induciis stantibus, aut non scelus fuerit admis sum. { Quotiens praeterea per ecclesiasticum iudicem taxandum venerit damnum illatum alicui ictu vel vulnere per clericum , vt debita satisfactio fiat, in memoriam iudicis obsecro veniant verba notanda Iurisconsulti in l. fin. ff. de his qui deiece. vel effude. quae quidem tanquam in proposito satis vtilia transcribere libuit. Cum liberi hominis corpus lae sum fuerit, iudex computat mercedes medicis prae stitas, caeteráque impendia quae in curatione facta sunt. Praeterea operarum quibus caruit, aut cariturus est, ob id quod inutilis factus est. Cicatricum autem aut deformitatis nulla fit ae stimatio, quia liberum corpus nullam recipit ae stimationem : Quamuis hoc quod de cicatricibus lex statuit limitandum crederem , nisi ille in facie vulnerati remaneant: quia tunc de illis considerationem existimo maximam habendam es se. Quis enim dubitat maiorem iniuriam intulis se clericum , lae so, si ex vulnere cicatrix magna in facie remaneat, quam si leuis aut nulla? meritóque ob id ad pleniorem satisfactionem vulnerantem compellendum . Neque aliud arbitror sensis se Iurisconsultum in d. l. cum ille ae stimationem cicatricum aut deformitatis faciendam prohibere videtur, quia si membrum est saluum , cicatrices damnum non inferunt. non vero vetat quin ex hoc iniuria possit atrocior iudicari & maior iniungi satisfactio delinquenti:} Quibus omnibus liberrimo animo per iudicem circunspectis, quantum doli seu malitiae fuerit in crimine facile erit intelligere, & sic condigna poena punire nocentes debet, vt nec ipsi rei qui iustitiae seueritatem experiuntur, de eius exces su possint iuste conqueri , nec alij qui zelo ae stuant, ac iustitiam esuriunt, tenuitatem poenae reprehendant , eiusque timore nemimem a similibus criminibus arceri audeant proclamare. Vnum insuper in hac materia inferri pos se (& non temerarie) censerem , videlicet quod cum ciuilis magistratus in casu quo poena committitur arbitrio suo pos set mortis etiam poenam infligere: vt vult glos. singularis in §. in summa. inst. de iniur. quam dicit singu. Abb. in c. Cum t. de re iud. in j. col. & quam sequitur Bal. in c. j. in §. iniuria. de pa. iura. firmam . & in l. j. C. de his qui latro. occul. & Ioan. de Ana. in c. Inquisitionis. in fi. de accusa. quod parimodo & ecclesiae censores poterunt praemissis con sideratis ad depositionis & carceris perpetui poe nam procedere ex arbitrio. # 139 Aliquo lapsu temporis non obstante. Capvt cxxxix. A n clericorum delicta prae scribantur terminis in legibus praefixis, vt lapsis illis non possint accusari vel puniri? Dicendum est quod secundum canones tempore non tolluntur crimina, vt probatur ex glos. in cap. Admonere. xxxiij. q. ij. in verbo penitentia . notat Specul. in tit. de senten. §. quoniam . col. iiij. vers. & notat secundum cano nes. qui declarat hoc procedere in matrimonio & aliis spiritualibus in quibus periculum animae vertitur, & prae scriptio locum habere non potest: quod dictum pro singula. ponit Roma. singula. clxxxij. Tu scis. vbi hoc simpliciter sequitur. Idem notat Bal. in l. j. in xvij. col. versicu. Nota tamen. C. qui accusa. vbi dicit quod in poenis spiritualibus nulla cadit prae scriptio. Idem Ang. in l. Diuus. ff. de re iud. & secundum Abb. post Anto. in c. licet. de probationi. illud procedit generaliter in foro poenitentiali. Idem dicit Abb. in c. Cum haberet. col. j. de eo qui duxit in matrimonium. vide tamen distinctio. Abb. in c. fina. in princip. de purgatio. canoni. videlicet quod quo ad indicendam purgationem, vel quo ad procedendum contra infamatum per inquisitionem non habetur respectus ad tempora praefixa de iure ciuili: accusatio vero directa quae instituitur ad poenam infligendam restringitur ad terminos iuris ciuilis, cum contrarium non reperiatur de iure canonico: cuius distinctionem videtur sequi Decius in dicto capitulo, licet. in col. xv. versicul. postremo notandum. dum simpliciter se remittit ad suam distinctionem. Aduerte tamen quod aliter distinguit idem Abb. in c. licet. de probatio. in col. x. versic. Quo ad secundum. videlicet quod in criminibus impedientibus ordinis executionem, vel retentionem beneficij etiam post peractam poenitentiam non obstat prae scriptio temporis: quia in accusationibus talium delictorum deuiamus a regulis iuris. In aliis vero non sic impedientibus tolletur directa accusatio tempore praefixo a iure ciuili, quod sequitur ibi Felin. col. xix. vers. Et aduerte, referendo etiam Anto. & Imo. Quam etiam distinctionem refert & sequitur Stepha. Aufre. in additionibus ad decisiones Capellae Tholosanae, in quae st. clxxxviij. Incip. Item fuit quae situm . qui solum refert Siculum in d. c. licet, eam facientem . # 140 Deficiente vero legitima probatione, ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehementem suspitionem, ex testium dictis obortam purgationem indici. Capvt cxl. IN priscis illis ecclesiae catholicae temporibus tanta erat sanctis patribus honestatis cura, vt nedum in clericis aperta crimina non tolerabant, sed neque su spitionem, seu infamiam criminis sustinere volebant. Vnde sicut sacris sanctionibus, delinquentibus (quorum crimina probari poterant) poenas statuerunt, sic illis, contra quos de crimine infamia, aut graue scandalum, seu vehemens suspitio surgebat, purgationem canonicam indicendam decreuerunt. Cuius quidem diffinitiones varias quia Hostien. scribit in sua summa, de purga. cano. in §. j. ideo illas transcribere nolo. In qua quidem aduertendum est quod licet verum sit quod accusatore apparente non debet indici purgatio infamato, vt probat text. & ibi notat Abba. in capitu. ij. de purgatio. cano. quia ista purgatio est subsidiaria, tamen in casu nostro quando fiscalis accusat, qui succedit in loco iudicis vt supra tradidimus, crederem pos se indici purgationem infamato ad eius petitionem . Quae quidem purgatio canonica arbitrio iudicis relicta est, vt in c. Significasti. de adult. & in c. Inquisitionis. §. quae siuisti. de accusa. facienda tamen cum personis eiusdem ordinis quem purgandus habet, vt in c. ex tuarum. & in c. Inter sollicitudines. de purg. cano. Compurgatores autem debent es se fide catholici, vita purgati, & qui conuersationem purgandi clerici non tam moderno tempore quam transacto nouerint, vt in d. c. Inter sollicitudines. Qui tamen compurgatores iurare debent de credulitate, vt in c. De testibus. eo. tit. Qualiter insuper iurare debeant purgandus & compurgatores, vide Hosti. vbi supra in §. qualiter fieri debeat. per quem etiam vide quotus debet es se numerus compurgatorum, & quales illi in duobus §.sequentibus. Si vero illi qui sunt eius dem ordinis, fuerint inimici infamati, admittuntur alij, vt in c. Cum in iuuentute. de purg. cano. Imo propter hanc causam potest reus cum laicis & foeminis purgari, vt in glos. fin. illius text. & probat etiam glos. in c. clerici lxxxj. distinct. & in c. In decima. xviij. quae st. ij. Et vide Abb. in c. Inter. de purg. cano. fi. verbis. Vbi etiam dicit quod si purgandus est pauper seu extraneus, ita quod non habeat notos in ciuitate, & ideo desunt compurgatores clerici, quod tunc admittuntur laici & etiam foeminae: & quod si etiam laici deficerent ex hac causa, quod credendum est soli suo iuramento , & vltra supra dicta allegat glos. nota. in c. Cum P. de accus. Aduerte tamen quod inquantum dicit quod paupertas facit admitti laicos & foe minas, quod hoc non videtur iure procedere: quid enim nocet clerico paupertas vt sit notus in propria patria, & sic bonae opinionis penes suos conclericos , si ille suis operibus aliud non promereretur? Infamatus vero ille iudicandus non est, quem dicta paucorum infamant , si eius opinio apud bonos & graues lae sa non existit, vt in d. §. quae siuisti. vbi Abb. bene distinguit quando requiratur maior pars ciuitatis vel viciniae ad hoc vt aliquis dicatur infamatus, inspecta qualitate loci & personarum : cuius verba transcribere nolo. Infamia autem si sit simplex absque scandalo , & originem habuit a maliuolis hoc procurantibus , tunc purgatio canonica non indicitur, vt in c. Cum in iuuentute . §. Nos autem . de purg. cano. & ita concludit Areti. in c. At si clerici. de iudi. cuius conclusionem sequitur Deci. ibi, in vj. col. vers. Secunda conclusionem sequitur Deci. orta, a maliuolis hoc non procurantibus, purgatio potest indici. ita concludit Aret. vbi supra per text. in c. Presbyter si a plebe. ij. quae st. v. & in d. cap. Inter sollicitudines. Sed Decius in d. col. vj. dicit quod moder. tenent contra Aret. & respondet ad dicta duo iura in quibus se fundat Aret. Postea tamen pro opinione Aret. allegat tex. in c. Accedens. de purg. cano. & respondet ad cap. Qualiter & quando. el ij. qui text. allegatur contra Areti. & tandem dicit concludento quod hoc est in facultate superioris. Aduerte praeterea vltra eos, quod licet sit orta a maliuolis si est scandalosa, & potest sedari per purgationem, tunc indicenda est purgatio. ita concludit Abba. sic intelligendo glos. ibi, in cap. Qualiter & quando. el ij. de accusa. in penulti. col. Quando vero quis es set suspectus soli episcopo vel alteri superiori suo, & suspicio est probabilis, poterit indici purgatio: & idem est, si est suspectus aliis, & suspitio est probabilis & tanta, vt inducat scandalum, vt per Abb. ibi. An autem possit quis accusari de eodem crimine de quo fuit purgatus, vide Host. vbi supra. §. An purgatus. singularius per Abb. in c. ex tuarum . in fi. de purg. cano. vbi facit notabi. distinctio. capiendo veriores opiniones. Item nota in isto proposito quod vbi aliquis est diffamatus de delicto propter aliquos actus extrinsecos, quod tali non indicitur purgatio canonica, sed monetur vt ab aliis actibus desistat quando pro diffamato est aliqua prae sumptio quod non versatur in delicto propter foedus naturale: probat istam conclusionem text. in c. quorundam. xxxiiij. dist. quem ibi ad hoc notat Praepo. ad limitationem tex. in c. presbyter. ij. quae st. v. & c. Si malae famae. In ista tamen materia infamiae summe debent aduertere Iudices: nam infamia s aepe fallax est, vt inquit Panor. in c. Cum super. in fi. de confes. Cum iuxta sententiam diui Bernardi in epistola de perfectione vitae, s aepe fallitur humana suspitio. Accidit namque s aepissime quod temerarij quidam homines, ac ab omni pietate & religione Christiana alieni, ex leuibus coniecturis seu signis grauia quidem & enomia scelera su spicari, ac as seuerare audent, in magnum suarum animarum , ac alieni honoris & famae dispendium . Est praeterea aliud sceleratissimorum hominum genus, quorum (ad virtutis exterminium) Sathan ipse vtitur ministerio, qui virtuti inuident ac insidiantur, quando in claris viris illam intuentur, & quasi eius splendore excaecati, dum suis noctuarum oculis mederi deberent, virtutis lucem potius obnubilant, falsorum criminum puluerem ac nebulam spargendo, dúmque bonorum hominum splendorem obtenebrant, illos suae verae ac apertae nequitiae quasi iam pares fecis se laetantur. Vulgus autem reliquum ignobile, rumorum auditor lubens, ac suscitator & conseruator strenuus, non modo similia credit, sed multiplicat: vnde s aepius quos imitari deberet ac venerari nedum contemnit, sed persequitur: ipsíque insensati vitam illorum existimant insaniam, & finem illorum sine honore. Hac igitur daemonum & prauorum hominum intellecta versutia (quam s aepius experiri contingit) curare debent semper prudentes iudices, vt deprauatae alicuius (in reliquis maxime rebus probi viri) famae originem quaerant, ac inue stigent: ne veluti infelix ille praefectus Pilatus, populi clamoribus permoti innocentem virum carceribus affligant, aut poenis afficiant. Si enim innocentis viri sanguis a priuato homine quodammodo prouocato effusus clamare solet ad Deum, quid non etiam innocentis hominis honor (ipso sanguine preciosior) contra incautum & temerarium iudicem, qui potestate diuina abutens, quos tueri debebat, viros innocuos laedit, omnibus horis proclamabit. Vnum insuper non omittendum est in proposito, quod licet iudex quando ex officio procedit, & crimen non probatur, si infamia remanet possit indicere purgationem, hoc tamen non tenetur facere ad petitionem promotoris inquisitionis. ita notat Praepo. in capitu. De accusatione. ij. quae st. viij. col. xxxix. versicu. Sexta differentia. quod ego intelligerem in promotore qui se obtulit sponte, non vero in promotore dato ab ipso iudice, qualis est fundator huius nostrae denunciationis: & haec differentia probatur optime his quae supra dixi in parte promotor seu fiscalis. # 141 In qua si defecerint vti conuictos puniri. Capvt cxli. VT autem curae sit clericis prouidere bona coram Deo & hominibus, & habere bonum testimonium ab his quae foris sunt, statuerunt canonica iura hac lege indicendam purgationem, quod si quis in illa defecerit, puniatur vt conuictus: vt probatur in c. De hoc. de simon. quod intellige secundum modum agendi qui praecessit, probat tex. & ibi notat Abb. in iij. nota. in c. Accedens . de accus. cuius bonam distinctionem vide ad intellectum huius conclusionis, licet sic deficiens dicatur interpretatiue non vere & conuictus, vt est glos. notabilis in c. Inter sollicitudines. de purgat. cano. Nota insuper in hoc proposito quod si infamatus non potest habere compurgatores, quia te stes non confidunt de eo, seu quia fides non in aliis de eo, quod tunc habetur pro conuicto & deficiente in purgatione, notat Abb. referendo Hostien. in d. c. Inter. quasi in fin. de purga. cano. Et adde alium singularem casum, in quo quis habetur pro conuicto, propter non prae stitam purgationem, videlicet quando aliquis absens est infamatus de crimine, vel vehementer suspectus, & citatur peremptorio prae fixo ad se purgandum: quia si non prae stiterit purgationem intra illum terminum, habetur pro conuicto, notat Abba. in c. Cum P. versic. & ex hoc. de purgat. cano. Rationem autem quare deficiens in purgatione puniatur vt conuictus, colligit Abba. ex glos. ibi in c. Insinuatum. de simon. quam etiam allegat ad id in d. c. Accedens. de accusa. in col. ij. videlicet quod pre sumptio probabilis orta ex infamia transit in violentam, cum reus deficit in se purgando , & violenta sufficit ad condemnationem, vt in c. Afferte. de prae sumptio. & in l. Indicia. de rei vendic. C. Sed salua tanti patrispace, haec ratio non videtur bona: quia violenta prae sumptio non sufficit ad imponendam poenam ordinariam delicti: nec hoc probant iura per eum adducta. Vnde crederem quod ratio vera est, quia conditores canonum voluerunt hunc rigorem seruare, vt clerici non minus studerent in vitanda infamia, & suspitione vehementi, quam culpa propter salutem Christiani populi, qui nimis inficitur ex pernicioso exemplo a clericis habito, considerantes quod cum poena ordinaria canonis contra conuictum legitima probatione non sit poena mortis vel mutilationis membri, non erat tanti rigoris clericum deficientem in purgatione haberi pro conuicto, & equali poena puniri. Ex qua ratione pro vera recepta, crederem vnum singulare & non paruipendendum pos se inferri, quod in delictis quibus clericus venit degradandus, & curiae seculari tradendus, si Iudex secularis videat clericum fuis se degradatum, & sibi traditum propter defectum in purgatione, quod non potest eum punire poena ordinaria, qua laicus conuictus de illo delicto puniretur, cum sit verum quod sibi traditur non vere, sed interpretatiue conuictus de delicto, & non liceat iure ciuili vel regio aliquem poena ordinaria punire, nisi claris probationibus seu confessione propria conuincatur, nisi in casu haeresis, in quo non licet Iudici seculari examinare proces sum inquisitorum , vt in c. Vt inqui sitionis. in §. prohibemus. de haereti. in v j. & ibi per Doct. & in c. j. de offi. ord. reprobata opinione Bar. in l. Diuus. ff. de custo. reo. vbi contrarium tenuit: licet legistae communiter teneant suam opinionem, vt testatur Imo. in c. j. de offi. ordin. & refert Praepo. in c. Statuimus. xj. quae st. j. quam etiam opinionem Bar. nititur defendere Barba. in d. c. j. in col. xvij. non pertinaciter, sed subiiciendo se ecclesiae. Et licet possit aliquis dicere quod etiam hoc procederet in crimine haeresis, ex ratione, quia licet iudici seculari non liceat examinare proces sum inquisitorum, quia non potest cognoscere, an traditus suae curiae commiserit vel non crimen haeresis, non tamen negatur sibi quin inspiciat tenorem sententiae inquisitorum: & si con stat ex ea quod aliquis sibi traditur non vere conuictus, sed interpretatiue, quia deficit in purgatione, temperet mortis poenam: cum nulla lex ciuilis nec regia dicat quod deficiens in ea puniatur poena mortis, tanquam haereticus: nec videatur sequi neces sario, relaxatur ab inquisitoribus, ergo damnandus est poe na ignis per secularem iuidicem: cum vtrique iudices tam inquisitores quam seculares debeant iura sui fori attendere & illa seruare. Sed hoc argumentum facile soluitur ex communi stylo inquisitorum, qui, vt intellexi, talis est quod ex tenore sententiae suae colligi non potest, quod aliquis damnatur eo quod in purgatione defecerit: quia sententia fertur contra deficientem, sicut contra conuictum , & solum remanet in actis proces sus qualiter in purgatione defecerit, quem cum videre non possit secularis Iudex, merito excipi debet materia haeresis ab hac mea noua inuestigatione, quam in aliis criminibus veram existimo. Hodie tamen sicut raro indicitur ab ecclesiasticis iudicibus purgatio canonica, sic raro accidit quod iuxta rigorem canonicum deficiens, vt conuictus damnetur. At quod iudices temporibus istis rarissime purgationem indicent, quamuis partim hoc referri possit ad eorum tepiditatem (quibus minima cura est purgare clericos ab infamiis & suspitionibus vehementibus , & satagere vt Christi bonus odor sint) nonnihil tamen prudentis considerationis habere videtur, si perpendunt facilitatem qua vulgus hodie infamiam suscitat & sustinet: & quam difficile hodiernis temporibus compurgatores inueniantur, hac vt existimo ratione: quia si nominati ad alios compurgandum peccatores & fragiles sunt, faciliter credunt infamatos commisis se crimina quorum inculpantur eadem fragilitate qua ipsi solent in alia vel similia labi crimina. Si vero probi viri sunt, cum videant corruptionem morum huius tempestatis, & clericalis status deformationem (eo quod sine delectu ad illam vndecunque solent venientes admitti) nisi bene notam habeant vitam purgandi clerici, compurgatorum onus refugiunt. Vnde ne antiquus ille & pius patrum zelus omnino pereat, aut si his temporibus seruetur ad vnguem, innocentes laedat, consulerem omnibus prae latis, ac eorum vicariis, quod synodali constitutione, siue publicis edictis moneant clericos suae dioecesis, vt non solum puritatis curae vacarent: sed inquantum vires sufficiant, infamiae aut suspitioni vehementi ansam non praeberent, scituri pro certo quod post monitionis tempora, in omnibus de nouo emergentibus casibus iuris ordo, & rigor seruari debebit: post quam monitionem a iuris dispositione non debent iudices recedere, dum tamen semper adsit Epicheia virtus, qua qualitatem personae purgandae, & scandali, aut suspitionis, & defectus in purgatione, & alia considerantes, rigorem antiquorum canonum temperent. # 142 Si vero capi non potuerint adsentes, eos poe nis damnari condignis. Capvt cxlii. QVando clericus delinquens est absens, & remissio de eo petita per Iudicem dioecesis vbi est, non fit, vel alias latet, tunc videtur quod positis edictis in ecclesia cathedrali, aut suae parochiae, vel beneficij, cum assignatione competentis termini ad comparendum procedi possit ad ferendam sententiam diffinitiuam , si con stat de delicto per eum commisso . Quod probatur ex his quae notat Ioan. And in c. Degradatio. de poenis. vbi scripsit quod contra clericum absentem contumaciter potest ferri sententia verbalis depositionis, qui allegat c. Veritatis. de do. & contu. & quae ibi notantur. & iij. que st. ix. in summa. quod ibi refert Domini. in prin. qui dicit bene notandum ex dictis per eundem Ioan. Andr. quod in causa degradationis actualis non pos set procedi in absentem, etiam procuratore prae sente, per regulam de qua in c. Veniens. de accusa. quod vbi poena non potest imponi absenti, non potest procedi per procuratorem. facit etiam ad probandum quod contra absentem clericum pos sit procedi, quod expresse voluit Ioan . Lupus doctor Hispanus in tract. de liber. eccle. in ix. quae st. vbi tra dit quod in quocunque delicto propter quod clericus degradari meruis set si absens citatur, & non comparet, condemnatur in absentia, si testibus conuincitur, & datur facultas ab ecclesiastico iudice seculari capiendi eum, & secundum suas leges iudicandi, ita quod sola sententia sine alia actuali degradatione, talis clericus habetur pro realiter degradato ad hoc vt non gaudeat priuilegio clericali, allegat ad hoc tex. in c. Cum non ab homine. de iudic. quem bene inducit, & dicit quod est neces se quod intelligamus dictum tex. in casu absentiae, & hanc degradationem vocat ipse fictam a iure & ab homine. Aduerte tamen quod huic sententiae multum refragatur doctrina Innocen . in cap. qualiter. el ij. de accusa. in col. penult. versicu. Item ad praedictas, vbi postquam refert aliquas poe nas canonicas, dicit quod ad praedictas poenas prae terquam ad depositionem proceditur contra absentem etiam contumacem , sed ad depositionem & alias poenas quae sunt vsque ad relegationem non proceditur contra ab sentem, allegat l. Absentem. ff. de poe nis. & tex. in c. Decernimus. iij. quae st. ix. Potest etiam dari alius singularissimus modus conuincendi clericum absente de crimine lite non contestata, secundum Abb. in c. Cum P. in fin. de purga. cano. videlicet quod si est infamatus vel vehementer suspectus de crimine, citetur peremptorio praefixo ad se purgandum intra illum terminum, non autem ad comparendum tantum, & tunc si non prae stiterit purgationem intra terminum praefixum habebitur pro conuicto, quod dicit perpetuo menti tenendum : quia limitat tex. in cap. Veritatis. de do. & contu. & quod est modus non exquisitus de iure ciuili. Datur prae terea alius modus conuincendi absentem clericum, per eundem Abb. ibi, videlicet quod contumax excommunicetur, & si steterit in excommunicatione per annum, tunc habetur pro conuicto super illo crimine, & potest puniri, ac si vere fuis set conuictus, vt in c. Rursus. & in c. quicunque. xj. quae st. iij. quae sic debent intelligi, vt plenissime tangit in c. j. de iudi. Vnum tamen crederem in ista materia, iudicem ecclesiasticum non pos se imitari legem & stylum huius regni, dum disponitur, & practicatur quod stantibus indiciis contra reum absentem sufficientibus ad torturam potest Iudex eum damnare de delicto: hoc enim ad clericorum personas non liceret extendere, cum lex regia hoc disponens eos non comprehendat, nec imitatione digna sit. Quis enim iustum decernat solis indiciis probatis damnari quemquam vti reum criminis, etiam si executioni non sit demandanda sententia? Id namque solum iuste pronunciari videtur, quod iuste potest executioni mandari. # 143 Pro quibus omnibus ac in neces sarijs eorum vestrum imploro officium. Capvt cxliii. SI enim officium Iudicis amplissimum est, multáque operari potest in omnibus iudiciis, quanto magis vires habebit in his criminalibus causis a suis officialibus motis, quos in eius locum succedere superius declarauimus? merito ergo in simili denunciatione quicunque promotor seu fiscalis iudicis officium implorare debebit, exuberat enim plurimum in his cau sis: potest namque Iudex ex officio suo in qualibet cau sa criminali etiam post aperturam testium, testes de nouo recipere, etiam ad offensam rei: vt notat Barto. in l. j. §. Si publico. in col. v. ff. ad l. Iul. de adulte. versi. Vlterius quaero. quem refert Praepo. in c. de accusatione. ij. quae st. viij. in col. xxxix. versic. quarta differentia. & notat Maria. in c. fraternitatis. de testi. col. xxxv. versicu. Trigesimustertius. ex quo sequi pos set notabilis effectus, quod licet ipse fiscalis in dilationibus sibi datis non probauis set delictum, facta etiam publicatione testium: si Iudex repererit testes contra reum, poter it eos examinare, prius tamen citato reo ad videndum illos iurare: debebit etiam sibi dari postea attestationum copia, & noua dilatio ad opponendum contra illas. Aduerte tamen ne in hoc decipiaris: quia illa doctrina Bar. declaratur notabiliter per Salice. in l. fina. in fin. col. C. de quae stionib. videlicet quod tunc possint testes recipi ad offensam post publicationem, quando illa receptio fieret super nouo capitulo, non autem super antiquo: cuius sententiam sequitur Feli. in capitu. Cum clamor. fin. col. de testibus. post Areti. in capitu. fraternitatis. in viij. charta. eod. titu. ex quo videtur multum restricta dicta conclusio Barto. quod etiam sequitur Hippoly. in l. j. §. Si quis vltro. ff. de quae stio. & dicit es se menti tenendum. Item etiam aduerte quod ex officio suo Iudex poterit in his causis habere rationem damnorum, & partis lae s ae, per ea quae notat Praepo. in capitulo, libellorum. in secunda colum. ij. quae st. viij. vbi referendo plures doctores in variis locis concludit quod communiter firmatur per eos ibi, quod siue iudex procedat per accusationem , siue per inquisi tionem poterit habere rationem damnorum & inter es se partis lae s ae: laudabiliter ergo & iuste facit iudex ecclesiasticus, cui magis incumbit exonerare con scientias suorum clericorum, si constito ad damno partis per proces sum, reum clericum cogat ad satisfaciendum, etiam illa non petente, praemaxime quia s ae pissime lae si & offensi a clericis, non audent eos accusare coram suis iudicibus, tum quia desperant non pos se iustitiam sibi plene satisfacientem consequi , propter leuitatem poenarum quas inferunt ecclesiastici iudices, tum propter tardam expeditionem negotiorum in curiis ecclesiasticis, & sumptus qui in illis pro sequendis fiunt, maxime in Romana curia, tum etiam ob illatas sibi minas ab eisdem clericis facinorosis, aut suis famulis vel amicis. Vnde meritorie, & magna cum vtilitate Reipublicae faciunt ecclesiastici iudices, qui ex officio descendunt ad satisfactionem partium lae sarum a clericis, etiam illis non instantibus. Sed sicut annotauimus, ea quae contra reos potest iudex ex officio facere, iustum est vt eorum quae in suum fauorem potest non obliuiscamur. Et primo ad eorum defensam poterit recipere testes publicatis attestationibus, vt notat etiam Bart. in d. §. Si publico. Quod dicit Hippoly. in d. §. Si quis vltro. pos se fieri etiam super eisdem capitulis: & allegat Salice. vbi supra licet ipse hoc non dicat, sed solum quod ad defensam quocunque tempore ante sententiam produci pos sunt testes, allegando text. in l. Vnius. §. Cogniturum. ff. de quae st. ex quo ibi hoc notat Bar. Secundo potest Iudex minuere poenam etiam si non sit imploratum eius officium , vt notat Bart. in l. quid ergo. §. poe na grauior. ff. de his qui not. infa. col. iij. ver. quaero vtrum, per l. Si non defendatur. ff. de poenis. & per l. j. in fi. ff. de quae st. Tertio quod iudex inquirit veritatem pro absente si potest suo officio, vt notat Bar. in l. Seruum. §. Publicae. ij. col. ff. de procura. latius in l. iiij. §. hoc autem iudicium. in col. iiij. ff. de dam. infec. vbi dicit quod quando reus est absens in delictis in quibus imponitur poena vsque ad relegationem (quia tunc potest procedi contra absentem vsque ad diffinitiuam sententiam) potest iudex pro absente probationes inducere. Quarto Iudex ex officio potest repellere accusatorem criminosum, & qui alias non est legitimus. Notat Inno. in c. Nulli. de accusa. quod procedit etiam si accusatus velit illum admitti, vt notat Archi. in c. Quaerendum. ij. quae st. vij. # 144 Ac expensas protestor & peto. Capvt cxliiii. QVamuis episcoporum reditus pro sub stentandis oneribus ecclesiae suae assignati censeantur, inter quae non minimum reputandum est, vt dioecesim suam malis purgent hominibus, & clericos facinorosos emendent: non tamen iniustum reputo quod damnatus reus, si bona habeat, expensas soluat promotori seu fiscali, vt vulgus appellat. Cum etiam in criminalibus victus victori condemnari debeat in expensis , vt probat tex. secundum vnam lecturam in l. fi. C. de fruct. & lit. expen. voluit glos. in c. finem litibus. de dol. & contu. Bar. in l. j. in prin. ff. ad Turpil. & in l. Si postulauerit. in princ. & in §. fi. ff. de adult. Abb. post alios in d. cap. finem litibus. Canonist. in c. Calumniam. de poe. & haec est communior opinio secundum Hip polytum in l. patre vel marito. ff. de quae sti. in col. iij. in fi. licet Feli. in c. Accedens. in col. pen. de accusa. quem ipse non refert propter varietatem opinionum huius articuli se remittat ad alios docto. Hoc tamen adhibito moderamine, vt illae solum soluantur, quas vere expendis se constiterit in substituendis procuratoribus loco sui, in euocandis testibus, & mini strandis illis pro itinere sumptibus, ac in solutione tabellionum, & similium rerum, in quibus certum erit eum aliquid consumpsis se. Pro soluendo autem salario quod illi episcopus assignauerit, aut suo aduocato, seu satisfactione notariorum curiae episcopalis, qui ex more gratis debent ac solent facere omnia que promotoris concernunt officium: & si bona damnatorum suppetant, pos se eos damnari in aliquo (meliori iudicio saluo) non crederem, cum ad salaria ipsius & aduocati teneatur episcopus, & ad alia gratis facienda sui videantur obnoxij notarij. Quamuis non iudicarem indecens quod episcopus ex communi bursa poenarum camerae pos set praedicta salaria soluere, & ipsis notariis (si laboris magnitudo exegerit) aliquid prae stare, dum tamen ex hoc non detur occasio promotori vexandi reos, notariísque longos describendi proces sus sine vlla neces sitate. Hortor autem sub obtestatione extremi iudicij prae sules omnes, vt officialibus suis ad insequendos malefactores sumptus neces sarios prae stent, ne ob eorum defectum in Romana & metropolitanis curiis prosecutio criminalium litium deseratur, ex quo malefactores insolentiores reddantur, soláque ab ipsis appellatione interposita, ac obtenta inhibitione per dioecesim sicuti ceteri probi & innocui ho mines libere discurrant videntibus superioribus & contemptis. Quod nempe audacius & liberius faciunt delinquentes, quando perpendunt tantam es se suorum superiorum auaritiam, quod appellantes ab eis solent negligere, ne quicquam sibi ex hoc sumptus accrescat. Debent praeterea aduertere iudices, quod si promotor calumniosam instituerit accusationem, in expensis damnari debet: vt cauetur in decisione Capellae Tholosanae, in quae stio. vj. vbi etiam videnda est bona additio Stephani, quae dicit, quod quando accusauit nulla infamia, vel indiciis praecedentibus, dicitur iniuste accusas se, & merito quidem in expensis damnandus est tunc. Nam qui positus est vt sua diligentia sceleratos clericos insequatur (vt boni manifesti fiant & ab aliis discernantur) non debet insontes & bonos clericos infamare neque vexare. LAVS DEO. Finit excellens opus, cuius inscriptio est, Practica Criminalis Canonica eruditissimi vtri D. Ioannis Bernardi Diaz a Luco Hispani, Decretorum Doctoris celeberrimi. INDEX OMNIUM capitulorum in hoc volumine contentorum alphabetico ordine descriptus. -  -  AB ecclesiis ad quas confugerunt extrahi. cap. cxv. pagina 293 -  Ab ingres su ecclesiae interdici. cap. cxxj. 108 -  A collatione ordinum suspen so. cap. xxvj. 62 -  Adulterij. cap. lxxix. 171 -  Aliquoties insuper celebrando corpus & sanguinem Domini non percipiebant . cap. xxxviij. 76 -  Aleatores. cap. lxiiij. 125 -  Aliquo lapsu temporis non obstante. cap. cxxxix. 329 -  A manifestis vsurariis oblationes recipientes, eosque ecclesiasticae sepulturae tradentes. cap. lxxxiij. 181 -  Apostatae. cap. ciiij. 228 -  Arbitrariis puniri. capitulo cxxxviij. 327 -  -  BEneficia plura possident. cap. xlij. 78 -  Beneficiis priuari. c. cxxiij. 109 -  Beneficia. cap. x. 37 -  Bigami. cap. xvj. 44 -  Blasphemi. cap. ciij. 223 -  Bona ecclesiae dilapidantes. cap. lxv. 128 -  Bonorum publícatione puniri. cap. cxxiiij. 112 -  -  CApi. cap. cxiiij. 251 -  Calumniatores . ca. lix. 108 -  Clandestinis nuptiis interes sentes. cap. lxvij. 135 -  Carnificum seu macellariorum , aut tabernariorum officium publice & personaliter exercentes. cap. lxiij. 122 -  Canonicis vel synodalibus. capi. cxxxvj. 323 -  Coluberius & Serpelio. capitulo vij. 32 -  Concubinarij. cap. lxxiij. 145 -  Coram vobis domino N. capitu. 17 -  Comam nutrientes siue relaxantes. cap. lxx. 141 -  Commendatúmque sibi infirmum baptizare noluerunt. capi. xlj. 78 -  Contra ecclesias a quibus beneficia obtinent , aduocati vel procuratores extiterunt. capi. lvij. 105 -  Consulentésque aruspices, incantatores, ariolos, augures, sortilegos, ac eos qui artem magicam profitentur . ca. cj. 219 -  Conspiratores. cap. cix. 240 -  Confessionibus propriis. capi. cxix. 270 -  Corporalibus. cap. cxxxv. 320 -  Consuetudinariis. c. cxxxvij. 325 -  Cum laici es sent, sine ordinibus ministrare ac celebrare sunt ausi. cap. xij. 40 -  Cum parochiales ecclesias habeant intra annum non fuerunt promoti. c. xlviij. 92 -  -  DAta incorrigibilitate. c. cxxxj. 310 -  Denuntiatio cap. j. 1 -  Denuntio. cap. vj. 25 -  Deponi. c. cxxvij. 118 -  Degradari. c. cxxxij. 313 -  Deficiente vero legitima probatione ob vulgatam infamiam, graue scandalum, vehementem suspitionem ex testium dictis obortam purgationem indici. c. cxl. 331 -  Duellum aliis sponte offerentes, seu oblatum suscipientes. cap. xciij. 210 -  -  EBrij. cap. lxxj. 142 -  Ecclesiasticos viros vt sua resignent beneficia, ac ne citati ad curiam accedant capientes. c. xcvij. 214 -  Ego N. presbyter. c. iiij. 22 -  Eos citari personaliter. cap. cxiij. 250 -  Eucharistiámque ob ebrietatem ac voracitatem euomuerunt. cap. xxxvj. 74 -  Excommunicato. c. xxiiij. 60 -  Exigentibus culpis. cap. cxxx. 310 -  Expensas protestor & peto. c. cxliiij. 345 -  Excommunicati. c. xiij. 41 -  Extra tempora, & ante aetatem legitimam, & ab alieno epi scopo. cap. xxij. 54 -  -  FAlsi testimonij rei. capit. lxxxvij. 192 -  Falsarij. c. cviij. 237 -  Fornicarij. c. lxxij. 144 -  Furtiue. c. xxj. 54 -  Fures. c. lxxxiiij. 182 -  -  GRauia & plura perpetrarunt facinora. c. xj. 38 -  -  HAbita informatione summaria. cap. cxij. 247 -  Haeretico. cap. xxv. 61 -  Haeretici. cap. cvj. 231 -  Hereticis, receptatoribus, defensoribus & fautoribus eorum ecclesiastica adhibentes sacramenta, ac eos christianae sepulturae tradentes, & eorum eleemosynas ac oblationes recipientes .c.cvij. 236 -  Homicidae. c. lxxxviij. 194 -  Huius dioecesis originarij. c. viij. 33 -  -  ILlegitimi. cap. xiiij. 42 -  Illiterati. cap. xviij. 47 -  In ea domicilium habentes. cap. ix. 34 -  In custodia eucharistiae desides. cap. xl. 77 -  Incendiarij. cap. xcviij. 215 -  In nullo beneficiorum resident. cap. xlvij. 91 -  Instituti heredes de restituendo haereditatem incapaci tacitam fidem dederunt. cap. lviij. 106 -  Incestus. cap. lxxviij. 169 -  Incarcerari. cap. cxvj. 255 -  In die s aepius. cap. xxx. 65 -  In priuatis locis sine episcopi licentia celebrarunt. capitu. xxxiiij. 70 -  In perpetuum carcerem damnari. cap. cxxix. 306 -  In exilium mitti. c. cxxvj. 300 -  In arctum monasterium detrudi. cap. cxxviij. 304 -  In pluribus eorum intrusi sunt. cap. xliiij. 88 -  In qua si defecerint vti conuictos puniri. cap. cxlj. 336 -  Ioculatores, Goliardi seu buffones. c. lxij. 120 -  Iuramento praemissis interrogari. c. cxviij. 268 -  -  LEges & physicam audientes . cap. liiij. 101 -  Lae s ae maiestatis rei. c. cx. 242 -  Literas ad alios directas aperientes, & aduersariis ostendentes. cap. xcvj. 213 -  -  Matrimonium de facto contrahentes. c. lxxiiij. 151 -  Maledici. c. lx. 111 -  Mís sámque pro requie defunctorum promulgatam, pro viuis celebrarunt hominibus, vt illi mortis incurrerent periculum. c. xxxv. 73 -  Monialibus. cap. lxxv. 157 -  Ministri laicorum, ac in rebus eorum procuratores exi stentes. cap. lij. 97 -  -  NAues ad pugnam gubernantes, & conflictum personaliter exercentes, ac alios ad pugnam incitantes. cap. xciiij. 210 -  Nefandi criminis rei. c. lxxx. 177 -  Negotiatores ac alienae rei conductores. c. l. 95 -  Non íeiuni. c. xxix. 64 -  Nuptias secundas benedicentes. cap. lxviij. 138 -  -  OB negligentiam ipsrum aliquid sanguinis stillauit in terra & in altari. capi. xxxvij. 75 -  Officium insuper diuinum vt tenentur non recitarunt. capitu. xlix. 94 -  Officiali ac vicario generali. cap. iij. 18 -  Occasione laicae recognitionis, non requisita episcopi audientia, benesicia ecclesiastica sibi prae sumpserunt vendicare. cap. xlvj. 90 -  -  PArricidae que. c. xc. 198 -  Per saltum. c. xx. 52 -  Periuri. cap. lxxxvj. 190 -  Peccatores qui sibi confessi sunt signis aut verbis prodentes. cap. cij. 220 -  Per as sassinos alios interfici mandantes. c. xcj. 206 -  Poenísve aliis pecuniariis. c. cxxxiiij. 317 -  Post peractam poenitentiam solennem. cap. xix. 50 -  Principum & secularium virorum iustitiarij. c. lvj. 102 -  Promotor seu fiscalis curiae vestrae. cap. v. 24 -  Pro quibus omnibus, ac in neces sariis eorum vestrum imploro officium. c. cxliij. 342 -  Proxenetae illicitorum contractuum. c. lj. 96 -  Publicis spectaculis. cap. lxvj. 133 -  -  QVi episcopatui renuntiauerat . c. xxvij. 62 -  Quorum aliqua patres eorum nullo mediante possederunt . cap. xliij. 86 -  -  RAptorum & ecclesiarum violatorum non satisfacientium sepulturis interes sentes, eorúmque eleemosynas recipientes, ac de eorum rapina participantes. c. xcix. 216 -  Rebaptizati. c. xv. 43 -  -  SAcrilegi. c. lxxxj. 178 -  Schismatici. c. cv. 230 -  Séque de suis criminibus gloriantes. cap. cxj. 246 -  Seculari curie tradi. c. cxxxiij. 314 -  Serui sine dominorum suorum licentia. c. xvij. 45 -  Simoniaco. c. xxiij. 54 -  Simoniaci. c. lxxxv. 187 -  Sine aqua & igne, vel in pane fermentato , & calice ligneo. cap. xxxj. 67 -  Sine orario seu stola, & aliis vestibus sacris. c. xxxiij. 69 -  Si vero capi non potuerint ab sentes, eos poenis damnari condignis. c. cxlij. 340 -  Sortilegi. cap. c. 217 -  Spiritualibus filiabus se commiscentes. c. lxxvj. 159 -  Stupri. cap. lxxvij. 163 -  Suspensionis, excommunicationis ac interdicti censura nodati. c. xxviij. 63 -  Super altari non consecrato. cap. xxxij. 68 -  Suspendi. c. cxxij. 276 -  Super rebus aptis ad faciendum sortilegia, & ad illum effectum vnam vel plures mis sas scienter celebrarunt, adhibitis nefariis precibus, & verbis superstitiosis. cap. xxxix. 76 -  -  TAbellionatus officium exercentes. cap. liij. 99 -  Testíbus conuictos, cap. cxx. 272 -  Tortura. cap. cxvij. 259 -  Truncationes membrorum per se facientes, aut faciendas iudicantes. c. xcij. 209 -  -  VEnatores. cap. lxj. 115 -  Venefici. c. lxxxix. 196 -  Verberari. cap. cxxv. 298 -  Villarum procurationes suscipientes. cap. lv. 101 -  Virgata ac partita veste publíce vtentes. cap. lxix. 139 -  Violentiae que illatores. cap. xcv. 211 -  Vsurarij. cap. lxxxij 179 -  Viuis pos ses soribus eorum. cap. xlv. 88 FINIS.