Quod vt magis clarescat aduertendum est, quoad[sect. 22] propositum duobus modis posse aliquid cadere sub ius naturale (ad quod reducunt iusgentium primeuum Salas de legib. disp. 2. num. 13.) primo, & proprie quando lex naturalis id praecipit, secundo dicitur aliquid de iure naturali per modum permissionis, negationis, aut concessionis, Suarez lib. 2. de legib. cap. 14. num. 6. post alios: inter hos modos illud discrimen constituendum est, quod precepta iuris naturalis immutabilia sunt, sic procedit decisio Iustiniani in ยง. sed naturalia, Inst. de iure naturali, restringentis se ad iura, quae diuina prouidentia sunt constituta, vt bene aduertit Iulius Pacius Centur. 1. quaest. 2. Et ita textus ille non procedit in his, quae competunt de iure nature, sed in ipsismet iuribus naturalibus, videndi Suarez de leg. lib. 2. cap. 13. & 14. Salas eod. tract. disp. 5. sect. 7. a num. 30. Caeterae vero species cum praeceptum non contineant, mutatis rebus variari poterant, sic libertas, & seruitus, communitas rerum, & ipsarum diuisio, & similia respectu diuersi temporis, & status variari, & substineri possunt; quamuis libertas, communitas, & similia essent de iure naturae, non tamen praeceptiuo: Ratio differentie est, quia prior iuris naturalis species continet regulas, & principia bene operandi, quae continent necessariam veritatem, & ideo immutabilia sunt; posterior vero species pendet a rerum statu, & mutatione, & ideo variabilia sunt, Suarez de legib. lib. 2. c. 14. num. 18. & in his terminis non mutatur ius naturale, sed circunstantiae rerum variantur, vt docent Soto lib. 1. de iust. quaest. 4. art. 5. Suarez vbi proxime cap. 13. a num. 5. Salas de legib. disput. 5. sect. 7. num. 31. cum seq.