Quòd vt magis clareſcat aduertẽdũ eſt, quoad[*] propoſitum duobus modis poſſe aliquid cadere ſub ius naturale (ad quod reducunt iuſgentium primęuum Salas de legib. diſp. 2. num. 13.) primò, & propriè quando lex naturalis id præcipit, ſecũdò dicitur aliquid de iure naturali per modum permiſsionis, negationis, aut conceſsionis, Suarez lib. 2. de legib. cap. 14. num. 6. poſt alios: inter hos modos illud diſcrimen conſtituendum eſt, quod pręcepta iuris naturalis immutabilia ſunt, ſic procedit deciſio Iuſtiniani in §. ſed naturalia, Inſt. de iure naturali, reſtringentis ſe ad iura, quæ diuina prouidentia ſunt conſtituta, vt bene aduertit Iulius Pacius Centur. 1. quæſt. 2. Et ita textus ille non procedit in his, quæ competũt de iure naturę, ſed in ipſismet iuribus naturalibus, videndi Suarez de leg. lib. 2. cap. 13. & 14. Salas eod. tract. diſp. 5. ſect. 7. à num. 30. Cæteræ vero ſpecies cum præceptum non contineant, mutatis rebus variari poterant, ſic libertas, & ſeruitus, communitas rerum, & ipſarum diuiſio, & ſimilia reſpectu diuerſi temporis, & ſtatus variari, & ſubſtineri poſſunt; quamuis libertas, communitas, & ſimilia eſſent de iure naturæ, non tamen præceptiuo: Ratio differentię eſt, quia prior iuris naturalis ſpecies continet regulas, & principia bene operandi, quæ continent neceſſariam veritatem, & ideo immutabilia ſunt; poſterior vero ſpecies pendet à rerum ſtatu, & mutatione, & ideo variabilia ſunt, Suarez de legib. lib. 2. c. 14. num. 18. & in his terminis non mutatur ius naturale, ſed circunſtantiæ rerum variantur, vt docent Soto lib. 1. de iuſt. quæſt. 4. art. 5. Suarez vbi proximè cap. 13. à num. 5. Salas de legib. diſput. 5. ſect. 7. num. 31. cum ſeq.