INter Lusitaniae Reges, qui pros[sect. 1]peris euentibus rem, & suam, & Christianam auxere, praecipua celebritate enituit Ioannes, eo nomine primus, qui transmisso in Africam exercitu Septam vrbem opulentissimam, & Hispaniae terrorem, a Mauris insigni victoria expugnauit; is e Philippa Alencastria Eduardi VI. Britaniae Regis nepte filios procreauit quinque, e[sect. 2] quibus Henricus bellica virtute, vitae sanctimonia & in Deum, ac superos omnes, praecipue Beatam Dei Matrem cultu, & religione insignis, nomen suum aeterno famae praeconio apud posteros consecrauit, qui ex magistratu Ordinis Equitum, cui praeerat, & quem Dionysius tritauus Christi nomine contra infideles instituerat, non exiguos annuos redditus, & vectigalia capiebat, quae in nominis Lusitani gloriam, fideique Catholicae amplitudinem insumenda, cum in animum induxisset, incognita scrutari maria, gentesque feras, & Demoniorum cultrices ad salutis viam traducere, Christique vexillum in omnes partes, quoad eius fieri possit, inferre submissis classibus intendit, cuius auspicijs anno 1410. ad montem vsque Leaenam peruentum est, insulae quoque plures vasto in Oceano sunt detectae.