INter Luſitaniæ Reges, qui proſ[*]peris euentibus rem, & ſuam, & Chriſtianam auxere, præcipua celebritate enituit Ioannes, eo nomine primus, qui tranſmiſſo in Africam exercitu Septam vrbem opulentiſsimam, & Hiſpaniæ terrorem, à Mauris inſigni victoria expugnauit; is è Philippa Alencaſtria Eduardi VI. Britaniæ Regis nepte filios procreauit quinque, è[*] quibus Henricus bellica virtute, vitæ ſanctimonia & in Deum, ac ſuperos omnes, præcipuè Beatam Dei Matrem cultu, & religione inſignis, nomen ſuum æterno famæ præconio apud poſteros conſecrauit, qui ex magiſtratu Ordinis Equitum, cui præerat, & quem Dionyſius tritauus Chriſti nomine contra infideles inſtituerat, non exiguos annuos redditus, & vectigalia capiebat, quæ in nominis Luſitani gloriam, fideique Catholicæ amplitudinem inſumenda, cum in animum induxiſſet, incognita ſcrutari maria, genteſque feras, & Demoniorum cultrices ad ſalutis viam traducere, Chriſtique vexillum in omnes partes, quoad eius fieri poſsit, inferre ſubmiſsis claſsibus intendit, cuius auſpicijs anno 1410. ad montem vſque Leænam peruẽtum eſt, inſulæ quoque plures vaſto in Oceano ſunt detectæ.