Secundo quatenus Antoninus admisit legem[sect. 20] Rhodiorum, dummodo legibus Caesarijs non contradiceret, ibi: "In quibus nulla nostrarum ei lex aduersetur," vt ibidem Bart. & ceteri deducunt: iuxta que aduersatiua illa, lex autem maris, non excludit Imperatoris potestatem in mari, sed includit potius, vt eleganter explicat Alciatus lib. 2. disput. capit. 5. scio verba illa, lex maris, pro consuetudine communiter capi ab interpretibus ibidem, quod explodit Alciatus d. cap. 5. sed tunc fortius vrget, si consuetudine ius maris obtineri possit, de quo infra cap. 13.