Secundò quatenus Antoninus admiſit legem[*] Rhodiorum, dummodò legibus Cæſarijs non cõtradiceret, ibi: "In quibus nulla nostrarum ei lex aduerſetur," vt ibidem Bart. & cęteri deducunt: iuxta quę aduerſatiua illa, lex autem maris, non excludit Imperatoris poteſtatem in mari, ſed includit potius, vt eleganter explicat Alciatus lib. 2. diſput. capit. 5. ſcio verba illa, lex maris, pro conſuetudine communiter capi ab interpretibus ibidem, quod explodit Alciatus d. cap. 5. ſed tunc fortius vrget, ſi conſuetudine ius maris obtineri poſsit, de quo infra cap. 13.