Non obstat quartum, quod quid occupatum est,[sect. 15] occuparive potest, id non est iurisgentium, sicut & mare teste Marcian in l. Nemo igitur de rer. diui. Marcian. ipse pro se respondeat, "Nemo ad littus maris accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen villis, monumentis, & aedificijs abstineat, quia non sunt iurisgentium, sicut & mare," quis ex his verbis deducat nisi Incognitus, quidquid occupari potest non est iurisgentium, sicut & mare, leges suo marte figens atque refigens? cum propositio haec in iurisprudentia, & noua, & erronea sit, nam littora sunt iurisgentium ex Marciano l. Quaedam. §. & quidem. ff. de rer. diuis. §. & quidem Inst. eod. & "quidem naturali iure omnium communia sunt illa, aer, aqua profluens & mare, & per hoc littora maris," verba, naturali iure, de iuregentium exponunt interpretes, quo rerum dominia fuerunt distincta ex Barone §. flumina, Inst. de rer. diuis. sed littora occupari possunt, & in ea populus Romanus Imperium habere potest, l. 3. ff. ne quid in loc. publ. & quilibet aedificare, & construere ex Caio l. Riparum. §. fin. ff. de rer. diuis. Vlp. l. fin. ff. de vsuc. & aedificans adquirit dominium ex Marciano, l. In tantum. ff. de rer. diuis. ibi: "In tantum, vt & soli domini constituantur, qui ibi aedificant," quod etiam de iuregentium competit ex Sceu. l. In littora. ff. ne quid in loco publ. in littore, ait, iuregentium aedificare licere, quod equaliter procedit in mari ex Pomponio l. Quamuis 50. ff. de adq. rer. dom. ibi: "Quod in littore publico, vel in mari construxerimus, nostrum fiat," item de iuregentium competit vnicuique piscari in mari l. Iniuriarum 11. §. si quis me in mari piscari prohibeat. ff. de iniur. & in eo tota Incogniti disputatio versatur, & tamen hec piscatio ab alio occupari potest d. §. si quis, ibi: "Conductori autem veteres interdictum dederunt, si forte hoc publice conduxit", & pluribus alijs exemplis de quibus infra n. 24. cum seq. illud autem aduertendum erit maris occupationem, & possessionem vere, & proprie dari non posse, quemadmodum in terra datur, haec enim pedibus possidetur l. 1. ff. de acq. pos. illud vero nauigatione, aut piscatione quasi occupatur, & adquiritur iuxta ipsius naturam d. §. si quis me in mari, cum vers. seq. l. Sane. ff. de iniur. vnde nihil concludit Incognitus dum ait, quod mare exigua tantum parte occupari potest. Agit enim de vera occupatione, & apprehensione, nos vero de iure maris, quod consistit in nauigando, aut piscando & ideo improprijssime confundit terminos, & quaestionem.