Non obſtat quartũ, quod quid occupatum eſt,[*] occuparivè poteſt, id non eſt iuriſgentiũ, ſicut & mare teſte Marcian in l. Nemo igitur de rer. diui. Marcian. ipſe pro ſe reſpondeat, "Nemo ad littus maris accedere prohibetur piſcandi cauſa, dum tamen villis, monumentis, & ædificijs abſtineat, quia non ſunt iuriſgentium, ſicut & mare," quis ex his verbis deducat niſi Incognitus, quidquid occupari poteſt non eſt iuriſgentiũ, ſicut & mare, leges ſuo marte figens atque refigens? cum propoſitio hæc in iuriſprudentia, & noua, & erronea ſit, nam littora ſunt iuriſgentium ex Marciano l. Quædam. §. & quidem. ff. de rer. diuiſ. §. & quidem Inſt. eod. & "quidem naturali iure omnium communia ſunt illa, aer, aqua profluens & mare, & per hoc littora maris," verba, naturali iure, de iuregentium exponunt interpretes, quo rerum dominia fuerunt diſtincta ex Barone §. flumina, Inſt. de rer. diuiſ. ſed littora occupari poſſunt, & in ea populus Romanus Imperiũ habere poteſt, l. 3. ff. ne quid in loc. publ. & quilibet ædificare, & cõſtruere ex Caio l. Riparũ. §. fin. ff. de rer. diuiſ. Vlp. l. fin. ff. de vſuc. & ædificãs adquirit dominiũ ex Marciano, l. In tantum. ff. de rer. diuiſ. ibi: "In tãtum, vt & ſoli domini conſtituãtur, qui ibi ædificãt," quod etiã de iuregentiũ cõpetit ex Scęu. l. In littora. ff. ne quid in loco publ. in littore, ait, iuregentiũ ædificare licere, quod ęqualiter procedit in mari ex Põponio l. Quamuis 50. ff. de adq. rer. dom. ibi: "Quod in littore publico, vel in mari cõſtruxerimus, nostrũ fiat," itẽ de iuregẽtiũ cõpetit vnicuiq; piſcari in mari l. Iniuriarũ 11. §. ſi quis me in mari piſcari prohibeat. ff. de iniur. & in eo tota Incogniti diſputatio verſatur, & tamẽ hęc piſcatio ab alio occupari poteſt d. §. ſi quis, ibi: "Conductori autem veteres interdictum dederunt, ſi fortè hoc publicè conduxit", & pluribus alijs exẽplis de quibus infra n. 24. cũ ſeq. illud autẽ aduertẽdũ erit maris occupationẽ, & poſſeſsionẽ verè, & propriè dari nõ poſſe, quẽadmodũ in terra datur, hæc enim pedibus poſsidetur l. 1. ff. de acq. poſ. illud verò nauigatione, aut piſcatione quaſi occupatur, & adquiritur iuxta ipſius naturã d. §. ſi quis me in mari, cũ verſ. ſeq. l. Sanè. ff. de iniur. vnde nihil cõcludit Incognitus dùm ait, quòd mare exigua tãtũ parte occupari poteſt. Agit enim de vera occupatione, & apprehẽſione, nos verò de iure maris, quòd cõſiſtit in nauigãdo, aut piſcãdo & ideò improprijſsimè cõfundit terminos, & quæſtionẽ.