Et constat, quia si verum est quod dicit Incog[sect. 31]nitus, quae differentia constituenda erit inter littora, quae nullius sunt, & inter ea quae sunt populi Romani? preterea estó, quod per occupationem populi Romani in littoribus vsui publico praeiudicium inferri non debeat; hoc intelligendum est respectu ipsius populi Romani, non vero aliorum, vt docte obseruat Donellus lib. 4. cap. 2. in eodem loco ab Incognito laudatus: ita verba illa, omnibus hominibus, respectiue explicanda sunt, hoc est omnium gentium attenta rerum natura, vnius populi data occupacione. Sic Theophilus eadem verba prolata a Iustiniano restringit ad omnes homines populi Romani. §. flumina Inst. de rer. diuis. vbi notat Baro. vt supra num. 11. obseruauimus. Congruit etiam quod Vlpianus dixit. "Mare omnium commune esse, sicut & aerem," & tamen admittit piscationem populi, vel Principis priuatiue in mari, vt supra aduertimus n. 25.