Et conſtat, quia ſi verum eſt quod dicit Incog[*]nitus, quæ differentia conſtituenda erit inter littora, quæ nullius ſunt, & inter ea quæ ſunt populi Romani? prętereà eſtó, quod per occupationem populi Romani in littoribus vſui publico præiudicium inferri non debeat; hoc intelligendum eſt reſpectu ipſius populi Romani, non verò aliorũ, vt doctè obſeruat Donellus lib. 4. cap. 2. in eodẽ loco ab Incognito laudatus: ita verba illa, omnibus hominibus, reſpectiuè explicanda ſunt, hoc eſt omnium gentium attenta rerum natura, vnius populi data occupacione. Sic Theophilus eadẽ verba prolata à Iuſtiniano reſtringit ad omnes homines populi Romani. §. flumina Inſt. de rer. diuiſ. vbi notat Baro. vt ſupra num. 11. obſeruauimus. Congruit etiam quod Vlpianus dixit. "Mare omnium commune eße, ſicut & aerem," & tamen admittit piſcationem populi, vel Principis priuatiuè in mari, vt ſupra aduertimus n. 25.