Iuxta quae, ne ab argumenti materia discedamus,[sect. 34] bibere, haurire, lauare, que pertinent ad aquae vsum, omnibus sunt comunia: quia communicari possunt sine detrimento alterius, sic Paulus l. Quaedam. ff. de rer. diuis. "naturali iure communia omnium esse aerem, aquam profluentem, & mare:" profluentem dixit. Non enim aqua omnis iure naturali communis est, sed ea tantum, que profluit; & ita profluit, vt ea quilibet sine alterius damno vti possit, obseruat Conan. d. loco, huc pertinet illud Latone apud Ouid. lib. 6.