Iuxta quæ, ne ab argumẽti materia diſcedamus,[*] bibere, haurire, lauare, quę pertinent ad aquæ vsũ, omnibus ſunt comunia: quia cõmunicari poſſunt ſine detrimento alterius, ſic Paulus l. Quædã. ff. de rer. diuiſ. "naturali iure communia omnium eſſe aerem, aquã profluentem, & mare:" profluẽtẽ dixit. Nõ enim aqua omnis iure naturali communis eſt, ſed ea tantũ, quę profluit; & ita profluit, vt ea quilibet ſine alterius damno vti poſsit, obſeruat Conan. d. loco, hùc pertinet illud Latonę apud Ouid. lib. 6.