Vnum, vel alterum aduertendum duximus,[sect. 39] primum maris occupationem non exqualibet nauigaiione, & piscatione acquiri. Per hos enim actus simpliciter non fit occupatio Pompon. l. Si ager 23. ff. de adquir. rer. dom. "nec piscando quidem retinere poterimus vsum fructum," quem textum si Incognitus inuenisset (Deus bone) nec se ferre posset? & ita audiendus est "Ruynus cons. 28. num. 10. & 11. volum. 1." dum vult quod per nullum cursum ex simplici nauigatione adquiratur ius, sed cum maris proprium ius ad aliquem pertineat, vti possidetis interdictum ei competit, si prohibeatur ius suum exercere, sic Paulus l. Sane. ff. de iniurijs de quo late supra, modos vero, quibus illud assequi possumus, perstringemus cap. 13.