Vnum, vel alterum aduertendum duximus,[*] primum maris occupationem non exqualibet nauigaiione, & piſcatione acquiri. Per hos enim actus ſimpliciter non fit occupatio Pompon. l. Si ager 23. ff. de adquir. rer. dom. "nec piſcando quidem retinere poterimus vſum fructum," quem textum ſi Incognitus inueniſſet (Deus bone) nec ſe ferre poſſet? & ita audiendus eſt "Ruynus conſ. 28. num. 10. & 11. volum. 1." dùm vult quod per nullũ curſum ex ſimplici nauigatione adquiratur ius, ſed cum maris proprium ius ad aliquem pertineat, vti poſsidetis interdictum ei cõpetit, ſi prohibeatur ius ſuum exercere, ſic Paulus l. Sane. ff. de iniurijs de quo latè ſupra, modos verò, quibus illud aſſequi poſſumus, perſtringemus cap. 13.