Quamuis namque ea nauigatio, & protectio[sect. 11] omnibus de iure naturali, seu gentium sint communia, sicut & pleraque, quae in contrarium adducit Incognitus; attamen diuersum, vel populi, vel principis voluntate non nunquam obseruatur, nam & Imperator mundi (hoc est partis sibi subiecte, vt supra obseruauimus) dominus est, & lege a se probata mare iudicatur l. Deprecatio. ff. ad l. Rhod. Alciat. 2. disp. cap. 5. itaque Princeps circa haec, vt ex aequo bono visum ei fuerit, statuere potest, neque enim Augusti potestas minor est, quam publicae legis. §. nemo retia de pace tuenda; lege autem publica etiam mari seruitus imponi l. Venditor in princ. a sensu contrario. ff. communia praed. & maris proprium ius ad aliquem priuatum sic pertinere potest, vt prohibito ius suum exercere, vti possidetis interdictum responsum sit competere l. Sane si maris de iniurijs, idem etiam priuati iuris per longissimum tempus viuorum memoriam superantis praescriptionem adquiri in mari posse, sicut & in fluminibus receptum est, l. Si quisquam de diuers. l. Vsum aquae. C. de aquaeductu, iuncta l. 1. §. vltim. de aqua pluuia arcend. quod quidem vel maxime obtinebit, sicubi non praescriptione modo, sed consuetudine quoque aliquid sit iuris naturalis gentium ve placitis circa vsum maris detractum, aut immutatum. Nam ea, quae longa consuetudine comprobata sunt, ac per annos plurimos obseruata, non minus quam ea, quae scripta sunt, iura seruantur, si vero nihil iuris specialis, vel Principis autoritate, vel praescriptione, vel consuetudine, quaesiti proponatur, illud ius obtinebit, nempe vt mare, marisque littora omnium existimentur esse communia, ita eleganter discurrit Claudius. §. & quidem Inst. de rer. diuisione.