Quamuis namque ea nauigatio, & protectio[*] omnibus de iure naturali, ſeu gẽtium ſint cõmunia, ſicut & pleraque, quæ in contrarium adducit Incognitus; attamẽ diuersũ, vel populi, vel principis voluntate non nunquam obſeruatur, nam & Imperator mundi (hoc eſt partis ſibi ſubiectę, vt ſupra obſeruauimus) dominus eſt, & lege à ſe probata mare iudicatur l. Deprecatio. ff. ad l. Rhod. Alciat. 2. diſp. cap. 5. itaque Princeps circa hæc, vt ex æquo bono viſum ei fuerit, ſtatuere poteſt, neque enim Auguſti poteſtas minor eſt, quam publicæ legis. §. nemo retia de pace tuenda; lege autẽ publica etiam mari ſeruitus imponi l. Venditor in princ. à ſenſu contrario. ff. communia præd. & maris proprium ius ad aliquem priuatum ſic pertinere poteſt, vt prohibito ius ſuum exercere, vti poſsidetis interdictum reſponſum ſit competere l. Sanè ſi maris de iniurijs, idem etiam priuati iuris per longiſsimum tempus viuorum memoriam ſuperantis præſcriptionem adquiri in mari poſſe, ſicut & in fluminibus receptum eſt, l. Si quiſquam de diuerſ. l. Vſum aquæ. C. de aquæductu, iuncta l. 1. §. vltim. de aqua pluuia arcend. quod quidem vel maximè obtinebit, ſicubi non præſcriptione modo, ſed conſuetudine quoque aliquid ſit iuris naturalis gentium ve placitis circa vſum maris detractum, aut immutatum. Nã ea, quæ longa conſuetudine comprobata ſunt, ac per annos plurimos obſeruata, non minus quam ea, quæ ſcripta ſunt, iura ſeruantur, ſi verò nihil iuris ſpecialis, vel Principis autoritate, vel præſcriptione, vel cõſuetudine, quæſiti proponatur, illud ius obtinebit, nẽpe vt mare, mariſque littora omnium exiſtimentur eſſe communia, ita eleganter diſcurrit Claudius. §. & quidem Inſt. de rer. diuiſione.