Que Pauli & sequacium opinio indistincte ve[sect. 30]ra non est, quia Iurisconsultus. l. Si quisquam 7. de diuers. & temporalibus, ad adquirendum ius prohibitionis requirit, quod prohibens pluribus annis solus piscatus sit; & constat quia in his rebus ita vsus communis est, vt tamen alios prohibere non possit l. Imperatores de seruit. rustic. l. Nemo de rer. diuis. & prohibitus agit iniuriarum actione l. iniuriarum. §. si quis me de iniurijs l. 2. §. si quis in mari ne quid in loco publico, vnde vt alijs prohibere possit, necessaria est praescriptio ex doctrina glos. primae in l. Sane, ff. de iniurijs, & verb. omnibus. §. flumina Institut. de rerum diuis. vbi faber post princip. & Dec. cons. 270. n. 11.