Quę Pauli & ſequacium opinio indiſtincte ve[*]ra non eſt, quia Iuriſconſultus. l. Si quiſquam 7. de diuerſ. & temporalibus, ad adquirendum ius prohibitionis requirit, quod prohibens pluribus annis ſolus piſcatus ſit; & conſtat quia in his rebus ita vſus communis eſt, vt tamen alios prohibere non poſsit l. Imperatores de ſeruit. ruſtic. l. Nemo de rer. diuiſ. & prohibitus agit iniuriarum actione l. iniuriarũ. §. ſi quis me de iniurijs l. 2. §. ſi quis in mari ne quid in loco publico, vndè vt alijs prohibere poſsit, neceſſaria eſt præſcriptio ex doctrina gloſ. primæ in l. Sanè, ff. de iniurijs, & verb. omnibus. §. flumina Inſtitut. de rerum diuiſ. vbi faber poſt princip. & Dec. conſ. 270. n. 11.