Ex his conſtat planè de Luſitanorum iure cir[*]ca Indicam nauigationem, ſiue pręoccupationẽ, ſiue præſcriptionem, ſiue conſuetudinem immemorialem cõſideres: de præoccupatione patet ex omnium confeſsione, & ex his, quæ latè congeſsimus cap. 3. cum ſeq. ſi vero pręſcriptionem etiam immemorialem reſpicias, idem quoque dicendũ erit: nam ius illud Indicæ nauigationis Luſitanis priuatiuè iam inde à Martino V. competiuit, à quo impetratum eſt, (quod ipſum ab alijs de inde Pontificibus confirmatum conſtat ex relatis ſupra cap. 7.) vt quidquid à Canaria ad vltimam vſque Indiam patefieret, id quam optimo iure, & cõditione Luſitanicæ ditionis eſſet ad Henrici Luſitanię Infantis inſtantiam, ne conquirendi ardor in poſteris refrigeſceret, Maff. lib. 1. hiſtor. Indic. pag. 5. Martinus vero ad ſummum Pontificatus faſtigium aſſumptus eſt anno 1417. Platina, Illeſcas, & cæteri, idem quoque conceſsit Sixtus IIII. anno 1481. in bulla incipit. Æterni Regis clementia; quæ originaliter continetur in archiuo Regio olyſipponenſi, Nicolai IIII. & Calixti III. ſimiles bullas referens, iam enim oſtendimus cap. 8 deſtinationem illam de ſe ſufficientem eſſe ad adquirendum priuatiuè ius nauigationis in omnem Indiæ tractum, tametſi actualiter quilibet locus occupatus non eſſet, & à ducentis plus annis ius hoc vim, & effectum obtinuit.