Si vero adiungas titulum Pontificium, quo Lu[sect. 44]sitaniae Reges ius hoc nauigandi tuentur, sufficit vtique spatium 40. annorum: hec namque prescriptio immemoriali aequiualens est etiam in his, in quibus ius resistit, vt Pontifices decidere capit. 1. vbi glos. de praescript. in 6. capit. cum personae. ยง. quod si tales de priuileg. in 6. obseruat post alios Molin. lib. 2. capit. 6. numer. 52. haec exabundanti dicta intelligantur. Nam supra aduertimus principem supremum praescriptione ad occupanda loca publica non indigere.