Si verò adiungas titulum Pontificium, quo Lu[*]ſitaniæ Reges ius hoc nauigandi tuentur, ſufficit vtique ſpatium 40. annorum: hęc namque pręſcriptio immemoriali æquiualens eſt etiam in his, in quibus ius reſiſtit, vt Pontifices decidere capit. 1. vbi gloſ. de præſcript. in 6. capit. cum perſonæ. §. quòd ſi tales de priuileg. in 6. obſeruat poſt alios Molin. lib. 2. capit. 6. numer. 52. hæc exabundanti dicta intelligantur. Nam ſupra aduertimus principem ſupremum præſcriptione ad occupanda loca publica non indigere.