Et in his terminis cessat legis prohibitio l. Vsucapionem[sect. 14]. ff. de vsucap. quae tantum locum habet contra priuatos inferiores, nec supremum Principem ligat, cum de iure sit supra ius cap. proposuit de conces. praeb. & procedit opinio Menchacae Illust. ca. 51. nu. 28. cum seqq. dum habet quod leges vnius populi, seu Prouinciae subditos alterius, seu Principes alienos non comprehendunt, ac proinde ad argumentum responderi potest maris vsum de iuregentium omnibus publicum, posse tamen ex parte fieri publicum vnius populi in alterius exclusionem, prout supra resoluimus & ita leges, l. Vlt. de vsucap. l. Prescriptio. C. de operibus publicis, quae vsucapionem prohibent in rebus publicis, procedunt & vim habent ex ciuitatis moribus; prout loquitur Paulus l. Si in emptione. ยง. omnium de contrah. empt. cui subtiliter alludit Papinianus l. Vlt. de vsucap. ibi: "Praescriptio longae possessionis ad obtinenda loca iurisgentium publica concedi non solet", vbi ad mores, & consuetudinem se refert, non ad naturae prohibitionem.