Sextum aptius sic proponi potest: cuilibet in[sect. 29] mari, vel flumine publico nauigare l. 1. in princip. de flumin. l. Vnica in principio, vt in flumine publico nauigare liceat, & piscari l. Nemo. l. In mari de rer. diuis. de iuregentium competit, & haec licentia dicitur competere per modum facultatis l. 2. §. si quis in mari, ne quid in loco publ. l. Iniuriarum. §. si quis me, de iniur. quemadmodum & ire per viam publicam quaedam facultas est l. 2. de via publica, sed qui vtitur iure communi sibi competenti, eo iure vti censetur, ac perconsequens ex tali obseruantia non inducitur praescriptio, aut consuetudo ex Dominic. capitul. 1. de rescriptis in sexto, & in specie Carolo Ruyno consil. 28. a numer. 9. versic. sed his volumin. 1. & ratio rationis est, quia sine possessione nulla currit praescriptio l. Sine possessione de vsucapion. & regul. sine possessione in 6. hic autem non datur possessio diuersa a iuris communis facultate, igitur praescriptio dari non potest.