Sextum aptius ſic proponi poteſt: cuilibet in[*] mari, vel flumine publico nauigare l. 1. in princip. de flumin. l. Vnica in principio, vt in flumine publico nauigare liceat, & piſcari l. Nemo. l. In mari de rer. diuiſ. de iuregentium competit, & hæc licentia dicitur competere per modum facultatis l. 2. §. ſi quis in mari, ne quid in loco publ. l. Iniuriarũ. §. ſi quis me, de iniur. quẽadmodũ & ire per viam publicam quædam facultas eſt l. 2. de via publica, ſed qui vtitur iure communi ſibi competenti, eo iure vti cenſetur, ac perconſequens ex tali obſeruantia non inducitur præſcriptio, aut conſuetudo ex Dominic. capitul. 1. de reſcriptis in ſexto, & in ſpecie Carolo Ruyno conſil. 28. à numer. 9. verſic. ſed his volumin. 1. & ratio rationis eſt, quia ſine poſſeſsione nulla currit præſcriptio l. Sine poſſeſsione de vſucapion. & regul. ſine poſſeſsione in 6. hic autem non datur poſſeſsio diuerſa à iuris communis facultate, igitur præſcriptio dari non poteſt.