Non obstat octauum scilicet ad praescriben[sect. 41]dum ius nauigationis, piscationis, & similium requiri prohibitionem contra alios, ita vt praescriptio incipiat a tempore prohibitionis, nec sufficiat contra aliquos (quia contra hos prohibitos tantum praescriptum erit) sed contra omnes, quibus praeiudicium inferri praetenditur ex doctrina glossae verbo, formam in l. Qui luminibus. ff. de seruitut. vrbanorum & verb. Alciaten. in cap. Abbate de verborum recepta ex Balbo de praescription. 4. part. quintae, question. 5. Couar. regul possessor 2. par. §. 4. num. 6. & Padilla a numer. 14. post glos. 1. in l. 1. C. de seruitut. dum docent in seruitutibus negatiuis incipere praescriptionem a tempore prohibitionis, & in nostra specie difficultati sucumbentes sentiunt, & requirunt Faber numer. 2. §. flumina, Institut. de rerum diuisione, Ruynus consil. 28. numer. 11. libr. 1. Aymon de antiquit. 4. part. cap. materia numer. 81. Rolandus cons. 5. num. 68. volum. 1. Boerius decis. 125. num. 5. & Molin. de iustit. tract. 2. disp. 70. vers. quod idem.