Non obſtat octauum ſcilicet ad præſcriben[*]dum ius nauigationis, piſcationis, & ſimilium requiri prohibitionem contra alios, ita vt præſcriptio incipiat à tempore prohibitionis, nec ſufficiat contra aliquos (quia contra hos prohibitos tantum præſcriptum erit) ſed contra omnes, quibus præiudicium inferri prætẽditur ex doctrina gloſſæ verbo, formam in l. Qui luminibus. ff. de ſeruitut. vrbanorum & verb. Alciaten. in cap. Abbate de verborum recepta ex Balbo de præſcription. 4. part. quintæ, quęſtion. 5. Couar. regul poſſeſſor 2. par. §. 4. num. 6. & Padilla à numer. 14. poſt gloſ. 1. in l. 1. C. de ſeruitut. dum docent in ſeruitutibus negatiuis incipere præſcriptionem à tempore prohibitionis, & in noſtra ſpecie difficultati ſucumbentes ſentiunt, & requirunt Faber numer. 2. §. flumina, Inſtitut. de rerum diuiſione, Ruynus conſil. 28. numer. 11. libr. 1. Aymon de antiquit. 4. part. cap. materia numer. 81. Rolandus conſ. 5. num. 68. volum. 1. Boerius deciſ. 125. num. 5. & Molin. de iuſtit. tract. 2. diſp. 70. verſ. quod idem.