Idem quoque de Batauis est dicendum, licet[sect. 48] enim ex occasione rebellionis contra suum Principem naturalem, nostrum nauigationis Indice, & commercij ius infestauerint, non tamen id sunt ausi regnantibus Emmanuele, Ioanne III. Sebastiano, & Henrico, cum quibus illi, sicut & ceteri Christiani orbis Principes inuiolatam pacem seruarunt, sed postquam Philippus I. Lusitaniae Regni possessionem cepit, quod contigit anno a partu virginis 1580. Duard. Nonius in genealogia Regni Lusitaniae sub Philippo I. Herrera hist. vniuers. 2. tom. lib. 10. a cap. 2. Martin. Carrillo in annalibus cent. 16. lib. 6. anno 1580. & tunc sub rebellionis, & belli colore nullum ius contra suum Principem consequi potuere nisi verum sit, quod