Probant namque praescriptionem admitti posse in rebus publicis a tempore prohibitionis, cui prohibiti acquiescant, ergo ex eorum confessione, & sententia ius hoc prescriptibile est. Est enim celebris doctrina Bald. l. 1. C. quando non petentium partes, recepta ex Garc. de nobilit. glos. 12. n. 82. singulariter decidentis illud quod non est renunciabile, non esse prescriptibile, ergo si est renunciabile, est prescriptibile, cum contrariorum eadem sit diciplina, vt docet Consultus l. fin. in fin. ff. de legat. 3. ornat Euerard. loco 19. conducit illud, quod resoluimus sup. cap. 7. in fin. & ipse Menchaca Illustr. cap. 89. num. 37. ad fin. probat illud quod ex concessione expressa fieri potest, ad quiri etiam posse ex tacita, & perconsequens ex praescriptione.