Fr. Antonius Laurerius Franciscanus e Soco[sect. 10]tora Indiam petens ad Suriatum orae Cambaice facto naufragio cum aliquot Lusitanis ad Mamudium Regem captiuus abducitur; cum iam diu in eo seruitio degerent, atque ad eos eximendos accederet nemo; Laurerius omnium consensu delectus est, qui Goam de redemptione contenderet, ea lege, vt si nihil transigisset; intra certum diem bona fide rediret, atque eius reuersionis quasi obsidem, & pignus horridum sunem, quo cingebatur; reliquit Regi: vt Goam peruenit, absente per id tempus Praetore, nihil decidi super tanta re potuit, ita infecto negotio protinus, vt promiserat in Cambaiam reuertit. Que res tanta admiratione Regem affecit, perpuratosque, vt confestim sine vllo pretio, quin etiam ornatos, lautosque Lusitanos benigne dimiserint; neque id modo Laurentij virtus, & sanctitas consecuta est, verum etiam apud illas nationes non parua cum vtilitate egregiam probitatis existimationem, & famam nomi m Lusitano peperit: sane quam egregio documento non solum ad conscientiae fructum, & officij religionem, sed etiam ad opes, & gloriam, constantia promissorum, & fide nihil in rebus humanis esse praestantius, ex Maffaeo lib. 5. hist. Indicar. pag. mihi 115.