Fr. Antonius Laurerius Franciſcanus è Soco[*]tora Indiam petens ad Suriatum oræ Cambaicę facto naufragio cum aliquot Luſitanis ad Mamudium Regem captiuus abducitur; cum iam diu in eo ſeruitio degerent, atque ad eos eximendos accederet nemo; Laurerius omnium conſenſu delectus eſt, qui Goam de redemptione contẽderet, ea lege, vt ſi nihil tranſigiſſet; intra certum diem bona fide rediret, atque eius reuerſionis quaſi obſidem, & pignus horridum ſunem, quo cingebatur; reliquit Regi: vt Goam peruenit, abſente per id tempus Prætore, nihil decidi ſuper tanta re potuit, ita infecto negotio protinus, vt promiſerat in Cambaiam reuertit. Quę res tanta admiratione Regem affecit, perpuratoſque, vt confeſtim ſine vllo pretio, quin etiam ornatos, lautoſque Luſitanos benigne dimiſerint; neque id modo Laurentij virtus, & ſanctitas conſecuta eſt, verum etiã apud illas nationes non parua cum vtilitate egregiam probitatis exiſtimationem, & famam nomi m Luſitano peperit: ſane quam egregio documẽto non ſolum ad conſcientiæ fructum, & officij religionem, ſed etiam ad opes, & gloriam, conſtãtia promiſſorum, & fide nihil in rebus humanis eſſe præſtantius, ex Maffæo lib. 5. hiſt. Indicar. pag. mihi 115.