Alfonsus legionis Castellaeque Rex Alfonsum[sect. 3] Principem, qui primus postea Lusitanos Regio nomine est moderatus, intra oppidum Guimaranis obsidebat, eo animo, vt prius oppidum capere, quam inde castra mouere constituerit: Egas Moniz, qui minorem Alfonsi Lusitani aetatem rexerat, & tunc pro ea auctoritate, & gratia, qua valebat vnus maxime res communes prudentia, consilioque gubernabat: ex oppido egressus, factaque Regis conueniendi potestate, ita eius animum flexit, vt pace facta ijs conditionibus, quas ferre ipse voluit, obsidio soluta fuerit: fidei datae cum post annos aliquot Alfonsus Lusitanus immemor esse videretur; toletum Egas abijt ad Regem, collum laqueo implicitus, vt capitis supplicio Sacramenti religione exolueretur, quod se inuito violatum esse excusabat. Tanti viri squalore, & lacrymis Rex ad misericordiam flexus impunitatem dedit, ex Marian. libr. 10. de reb. Hispan. cap. 13. ad finem.