Bataui vero contra suum Principem rebella[sect. 5]runt, quo nihil miserius, nihil foedius, & mare calamitatum ait Lypsius pol. lib. 6. c. 1. nec subditus contra Principem naturalem licet malum, crudelem, & tyrannum aliquid moliri potest, Bodinus de republica lib. 2. ca. 5. Nam cum reipublicae iniurie nobis tolerandae sint, & Regum etiam, qui rei publicae parentes sunt, offensiones perferendae; Quoniam iniuria nec in parentibus, nec in patria vendicanda est, quibus post Deum, vitam, ingenium, & disciplinam debemus; neque naturae repugnare, nec patriam laedere, neque fidem frangere, quamuis omnibus iniurijs oneratus sis, vnquam licebit, Osor. de reb. Emman. lib. 11. pagin. mihi 422.