Bataui vero contra ſuum Principem rebella[*]runt, quo nihil miſerius, nihil fœdius, & mare calamitatum ait Lypſius pol. lib. 6. c. 1. nec ſubditus contra Principem naturalem licet malum, crudelem, & tyrãnum aliquid moliri poteſt, Bodinus de republica lib. 2. ca. 5. Nam cum reipublicæ iniurię nobis tolerandæ ſint, & Regum etiam, qui rei publicæ parentes ſunt, offenſiones perferendæ; Quoniam iniuria nec in parentibus, nec in patria vendicanda eſt, quibus poſt Deum, vitam, ingenium, & diſciplinam debemus; neque naturæ repugnare, nec patriam lædere, neque fidem frangere, quamuis omnibus iniurijs oneratus ſis, vnquam licebit, Oſor. de reb. Emman. lib. 11. pagin. mihi 422.