Quid commemorem Æthiopiam deuictam;[*] Arabię, & Perſidos vrbes munitiſsimas expugnatas; Indiam duriſsimo bello ſuperatam; Turcarũ potentiam in illis partibus noſtrorum virtute repreſſam, atque conuulſam; rebellium & piratarũ vires fractas, tanta eſt enim rerum à noſtris geſtarum magnitudo tanta copia, vt neque poſsit quiſquam, ne ſi mentiri quidem velit, maiora configere, neque vera conſectans, omnia breui temporis ſpatio perſequi, quæ omnia ſine Dei immortalis ope præſentiſsima fieri non potuere. Neque enim ita noſtrorum audaciam, & domeſticam, natiuamque indolem amabo, vt res tantas humana prudentia, atque viribus, & non potius diuino cõſilio, & numine geſtas exiſtimem. Neque enim calliditate Mauri, neque apparatu bellico Turcæ, neque numero Arabes, neque nauibus militibus, & armis Bataui longe ſuperiores à noſtris vinci potuerunt; ſola pietate, atque ſanctiſsima Chriſti religione, quæ in noſtris ſemper eluxit, ſuperati, atque diſsipati ſunt, vt proſequitur Oſor. de nobil. Chriſt. lib. 3. pag. mihi 241. vt merito Poeta libr. 10. canere poſſet.