Comprobauit & idem speciosa illa crux san[sect. 18]guineis, & in speciem recentibus compersa guttis, quadrato lapide insculpta, ad cuius amplexus, & oscula Diuus Thomas a barbaris mactatus fertur vt note circulum ambientes a peritissimis linguarum Brachmanis explicatae declarant, Lusitanis ad Sacelli aedificationem fundamentum aperientibus inuenta anno 1548. nam dum in illius cultum octo diebus ante Christi Domini Tribus ante Apostoli natalem, cum ab Ecclesia expectatio virginei partus celebratur, Christiani in eam aediculam rei diuinae causa conuenerant, simul atque ab diacono coeptum Euangelium est, vniuerso inspectante populo cruz modicis primo stillis, largo deinde sudore manauit, admota tersui linteola sacra cruentas ebibere maculas, color etiam crucis e candido sensim in pallidum, epallido in atrum, ex atro in caeruleum splendore cessit, ac tandem, sacrificio peracto natiuus redijt, id quod in eadem anniuersarij die, & in Euangelij inchoatione, eijsdem circunstantijs non semel contigisse testantur, ex alijs Maffaeus lib. 12. ad fin. histor. Indic. Lucena lib. 3. cap. 5. in vita Xauerij, qui non insubtiliter colorum mutationes exponit, quae quidem miracula, & Euangelio astruxere fidem, & Lusitanis ad omne periculum, & dimicationem pro crucis trophaeo subeundam animos addidere.