In secundo vero casu quando extraneus aliquo[sect. 3] rerum vsu extreme, vel grauiter indiget, non potest illo licite prohiberi, tum quia charitatis lex id postulat, tum etiam quia rerum diuisio praeiudicare non potuit, quominus vnusquisque, etiam inuitis dominis, ea re vtatur, qua extreme indiget, Molin. 2. disp. 105. vers. At nobis, recte igitur Cicero offic. 1. "Quid tam commune, quam mare fluctuantibus, littus eiectis," refertur ab Incognito cap. 5.