In ſecundo vero caſu quando extraneus aliquo[*] rerum vſu extremè, vel grauiter indiget, non poteſt illo licitè prohiberi, tùm quia charitatis lex id poſtulat, tùm etiam quia rerum diuiſio præiudicare non potuit, quominus vnuſquiſque, etiam inuitis dominis, ea re vtatur, qua extremè indiget, Molin. 2. diſp. 105. verſ. At nobis, rectè igitur Cicero offic. 1. "Quid tàm commune, quàm mare fluctuantibus, littus eiectis," refertur ab Incognito cap. 5.