Immoratur Incognitus in verbo inuentionis se[sect. 14] Iuris Consultum, & Grammaticum iactans, asseritque falso Lusitanos dicere se Indiam inuenisse, nam tota Latinitas (ait) quod adepti sumus idem demum inuenisse nos dicit, cui oppositum est perdere, & ita inuenire est in possessionem venire, l. si barsatorem, C. de fideiussor. quaestio haec nominalis non cum Lusitanis, quorum nullum citat Incognitus, sed cum Ang. Polit. vbi proxime cum alijs grauissimis viris, cum Iuris C. imo & cum ipso Cicerone ineunda est, a quibus initia Graece, Latineque loquendi sumere debemus: differre namque inuenire ab occupare diserte mihi probat Vlpianus ab Incognito citatus in l. 1. de adquirenda possessione, ibi: "Margaritae in littoribus inuentae eius fiunt, qui primus earum possessionem nactus est," idem significauit Gordianus Imperator in d. l. si barsatorem, dum Consultus decidit in ea specie qui se latronem inuenturum promisit, non satisfacere, si oculis notet, nisi in iudicio sistat, vt ex effectu, & intentione potius pacti, quam ex stricta verbi proprietate subsequens ab anteccedenti deducatur, vt habet summarium: inuenire ergo varias habet significationes, tam apud bonos authores, quam apud Iuris Consultos, vt ex Cicerone probat Nizolius verb. inuenire, & verb. inuentio, Calepin. Thesauro, & ex alijs Conanus ab Incognito citatus, lib. 3. cap. 3. ad finem, sufficiat contra Incognitum illud Martialis, libr. 5. Epigr. 11. in emendatis.