Immoratur Incognitus in verbo inuentionis ſe[*] Iuris Conſultum, & Grammaticum iactans, aſſeritque falſo Luſitanos dicere ſe Indiam inueniſſe, nam tota Latinitas (ait) quod adepti ſumus idem demum inueniſſe nos dicit, cui oppoſitum eſt perdere, & ita inuenire eſt in poſſeſsionem venire, l. ſi barſatorem, C. de fideiuſſor. quæſtio hæc nominalis non cum Luſitanis, quorum nullum citat Incognitus, ſed cum Ang. Polit. vbi proxime cum alijs grauiſsimis viris, cum Iuris C. imo & cum ipſo Cicerone ineunda eſt, à quibus initia Græcè, Latineque loquendi ſumere debemus: differre namque inuenire ab occupare diſertè mihi probat Vlpianus ab Incognito citatus in l. 1. de adquirenda poſſeſsione, ibi: "Margaritæ in littoribus inuentæ eius fiunt, qui primus earum poſſeſsionem nactus est," idem ſignificauit Gordianus Imperator in d. l. ſi barſatorem, dum Conſultus decidit in ea ſpecie qui ſe latronem inuenturum promiſit, non ſatisfacere, ſi oculis notet, niſi in iudicio ſiſtat, vt ex effectu, & intentione potius pacti, quam ex ſtricta verbi proprietate ſubſequens ab anteccedenti deducatur, vt habet ſummarium: inuenire ergo varias habet ſignificationes, tàm apud bonos authores, quàm apud Iuris Conſultos, vt ex Cicerone probat Nizolius verb. inuenire, & verb. inuentio, Calepin. Theſauro, & ex alijs Conanus ab Incognito citatus, lib. 3. cap. 3. ad finem, ſufficiat contra Incognitum illud Martialis, libr. 5. Epigr. 11. in emendatis.