Nos vt satisfaciamus, prenotabimus prius, quod[sect. 5] Bataui non solum ad Iauam, Taprobanem, & Moluccas nauigant, vt affirmat Incognitus, sed ad caeteras Indiae insulas, & terras etiam illas, quae nostro dominio, & ditioni sunt subiectae, nosque a possessione detrudere omnibus viribus conantur.