Hi autem Sacerdotes propter finem, ad quem[sect. 14] deputati erant, in magno pretio, & honore in omni repub. semper habiti sunt, sic ab AEgyptijs, qui creati erant, Genes. 41. alebantur, & a tributis erant exempti, Genes. 47. Is autem honos praecipue summo Sacerdoti, seu Pontifici deferebatur, ex Fenestella de Sacerdotibus Roman. cap. 5. Agellio lib. 10 cap. 15. Plutarc. problem. 42. & 48. Alex. ab Alex. dierum genial. lib. 2. cap. 8. elegantius Tullius in exordio pro domo sua ad Pontifices, "quod si vllo tempore magna causa in Sacerdotam populi Romani iudicio, ac potestate versata est, haec profecto tanta est, vt omnis reipub. dignitas, omnium ciuium salus, vita, libertas, arae, foci, Dij Penates, bona fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei, potestatique commissa, & credita esse videbantur."