At vero potestas temporalis, seu politica Re[sect. 19]gi, aut Principi reip. a Deo tanquam naturae auctore mediante lumine naturali, rei publicae electione, seu translatione concessa fuit, vt cum resp. non posset per se ipsam hanc potestatem exercere; attento, & cogente naturae iure, in vnum, vel plures conferre eam tenebatur, eamque transtulit in Principem, l. 1. ff. de constit. Princip. vt ab illo tanquam a fonte in reliquos inferiores reip. magistratus dimanaret cap. cum ad verum 96. distinctione capit. solitae de maioritate, resoluunt post alios Auendan. libr. 1. de exequend. capit. 1. numer. 6. vers. sicut, Couar. pract. cap. 1. num. 6. Nauar. cap. nouit notab. 3. num. 85. Molin. disput. 26. Suar. lib. 3. de Primatu Rom. Pontif. cap. 2. cap. 3. cap. 6. n. 17. & licet aliquando ex speciali priuilegio non nulli Reges in lege scripta a Deo immediate electifuerint, vt de Dauid tenet Sot. lib. 4. de iust. q. 2. art. 1. de Saule, & Dauid Abulensis 1. reg. c. 11. q. 22. cum seqq. Nau. in c. nouit not. 3. n. 33. & 147. hoc tamen priuilegium alijs non conuenit, nec concessum reperitur ex Suar. lib. 3. c. 3. n. 10. & probatur ex illa speciali Deu. 17. prohibitione, "non poteris alterius gentis hominem Regem facere," ergo ad populum Regis electio pertinebat, imo praedictos Reges ex nutu, & voluntate Dei designatos fuisse, electos vero immediate a populo contendit Suarez d. cap. 10. a num. 5. post Bellarm, quem citat.