Differunt quoque, & praecipue ex fine, in quem[sect. 20] vtraque potestas principaliter dirigitur. Etenim Ecclesiastica, seu spiritualis in finem supernaturalem, & media eidem conuenientia, vt bene viuamus in spiritualibus quo ad animum, & vitam aeternam, ordinatur, iuxta illud Pauli ad Ephes. 4. "ad consummationem sanctorum," & ad Hebraeos 13. "Obedite praepositis vestris: ipsi enim peruigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri," capit. cum ad verum, ibi: "Vt Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent," cap. duo sunt 96. dist. vbi Gelasius Papa ad Anastasium Imperatorem, "in quibus tantum grauius pondus est Sacerdotum, quanto etiam pro ipsis Regibus hominum in diuino sunt reddituri examine rationem."