Differunt quoque, & præcipuè ex fine, in quem[*] vtraque poteſtas principaliter dirigitur. Etenim Eccleſiaſtica, ſeu ſpiritualis in finem ſupernaturalem, & media eidem conuenientia, vt benè viuamus in ſpiritualibus quo ad animum, & vitã æternam, ordinatur, iuxta illud Pauli ad Epheſ. 4. "ad cõſummationẽ ſanctorum," & ad Hebræos 13. "Obedite præpoſitis vestris: ipſi enim peruigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri," capit. cum ad verum, ibi: "Vt Christiani Imperatores pro æterna vita Pontificibus indigerent," cap. duo ſunt 96. diſt. vbi Gelaſius Papa ad Anaſtaſium Imperatorem, "in quibus tantum grauius pondus est Sacerdotum, quanto etiam pro ipſis Regibus hominum in diuino ſunt reddituri examine rationem."