Nec obstat, quod in lege naturae (vt n. 2. & 15. os[sect. 36]tendimus) potestas regalis cum spirituali coniuncta erat, ergo hoc ius naturae manet integrum in lege gratiae. Respondetur namque has duas potestates non esse coniunctas de iure naturae, sed ex reip. dispositione eam deputationem tunc temporis pendisse; sic Imperatores Romani non semper erant Pontifices summi, & Regibus eiectis constitutus est summus Pontifex, apud Romanos, absque vlla Regia dignitate, quae apud senatum mansit, vt constat ex Liuio, & alijs, & in lege veteri diuisa sunt officia, vt constat ex 2. Paralip. c. 19. "Amarias, inquit Iosaphat Rex optimus, Sacerdos, & Pontifex in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit: Porro Zabadias super ea opera erit, que ad Regis officium pertinent," & 2. Paralipom. 26. Ozias Rex, quia in Sacerdotis officium ingerere se voluit, continuo grauissima lepra diuinitus percussus est, & Saul eandem ob causam a Deo reiectus, & Regno priuatus est 1. Reg. c. 13. aduertit Becca. 2. tom. opusc. 11. lib. 1. de triplici sacrificio c. 8. Ergo in lege gratiae mutari potuit, diuidi, & distingui, prout distinctas testatur Nicolaus. Papa ad Michaelem Imperatorem in c. cum ad verum, ibi: "Idem Mediator Dei, & hominum homo Iesus Christus actibus proprijs, & dignitatibus distinctis, officia potestatis vtriusque discreuit," & merito cum munera Sacerdotum nouae legis sint augustiora, vt in proposito obseruant Bellar. lib. 1. de Rom. Pont. ca. 7. col. 3. ad fin. Sua. li. 3. de Primat. Ro. Pon. c. 9. a n. 3.