Nec obſtat, quòd in lege naturæ (vt n. 2. & 15. oſ[*]tendimus) poteſtas regalis cum ſpirituali coniuncta erat, ergò hoc ius naturæ manet integrum in lege gratiæ. Reſpondetur namque has duas poteſtates non eſſe coniunctas de iure naturæ, ſed ex reip. diſpoſitione eã deputationem tunc temporis pendiſſe; ſic Imperatores Romani non ſemper erãt Põtifices ſummi, & Regibus eiectis cõſtitutus eſt ſummus Pontifex, apud Romanos, abſque vlla Regia dignitate, quæ apud ſenatum manſit, vt conſtat ex Liuio, & alijs, & in lege veteri diuiſa ſunt officia, vt conſtat ex 2. Paralip. c. 19. "Amarias, inquit Ioſaphat Rex optimus, Sacerdos, & Pontifex in omnibus, quæ ad Deum pertinent, præſidebit: Porrò Zabadias ſuper ea opera erit, que ad Regis officium pertinent," & 2. Paralipom. 26. Ozias Rex, quia in Sacerdotis officiũ ingerere ſe voluit, continuo grauiſsima lepra diuinitus percuſſus eſt, & Saul eãdẽ ob cauſam à Deo reiectus, & Regno priuatus eſt 1. Reg. c. 13. aduertit Becca. 2. tom. opuſc. 11. lib. 1. de triplici ſacrificio c. 8. Ergo in lege gratiæ mutari potuit, diuidi, & diſtingui, prout diſtinctas teſtatur Nicolaus. Papa ad Michaelem Imperatorẽ in c. cũ ad verum, ibi: "Idẽ Mediator Dei, & hominũ homo Ieſus Christus actibus proprijs, & dignitatibus diſtinctis, officia poteſtatis vtriuſque diſcreuit," & meritò cũ munera Sacerdotũ nouæ legis ſint auguſtiora, vt in propoſito obſeruãt Bellar. lib. 1. de Rom. Põt. ca. 7. col. 3. ad fin. Sua. li. 3. de Primat. Ro. Pon. c. 9. à n. 3.