Tertio deducitur potestatem Ecclesiasticam,[sect. 37] seu spiritualem superiorem esse politicae, seu temporali. Cum enim eius finis sit aeterna beatitudo, & omnia temporalia vltimo fine ad illam dirigantur, Plato lib. 1. de legibus, "oportet, inquit, vt legislator eum ordinem sequatur, vt humana ad diuina vbique referantur," D. Augustin. de ciuitat. Dei libr. 19. capit. 17. Bellarm. libr. 5. de Rom. Pont. c. 7. rat. 1. & spiritualis potestas dirigat principaliter in illum finem, vt supra num. 20. probatum est: & omnis ars, seu potentia, ad quam directe pertinet finis, potest disponere de his, quae sunt ad finem, vt cum Philosopho. 1. Ethicorum cap. 1. docet D. Thom. 2. 2. quaest. 40. artic. 2. ad 3. vt infra latius; consequitur temporalem potestatem inferiorem esse spirituali, & subordinatam. Nam sicut ars fraenifactiua, vel nauisfactiua inferior est respectu artis equestris, seu nauigatoriae, ad quam ordinatur, ex Arist. d. cap. 1. sic potestas temporalis inferior est potestate Ecclesiastica, Victoria de potest. Eccles. 1. p. quaest. vtrum spiritualis potestas sit supra ciuilem, num. 10. sed harum artium exemplum omnino non quadrat, quia si superiores illae artes non essent, cessarent & inferiores, quae ratio non militat in praedictis potestatibus, quoniam non ita pendet temporalis ab spirituali, vt cessante hac cesset & illa, vt patet in infidelibus, apud quos est vera potestas temporalis, de quo infra. Et tamen sine ordine ad aliquam veram potestatem spiritualem, quaelibet reperiri potest, prout aduertunt Victor. sup. num. 9. Bellarm. lib. 5. de Roman. Pont. cap. 6. vers. at haec, Molin. 1. tom. tract. 2. de iust. disp. 29. col. 14. vers. illud: ego aduerto supposita vtraque potestate optime exemplum conuenire.