Atque ita hanc in Reges, & Imperatores potes[sect. 41]tatem Pontificis agnoscunt Gelas. Papa ad Anastasium Imperatorem in cap. duo sunt 96. dist. ibi: "Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam posse redigi voluntatem," idem Gelasius ad Episcopos Orientales in capit. nunquam 96. dist. ibi: "Obsequi solere Principes Christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem: Episcopis caput subdere Principem solitum," Ioan. Papa in cap. si Imperator eadem dist. ibi: "Ad Sacerdotes Deus voluit, quae Ecclesiae disponenda sunt, pertinere, non ad saeculi potestates, quas, si fideles sunt, Ecclesiae suae Sacerdotibus voluit esse subiectas." Atque ita Reges Christiani non solum quoad personas, sed etiam quoad dignitatem Pontificis potestati subijciuntur, Nicolaus cap. cum ad verum, ibi: "Christiani Imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent," Gelasius cap. duo sunt, ibi: "Quanto pro ipsis regiminibus alias Regibus hominum in diuino sunt reddituri examine rationem," & de omnibus fidelibus dixerat Apostolus ad Hebr. 13. "Obedite praepositis vestris, & subiacete eis, ipsi enim peruigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri," & D. Gregor. Nazianze. in oratione ad ciues timore perculsos, alloquens Imperatores. "An me libere loquentem aequo animo feretis? Nam vos quoque potestati meae, meisque sub sellijs lex Christi subijcit: Imperium enim ipsi quoque gerimus, addo etiam praestantius, ac perfectius, nisi verum aequum est spiritum carni fasces submittere, & coelestia terrenis cedere," cap. suscipitis dist. 10. prosequuntur D. Thom. si is est lib. 1. de regimine Principis cap. 14. & lib. 3. cap. 10. cum seqq. Bellarm. de translat. Imperj lib. 1. cap. 2. ad 7. mendacium, Suar. lib. 3. de Primatu Roman. Pontif. c. 22. a n. 1. & caeteri praecitati.