Tum etiam quia cum Pontificum assertione[sect. 44] concurrunt aperta sacrae paginae testimonia, Conciliorum omnium authoritas, vniformis Ecclesiae Catholicae consensus, vt constat vltra alia ex relatis per Bellarm. de potest. summi Pontif. in rebus temporalibus a principio, vbi congerit decem Concilia, Pontifices, Patres, Illustriores authores ex Germania, Gallia, Anglia, Scotia, Italia, & Hispania: quae rem efficiunt euidentem; quo casu non procedit argumentum ex Ioan. 5. sed contrarium iuxta illud Ioan. 8. "Quare testimonium meum, & patris non accipitis," habetur 2. q. 4. alias 5. in princip. cuius veritas non ex ipsius tantum dicto constabat, sed ex Patris testimonio, prophaetijs, & operis, quae assertionem Christi comitabantur Ioan. 5. & 8. vt eleganter tradit Iancen. in concord. Euangel. cap. 63. vers. si ego testimonium cum seqq. & capit. 77. vers. dixerunt ergo: Vnde merito sacrilegij notam incurrere eos, qui Pontificibus Romanis in his fidem adhibendam negarent, docet Innocent. IIII. in cap licet ex suscepto, num. 3. vers. sed dicet aliquis de foro compet. Nauar. in d. notab. 3. num. 45. probat D. Augustin. contra epistolam Fundamenti Manich. cap. 4. dicens, "tenet me in Ecclesia Catholica consensio populorum, atque gentium, tenet authoritas miraculorum, tenet ab ipsa sede Petri vsque ad praesentem Episcopatum successio Sacerdotum."